Tractatus de Deo uno secundum naturam

Johannes Baptist Franzelin

Tractatus de Deo uno secundum naturam

Johannes Baptist Franzelin (1816–1886)

First published 1870

Johannes Baptist Franzelin's Tractatus de Deo uno secundum naturam treats the divine nature and attributes within nineteenth-century scholastic theology. The present digital edition follows the Rome 1870 print and includes the Latin text with an English translation. The title pages, approbations, errata, and indexes are omitted.


Prolegomenon de theologiae obiecto

DE THEOLOGIAE OBIECTO

De obiecto materiali theologiae.

« Theologia, nominis significatione latiori in usum communem iam recepta subiectum circa quod versatur, et obiectum princeps Deum habet; obiectum vero secundarium veritates alias, quatenus in ordine ad Deum considerantur: significatione tamen pressiori apud vetustos Patres potissimum graecos frequentata, Deus sive secundum naturam sive secundum personas spectatus non modo primum, sed iuxta vocabuli etymon, unicum est theologiae obiectum. »

I. Ex ipso nominis etymo, usuque non modo penes fideles, sed etiam penes gentiles solemni theologia est doctrina de Deo. Patet tamen eadem materialiter latius ad alia multa praeter Deum; quae latior significatio non impedit, quominus Deus totius disciplinae subiectum (τὸ ὑποκείμενον) censendus sit, et obiectum non quidem unicum et adaequatum, princeps tamen, et ad quod cetera referuntur.

Nam 1° quaecumque in theologia praeter Deum, eius naturam, atque adtributa internasque processiones inquiruntur; ea omnia sunt Dei opera ad extra, vel in ordine creationis et naturae, vel in ordine sanctificationis et gratiae, vel ex hisce Dei operibus consequuntur, et in hisce operibus contingunt. Eorum autem explicatio et scientia non est theologica, nisi quatenus considerantur in ordine ad Deum ceu ad supremum principium a quo sunt, et a quo propriam rationem habent, et ad ultimum finem, ad quem sunt; spectando nimirum vel debitam relationem conversionis ad Deum, vel relationem aversionis ab eo. Atqui in scientia quavis obiectum princeps et subiectum adtributionis est illud, ad quod cetera omnia quae in ea tractantur, ordinem habent, et sub cuius ratione considerantur. Intelligitur ergo, quare Deus dicatur princeps, non tamen adaequatum theologiae obiectum.

2°. Quoniam nos de theologia fidei agimus diversa omnino a theologia naturali, ut mox videbimus, ea non est aliud, quam fidei (obiectivae) scientifica demonstratio, explicatio, defensio, et confirmatio: « huic enim scientiae (et sapientiae, quae ambae ab Augustino distinctae theologiam constituunt) tribuitur id, quo fides saluberrima gignitur, nutritur, defenditur, roboratur » Aug. Trinit. XIV. 1. Unde idem erit obiectorum inter se habitus in scientia theologica, qui est inter obiecta (materialia) fidei. Atqui fidei obiectum princeps etiam materiale, ad quod cetera referuntur, Deum esse constat et ex Scripturis ipsis colligitur Io. XIV. 4; XVII. 3; Coloss. II. 2; Hebr. XI. 6.

3°. Fides et fidei intelligentia, quae est viatorum, se habet tamquam inchoatio et praeparatio ad consummationem et perfectionem in theologia beatorum; utraque autem est quaedam participatio et etiam secundum modum cognoscendi imitatio quaedam scientiae Dei ipsius, quae sola est theologia infinite perfecta et adaequata suo obiecto 1.Cor. XIII. 10. 13; 1.Io. III. 2. Deus autem comprehendens suam essentiam tamquam obiectum princeps, in ea comprehendit cetera omnia, quaecumque vera sunt, tamquam obiectum secundarium suae scientiae; et secundum hoc exemplar beati in visione Dei vident cetera, quaecumque vident visione matutina (Aug. Civ. Dei XI. 7.). Quemadmodum ergo fides fideique explicatio, theologia inquam nostra respondet theologiae beatorum tamquam inchoatio suae consummationi, et theologiae infinitae Dei ipsius tamquam adumbratio suo archetypo; ita princeps eius obiectum Deus est, cui subiunguntur cetera omnia, quatenus in ordine ad Deum considerantur.

Habitudinem theologiae nostrae ad theologiam beatorum Deique ipsius explicatam habes apud S. Th. 1. q. 1. a. 3; in prolog. 1. sent. q. 2; in Boeth de Trinit. prooem. q. 2. a. 2. Hoc posteriori loco ait: « de divinis duplex scientia habetur; una secundum modum nostrum, quae sensibilium principia accipit ad notificandum divina, et sic de divinis philosophi scientiam tradiderunt, philosophiam primam divinam scientiam dicentes; alia secundum modum ipsorum divinorum, ut ipsa divina secundum seipsa capiantur; quae quidem perfecta in statu viae est nobis impossibilis, sed fit nobis in statu viae quaedam illius cognitionis participatio, et assimilatio ad cognitionem divinam, in quantum per fidem nobis infusam inhaeremus ipsi primae veritati propter se ipsam. Et sicut Deus ex hoc ipso quod cognoscit se, cognoscit alia modo suo, hoc est simplici intuitu non discurrendo; ita nos ex his quae fide capimus, primae veritati inhaerendo venimus in cognitionem aliorum secundum modum nostrum, scilicet discurrendo de principiis ad conclusiones... Ex quo patet, quod haec scientia est altior illa divina quam philosophi tradiderunt, cum ex altioribus principiis procedat. »

II. Apud graecos Patres nomen theologiae strictiori sensu pro ipsius etymi ratione frequentari, eoque solam doctrinam de Deo indicari, in confesso est.

Usurpatur autem 1° ita, ut doctrinam significet de Deo uno secundum naturam et de divinis attributis. Hoc sensu quaerit Theodoretus in Gen. c. 1. interrog. 1, « quare sacer scriptor universi creationi non praemiserit theologiam. » Respondet vero, eo ipso quod Deum docuit omnium rerum creatorem, « sufficientem pro eo tempore tradidisse theologiam » Ita Dionysius et eius interpres Pachymeres doctrinam de divinis attributis, prout ea affirmantibus vel negantibus notionibus ac vocabulis concipiuntur et efferuntur, distribuunt in theologiam per affirmationes, et in theologiam per negationes (Θεολογίαν καταφατικήν καὶ Θεολογίαν ἀποφατικήν) de theol. mystagog. c. 3.

2°. Eodem theologiae vocabulo nominatim designant Patres doctrinam de SS. Trinitate, ac de singulis in Trinitate personis. Hinc Athanasius (orat. I. al. II. contr. Arian. n. 17.) exprobrat Arianis, ex eorum doctrina consequens fore, successu temporis factam esse Trinitatem, atque ita constitutam cognitionem theologiae (2). Theophylactus in Matth. XXVIII. Christum, ait, in forma baptismi nobis tradidisse theologiam. Unde Θεολογεῖν apud Patres significat docere et confiteri divinitatem alicuius in Trinitate personae. « Verbum, inquit Athanasius (de Incarnat. cont. Arianos n. 19.), theologice praedicatur in Patre, sicut Pater in Filio theologice glorificatur » (ὁ λόγος Θεολογούμενος ἐν πατρί, ὥς καὶ ὁ πατὴρ ἐν υἱῷ Θεολογεῖται) cf. Gregor Nyss. contr. Eunom. or. VII. Opp. T. II. p. 215. Pariter ac de Patre et Filio dicitur theologia de Spiritu Sancto apud Greg. Naz. or. 23. (al. 13.) n. 12: τὸ πνεῦμα Θεολογούμενον. Hoc sensu frequenter theologiam distinguunt ab oeconomia, quo nomine assumptionem humanae naturae totumque redemptionis opus, simulque fidem ac doctrinam de hocce mysterio comprehendunt. Sic Greg. Naz. orat. 45. (al. 42.) n. 4. postquam pauca de Deo uno et trino dixerat, sese excusat, quoniam statuit « non de theologia sed de oeconomia habere sermonem » (ὅτι μὴ Θεολογικὰ τὸ προκείμενον ἡμῖν ἀλλ᾽ οἰκονομικά); sic Photius ep. 34. aeque, ait, esse haereticum in theologia docere tres essentias vel unam personam, ac in oeconomia cogitare unam naturam vel duas personas.

3°. Denique speciatim, ubi de Christi divinitate et humanitate agitur, theologia et doctrinae oeconomiae a Patribus distingui solet. Ioannes, inquit Nazianz. or. 43. (al. 20.) n. 69, theologiam, Evangelistae reliqui oeconomiam tradiderunt; eodemque modo loquitur Severianus Gabalitanus (inter Opp. Chrysostomi T. XII. p. 412. orat. de sigillis n. 5.): ὁ μὲν ἠστραψαν ἀκουσμάν, ὁ δὲ βροντᾷ τὴν Θεολογίαν. Quae causa fuit, cur Ioanni ob illustriorem nimirum celebrationem divinitatis Verbi incarnati prae ceteris sacris scriptoribus, sicut et Gregorio Nazianzeno ob eximiam dogmatis de SS. Trinitate defensionem prae ceteris Patribus nomen theologi ab antiquissimis temporibus velut proprium tribui consueverit.

Vide Petav. Proleg. c. 1. Cf. Card. de Aguirre Theologia S. Anselmi Tract. 1. disput. 2. sect. 1.

De ratione formali theologiae fidei.

« Ratio formalis, sub qua veritas obiectum theologiae fidei constituitur, divina est revelatio tamquam obiectivum principium cognitionis vel immediatum vel mediatum interposita rationali deductione. Ex diversitate igitur obiectivi principii cognitionis theologia fidei ab ea quae theologia naturalis dici solet, essentialiter et secundum speciem scientiae differre intelligitur. »

Consideravimus subiectum sive obiectum princeps materiale theologiae. Illud vero quadamtenus idem est in theologia naturali, in theologia fidei, in theologia visionis, et in ipsa theologia infinitae comprehensionis, quas tamen patet toto inter se genere differre; et ad postremam saltem quod attinet, nonnisi analogice eodem nomine censeri posse. De visione qua Deus se ipsum comprehendit, et qua beati eum facie ad faciem intuentur, non est quod dicamus. Theologiae autem fidei a theologia naturali discrimen essentiale ex diversa utriusque ratione formali explicandum est; unde simul intelligitur, quomodo una ab altera et origine et obiecti extensione discernatur.

Ratio formalis cuiusvis obiecti cognitionis est proprius modus, quo obiectum ad cognoscentem refertur ut cognoscibile. Dicere possumus, hunc modum esse formam cognoscibilitatis, qua obiectum cognitionis manifestatur, et redditur cognoscibile. Iam vero ad theologiam naturalem obiectum eatenus pertinet, quatenus cognoscibile est intrinseca veritatis manifestatione ut verum proportionatum intellectui insitis suis viribus cognoscenti. Obiectum autem theologiae fidei cognoscibile redditur lumine revelationis, per quam manifestatur vel immediate in se, vel certe in suis principiis ex quibus deducitur. Est ergo ratio cognoscibilitatis obiecti in theologia naturali, et in theologia fidei saltem in suis principiis, ad quae veritates theologicae singulae revocandae sunt, essentialiter diversa. Atqui diversa ratione cognoscibilitatis constituitur diversitas scientiarum, etiamsi circa idem obiectum materiale versentur. Ergo theologia de qua agimus, a theologia mere rationali essentialiter differt.

Praeter discrimen manifestationis extrinsecae et obiectivi principii cognitionis consideranda est etiam distinctio et diversitas principii intrinseci in mente cognoscente. Hoc ipso quod supernaturalis divina revelatio manifestat obiectum theologiae fidei, istud obiectum, ut modo sibi congruo cognoscatur, refertur ad intellectum informatum intrinseco lumine fidei; et proinde fidem supernaturalem supponit ad congruam sui cognitionem: obiectum vero theologiae naturalis, quod naturali manifestatione innotescit, per se refertur ad intellectum naturali tantum lumine instructum. Adeoque subiectivum principium cognoscens in theologia naturali per se est ratio humana lumine suo naturali; in theologia fidei principium subiectivum cognoscens est quidem ratio humana, sed instructa et adiuta intrinseco supernaturali lumine fidei, ut theologia sit suo proprio obiecto consentanea, sicut oportet. De hac re paulo post adhuc dicemus.

Utrumque tum scilicet lumen obiectivae revelationis tum lumen fidei subiectivae tamquam necessarium principium ad cognitionem theologicam SS. Patres commendant, quando repetunt et inculcant, fidem oportere praecedere, ut intellectus sequi possit, et quando theologia ab eis dicitur « fides quaerens intellectum, » quam in sententiam accommodare solent verba Scripturae Isai. VII. 9. (iuxta LXX.): « nisi credideritis, non intelligetis ». Eodem sensu PP. aiunt, res divinas nonnisi a Deo ipso doceri nos posse, veramque γνωσιν sive theologiam non aliud quam Deum revelantem habere obiectivum cognitionis principium.

Ex ratione formali declarata patet diversa utriusque theologiae origo; fundatur enim discrimen rationis formalis in ipsa diversa origine utriusque. Utraque tam naturalis quam christiana theologia est quidem a Deo, sed aliter atque aliter. Illa a Deo est auctore naturae mediate per opera creationis, quae sunt, obiectiva creatoris manifestatio, et per lumen naturale intellectus; Deus enim effudit sapientiam super omnia opera sua, et Verbum etiam in ordine naturali illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, ut « in Dei sapientia cognoscat mundus per sapientiam Deum » (cf. 1. Cor. I. 21.), quemadmodum Patres (praesertim Apologetae, Tatianus, Iustinus, Athenagoras, Clem. Alex. Origenes, Athanasius) adversus gentiles frequenter argumentantur. At vero theologiae fidei principia a Deo sunt revelatore immediate, locutione duplici supernaturali: locutione externa, qua « multifariam multisque modis Deus olim loquens Patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio »; locutione deinde interna et lumine fidei, quo sumus docibiles Dei, docemur, illuminamur, ungimur a Patre, Filio, et Spiritu Sancto (Io. VI. 45; Matth. XVI. 17; 2. Tim. I. 10; 1. Io. II. 20). Ex diversitate rationis formalis et medii cognitionis simulque ex diversa origine porro intelligitur, quomodo ratione obiecti cognoscendi latius pateat theologia fidei quam theologia naturalis.

De nexu et discrimine inter theologiam ac fidem.

« Cum theologia fidei non sit aliud quam doctrinae fidei scientifica explicatio et confirmatio, patet hinc quidem intimus theologiae cum fide nexus, inde vero cognitionis theologicae quam vocant, tum a cognitione mere rationali tum ab assensu fidei differentia. Neque tamen propter hunc intrinsecum nexum, quod theologia tamquam fundamento innititur fidei, negari debet cum Scholasticis nonnullis, theologiam esse scientiam proprii nominis. »

I. Ex iis quae dicta sunt de revelatione tamquam ratione formali, sub qua veritates in theologia considerantur, videri posset haec a fide ipsa non differre, quod tamen simpliciter dictum constat esse falsum. Ad distinctiorem igitur intellectum, quae sit propria ratio theologiae, explicabimus eius tum nexum cum fide, tum a fide discrimen.

1°. Fides et theologia considerari possunt sensu obiectivo tamquam totus complexus veritatum revelatarum mutuo nexu cohaerentium, ut una comprehenditur in alia, una ex alia pendet et consequitur, h. e. potest considerari systema veritatum revelatarum seu, si ita loqui fas est, tota veritas revelata organica. Hoc sensu obiectivo fides et theologia stricte sumpta rem eandem significant, non tamen sub eadem prorsus ratione; nomen enim fidei formaliter significat veritates revelatas et solum materialiter veritatum nexum ac organismum, h. e. significat veritates revelatas, quae sunt in mutuo nexu, non tamen sub ratione formali, quatenus sunt veritates invicem nexae; nomine theologiae vero formaliter designatur organismus revelatae veritatis. Dixi, nomine theologiae in significatione strictiori rem eandem designari, ac nomine fidei obiectivae; quamvis enim sint etiam veritates theologicae, quae in obiectiva revelatione non continentur, eae tamen ad theologiam pertinent sensu minus stricto, quatenus cum veritatibus revelatis connectuntur. Hoc sensu latiori et ratione connexionis nihil quidem impediret, quominus etiam ad fidem obiectivam pertinere dicerentur; sed quia fides, ut diximus, non designat ipsum organismum ac nexum veritatum sicut theologia, ideo merito huiusmodi veritates non revelatae cum revelatis tamen cohaerentes dicuntur pertinere ad theologiam non autem ad fidem obiectivam; atque adeo sensu hoc obiectivo, quo nunc loquimur, theologia simpliciter latius patet quam fides.

2°. Potissimum et significatione magis propria fides et theologia, quando de earum nexu et differentia agitur, sumuntur subiective. Hoc sensu fides est vel habitus vel actus assensionis (viribus supernaturalibus confortata mente ac voluntate) in veritatem revelatam propter auctoritatem Dei revelantis. Theologia, ut superius diximus, est γνωσις, intellectus et scientia veritatum fidei modo proportionato menti humanae per fidem illustratae. Hinc theologia fidem supponit ut suum fundamentum, super fidem aedificatur, quod Clemens Alex. praeclare dixit, et ex fide efflorescit atque evolvitur. Haec theologiae ex fide velut immanens processio distinctius ita declarari potest.

In fide (subiectiva, de qua loquimur) triplex actus intellectus distingui potest: cognitio, Deum infallibilem esse locutum; cognitio, Deum infallibilem has determinate veritates in determinato sensu revelasse; assensus in veritatem revelatam propter auctoritatem infallibilem Dei loquentis, qui est ipse formalis actus fidei.

a) Assensus ille in existentiam revelationis, qui formali actui fidei praesupponitur, est ex cognitione saltem confusa et cuiusque ingenio accommoda motivorum credibilitatis ac rationum, quae factum revelationis menti sistant cognoscibile; sed ut hic assensus respondeat dignitati obiecti, ut sit supernaturalis et elementum, sicut oportet, ingrediens ipsum actum fidei, necesse est elicitus sit viribus gratiae confortantis intellectum et voluntatem, h. e. ex ipso lumine fidei firmissimus sit assensus in existentiam revelationis. (Vide analysin actus fidei in append. ad nostrum Tract. de Trad. et Script. Cf. Card. de Lugo de Fide disp. V. sect. 3. et disp. XI.)

Iam vero theologia subiective spectata cum sit ex dictis fidei obiectivae intellectus et scientifica explicatio, patet, quae pars theologiae et quomodo « aedificari » possit ac debeat in illa fundamentali cognitione motivorum credibilitatis, quae in ipso actu fidei vel supponitur vel continetur. Dum scilicet firmissima christiana persuasio de existentia revelationis explicatur et elucidatur per distinctam comprehensionem motivorum credibilitatis, atque ita intelligentia rationum ex quibus factum divinae revelationis relucet, extensive et intensive amplificatur, exoritur pars illa theologiae, quae dicitur apologetica. Haec autem non meretur nomen theologiae christianae, nisi quatenus nititur ut suo fundamento primitivae persuasioni supernaturali ex lumine fidei; hic enim nexus cum persuasione supernaturali si desit, poterit esse philosophia praeambula et paedagogia ad theologiam christianam, theologia christiana proprio sensu non erit. Ex hac ratione, quod theologia apologetica, quatenus scientia est christiana, nititur et fundatur in primitiva persuasione supernaturali de existentia revelationis, colliges, cur dixerimus intelligentiam quidem motivorum credibilitatis intensive et extensive amplificari, quin tamen inde consequens sit, quod certitudo et firmitas assensus ac fidei christianae per scientiam theologicam in se spectatam augeatur. Ex his porro patet, quam graviter erraverint Hermes aliique, qui censuerunt firmam certitudinem de existentia et veritate revelationis christianae nullam esse posse ante philosophicum examen motivorum credibilitatis et rationum veritatis; atque ideo etiam a fidelibus in Ecclesia catholica enutritis posse ac debere persuasionem de credibilitate suae religionis subordinari consectariis examinis philosophici ab ipsis instituendis.

b) Porro in fide explicita cuiusvis fidelis duplex necessario continetur cognitio: cognoscitur nimirum, determinatam aliquam seriem veritatum in verbo Dei comprehendi, et insuper percipitur licet obscure et rationibus solum analogicis aliquis determinatus harum veritatum sensus, et aliquis earum inter se nexus in ordine cognitionis. Iam vero explicatione prioris illius christianae cognitionis eiusdemque probatione scientifica et defensione ex omnibus, qui praesto sunt, revelatae doctrinae fontibus, exsurgit ea quae dici consuevit theologia positiva, eodem fere modo, quo theologiam apologeticam ex fundamentali persuasione christiana de existentia revelationis promanare diximus. Nexus vero theologiae cum fide supernaturali in has ipsas veritates tam arctus est, ut nisi scientia nitatur hac fide, omnibus studiis non iam theologia christiana (sensu subiectivo, ut hic sumitur), sed scientia quaedam archaeologica, historica, critica et philologica comparetur, cuiusmodi de quovis systemate doctrinae etiam religionis fictitiae esse potest.

c) Denique explicatione distinctiore et amplificatione cognitionis fundamentalis de veritatum credendarum sensu, quatenus a comparatione pendet cum ideis et veritatibus rationalibus, et de mutua aliqua veritatum connexione, quam postremo loco commemoravimus, theologia speculativa, seu, ut ad distinctionem a theologia positiva dici solet, theologia scholastica constituitur. Haec quomodo a fide pendeat, fidem praesupponat eique innitatur, ex ipsa notione intelligitur, et distinctius patebit ex declaratione assensus theologici specifice ita dicti.

II. In altera parte theseos agimus de discrimine inter cognitionem theologicam et assensum fidei. Ad hoc discrimen declarandum spectabimus theologiam primo positivam, deinde speculativam.

1°. Itaque sermo esse potest de theologia, quatenus veritates probat et declarat immediate ex fonte sibi proprio, ex verbo Dei inquam, quod continetur in Scriptura et traditione seu praedicatione ecclesiastica, ut haec multipliciter in doctrina Conciliorum, Romanorum Pontificum, SS. Patrum et Pastorum Ecclesiae, in Liturgiis, in usu practico, in consensione theologorum, in sensu ac consensu christiani populi sese manifestat. In hac probatione scopus semper est demonstrare, veritatem aliquam sensu determinato contineri vel certe vel probabiliter in verbo Dei, simulque ostendere, quomodo veritas in verbo Dei sit proposita. Potest autem modus probationis generatim se habere quadrupliciter.

a) Potest probatio esse ita, ut ostendatur veritas in sensu determinato contenta in verbo Dei ea certitudine, ut sufficienter sit proposita fidelibus in communi, tamquam veritas revelata; quod quidem fieri non potest nisi ex demonstrata vel authentica definitione vel sufficienti consensione universali. Ita e. g. theologica demonstratio instituitur SS. Trinitatis ex Matth. XXVIII. 19; peccati originalis ex Rom. V. 12. sq.; realis praesentiae corporis et sanguinis Domini sub speciebus panis et vini ex Matth. XXVI. 26. 28. (cum parallelis) etc. Idemque valet de probatione omnium veritatum fidei vel ex Scriptura vel ex traditione vel ex utraque simul, quoties probatio vel ad authenticam definitionem fidei vel ad consensum Ecclesiae appellare potest. In hac hypothesi assensus in ipsam veritatem non alius sit oportet quam assensus fidei; scientia theologica quatenus a fide distinguitur, solum pertinere potest ad distinctiorem cognitionem modi, quo veritas in verbo Dei continetur, et in verbo Dei contineri demonstratur, atque adversus contradictores defenditur.

b) Frequenter potest accidere, ut aliunde quidem constet de revelata veritate, specialis tamen locus ex quo probatio instituitur, solum plus minusve probabile argumentum suppeditet, quia nec intrinsecis nec extrinsecis rationibus assumptus loci sensus plene demonstrari potest, saltem non ita, ut ex eo per se spectato pateat veritas tamquam sufficienter omnibus proposita. Sic constat de fide sufficienter proposita in praedicatione ecclesiastica, matrimonium esse sacramentum N. L. proprie dictum; probatio tamen specialis e. g. ex Eph. V. 22–32. non ita est comparata, ut vi illius textus Paulini veritas omnibus sufficienter proposita ostendi possit. In hoc genere probationis assensus in veritatem dupliciter se habet: imprimis est assensus fidei, si spectatur propositio in verbo Dei qua late patet; tum vero cum assensu fidei in veritatem ipsam simul consistit assensus theologicus inferioris ordinis, quo vi rationum inductarum tenetur, in hoc determinato testimonio Apostoli eam veritatem revelatam esse. Patet, hunc assensum niti duplici fundamento: unum est assensus fidei, quo credimus doctrinam Apostoli esse infallibile verbum Dei; alterum est solum theologica persuasio inferioris ordinis, in hoc loco Apostoli enuntiari rationem sacramenti proprie dicti; unde etiam iudicium, in hoc loco Apostoli revelatum esse matrimonium christianum velut proprie dictum sacramentum N. L., non est iudicium fidei, neque iudicium mere rationale, sed sententia quodammodo mixta ex iudicio fidei, quod verbum Apostoli est infallibile verbum Dei, et ex iudicio hermeneutico ac theologico, quod in praesenti sectione epistolae apostolicae enuntiatur vera ratio sacramenti. Haec dicitur pro diverso gradu certitudinis vel probabilitatis sententia theologica, opinio theologica ad distinctionem a sententia atque assensu tum fidei tum mere rationali.

c) Fieri aliquando potest, ut licet veritas, de cuius theologica demonstratione quaeritur, nondum sit sufficienter in catholica fide proposita, illis tamen qui argumentorum vim perspicere valent, ex diligenti examine sive Scripturae sive traditionis certo constet, eam veritatem contineri in revelato Dei verbo. Hoc posito argumenta, quae demonstrent veritatem contentam in revelatione, pro illis sufficiens sunt applicatio et propositio revelationis ad assensum fidei divinae eliciendum. Tum vero in iis, qui ita argumenta perspiciunt, assensus fidei et cognitio theologica non alio modo differunt, nisi quem primo loco (sub littera a) indicavimus. Ita nihil impedit, quominus veritas immaculatae conceptionis Beatae Virginis etiam ante dogmatis definitionem ab aliquibus fide divina licet nondum fide catholica (h. e. nondum tamquam dogma pro omnibus ad obligationem fidei propositum) credi potuerit (vid. S. Alphons. Liguori Theol. Moral. l. VII. c. 2. n. 262. et auctores ibi citatos). Animadvertendum tamen, haec ipsa quae heic tertio loco diximus, a pluribus theologis reiici; praecipue vero cavendum, ne hanc doctrinam temere extendamus ad opiniones seu sententias, in quibus theologi libere omnino in diversa abeunt, et nullus est moralis in Ecclesia Dei consensus.

d) Denique haud raro deductio alicuius sententiae ex verbo Dei probabilitatis limites non excedit; tum vero constituit sententiam seu opinionem theologicam eo modo, quo secundo loco diximus, satis per se evidens est.

Quamdiu ita consideratur theologia positiva, quatenus vel veritates fidei ex verbo Dei scripto aut tradito praesidiis et principiis hermeneuticis demonstrat, vel tamquam veritates in verbo Dei contentas probabiles reddit; non sine causa Aureolus dixit, articulos fidei non esse principia sed conclusiones theologiae. Patet etiam ex dictis, quo sensu verum sit, quod idem contendit Aureolus, veritatem non demonstrari in theologia ad gignendum assensum, sed ad maiorem eius declarationem: « habitus theologicus, inquit ipse, non est adhaesivus sed tantummodo declarativus » (in 1. Sent. prolog. a. 3. pag. 13. sqq.).

2°. Haec quamvis ita sint, proprie tamen veteres Doctores prae oculis habent theologiam speculativam, quando hanc habent quaestionem de discrimine assensus fidei et assensus theologici. Spectari scilicet debet sicut in omnibus scientiis ita etiam in theologia, ut supra diximus, mutuus veritatum nexus, earundemque saltem quoad nostram cognitionem et in ordine logico dependentia unius ab altera. Veritates, ex quibus aliae saltem in ordine cognitionis nostrae pendent et a nobis intelliguntur, sunt et appellantur principia. Principiorum, quatenus non ex aliis prioribus sed ex se ipsis cognoscuntur, intellectus dicitur esse a veteribus non proprie scientia; haec enim est certa cognitio ex causis seu generalius ex principiis; unde scientia est conclusionum. In theologia veritates ex quibus aliae cognoscuntur, saltem ex parte (i. e. sin minus utraque saltem una propositio ex praemissis) assumuntur non lumine rationis intellectae sed fide creditae. Adeoque quod in aliis scientiis est intellectus principiorum, in theologia est fides, et principia maxime propria theologiae sunt veritates fidei. Conclusiones autem ex principiis fidei deductae et cognitae sunt et ipsae veritates fidei, vel certe cum veritatibus fidei connexae. Quaeritur ergo, quomodo cognitio seu assensus in huiusmodi conclusiones, qui proprie dicitur assensus theologicus, differat ab assensu fidei ex una parte, et ab assensu mere rationali ex parte altera.

a) Id quod in conclusione enuntiatur, iam implicite continetur dictum in praemissis, vel in utraque coniuncta, vel in una tantum ita, ut altera solum assumatur ad manifestandam conclusionis comprehensionem in illa priori. Unde cum constat, utramque praemissam esse veritatem revelatam, vel cum una praemissa revelata implicite iam continet id, quod in conclusione enuntiatur, et altera licet non revelata evidenter manifestat hanc comprehensionem conclusionis in praemissa revelata; sine dubio revelata est veritas, quae in tali conclusione enuntiatur. Exemplum conclusionis theologicae sub forma primo loco commemorata esset sequens, contra Arianos. Ex duplici veritate revelata, quod Deus unus est, et quod Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus Sanctus est Deus, evidenter sequitur conclusio, id quo Pater, Filius et Spiritus Sanctus Deus est, divinam scilicet naturam omnemque perfectionem absolutam esse unam numero in tribus distinctis; haec igitur ipsa veritas iam continetur revelata in utraque illa praemissa. Exemplum conclusionis sub forma altera potest induci contra Monotheletas. Propositio revelata, Christum praeter naturam divinam habere perfectam naturam humanam, per quam verus homo est, iam continet veritatem alteram, Christum praeter voluntatem divinam habere etiam rationalem voluntatem et volitiones humanas. Quando igitur assumitur altera propositio ad complendum argumentum: Christus est verus homo; atqui homini essentialis est facultas voluntatis rationalis; ergo Christus habet voluntatem humanam: illa propositio assumpta solum manifestat comprehensionem huius conclusionis in propositione revelata.

Hoc posito veritas consequentis ex praemissis revelatis considerari potest duplociter, vel formaliter ut a Deo revelata; tum vero propositioni respondet assensus fidei propter auctoritatem Dei revelantis: vel potest considerari formaliter ut veritas intellecta ex veritate praemissarum et ex legitima consequentia ac deductione; tum propositioni respondet assensus theologicus. Assensus enim fidei non sane excludit cognitionem et assensum secundarium ex alio motivo inferioris ordinis. Ita e. g. immortalitatem animae et plurimas veritates alias credimus, Deo revelante, simulque eas ex demonstratione rationali intelligimus; eodem modo fide credimus ut in se revelatam e. g. processionem Spiritus Sancti a Patre Filioque, eandemque theologice intelligimus ex credita duplici veritate, quod Pater communicat Filio, quidquid non est formalis ratio paternitatis, et quod spiratio tertiae personae non est formaliter ratio paternitatis. Iam vero assensus hic theologicus non est mere rationalis, quia non innititur principiis ratione intellectis sed fide creditis; nec tamen est assensus fidei, quia non simpliciter assentimur propter auctoritatem Dei talem veritatem revelantis, sed praeter auctoritatem Dei quae est motivum assensus in praemissas, tamquam formalis ratio cognitionis et motivum assensus in conclusionem intercedit intellectus connexionis et legitimae consequentiae, qua conclusio ut vera intelligitur ex praemissis. Vid. Card. de Lugo De Fide Disp. I. sect. 13. n. 282. 335. sqq.

b) Porro si una ex praemissis est revelata, altera autem solum lumine rationis certa, et si quod in conclusione enuntiatur, non nisi in utraque simul sumpta continetur; id quod enuntiatur in conclusione, est quidem certum non tamen simpliciter contentum in revelatione, atque ideo etiam non est obiectum fidei divinae sed assensus theologici tantum, qui partim revelatae, partim naturaliter certae veritati praemissarum innititur. Revelatum est, sacramentum e. g. baptismi conferre gratiam non ponentibus obicem: dum video infantem baptizari ab eo ministro et eo modo, ut nulla possit esse suspicio contra valorem sacramenti, factum est certum non tamen revelatum, hunc infantem esse valide baptizatum; hinc conclusio, hunc infantem esse iustificatum, est certa theologice non tamen est de fide. Ita docent Suarez, de Lugo et alii multi; quod autem aiunt Canus (de Locis l. VI. c. 8. ad 10.) et Vega (de Iustificatione l. IX. c. 39.), propositionem deductam ex una de fide et altera naturaliter evidenti esse et ipsam obiectum fidei, revera non est contrarium; ipsi enim loquuntur de conclusione, quae tota contineatur in praemissa revelata ita, ut propositio naturaliter evidens solum hanc conclusionis comprehensionem in altera revelata manifestet, quem ipsorum esse sensum facile constare potest ex exemplis, quibus utuntur ad suam sententiam declarandam. Re autem vera in hisce syllogismis theologicis plerumque propositio naturaliter certa, maxime ubi certitudo est metaphysica, solum manifestat comprehensionem consequentis in praemissa revelata; atque ideo huiusmodi conclusiones continentur implicite in revelatione obiectiva, et proinde possunt ab Ecclesia explicite proponi ac definiri fide credendae.

c) Postremo animadvertendum est, assensum fidei divinae nullum posse esse nisi certissimum et firmum super omnia (vide Appendic. ad Tract. de Trad. et Script.); assensus vero theologicus non solum est inferioris ordinis, sed potest etiam esse cum formidine de opposito, atque adeo opinio theologica. Id autem accidere potest tripliciter, vel quod non certo constat, propositionem instar principii in praemissis assumptam ex fontibus revelationis, in eo sensu quo assumitur, contineri in revelatione; vel quod propositio assumpta rationalis non est certa sed solum probabilis, vel quod non est certa legitima consequentia atque deductio. « Theologia, inquit Molina l. c., quoad discursus proprie theologicos, quales sunt qui ex una vel pluribus propositionibus revelatis aliquid concludunt, complectitur multas opiniones, ut habere solent fere omnes scientiae naturales. Probatur, quia aliquando procedit quidem ex propositionibus revelatis sed non in sensu, quem constet esse litteralem et intentum ab Spiritu Sancto; huiusmodi autem propositiones sunt principia probabilia, quae nonnisi opinionem possunt generare. Aliquando vero, licet procedat ex aliqua in sensu, quem constet esse de fide, assumit aliam minime revelatam atque inevidentem (non certam), aut conclusionem consequentia inevidenti deducit. Huiusmodi autem discursus solum opinionem generare possunt. »

Ceterum huiusmodi propositiones, quae pendent etiam a veritatibus non revelatis, multoque magis opiniones deductae ex praemissis tantum probabilibus, solum secundo loco et velut per accidens, non autem ex necessitate et ex ipsa essentiali ratione sacrae huius disciplinae pertinent ad theologiam. Quod quidem advertendum est adversus recentiores quosdam eruditos, qui propter hanc assumptionem veritatum rationalium non minus theologiam a philosophia quam hanc ab illa pendere affirmarunt.

III. In ultima parte theseos indicamus controversiam quae aliquando fuit, utrum theologia proprio sensu sit et appellari debeat scientia. Si nomine scientiae intelligitur certa et distincta cognitio rationum et fundamentorum veritatis mutuaque veritatum inter se nexus, congrua cognoscibilitati ipsarum veritatum pro mente humana, nemo negabit theologiam secundum triplicem suam partem superius descriptam (n. I.) esse verissimo sensu scientiam.

Veteres tamen scholae theologi de hoc nomine potius quam de re non parum inter se dissentiebant. Considerabant illi theologiam sub ea ratione, qua ex principiis revelatis et fide creditis veritates deducit. Qui igitur ad rationem scientiae non modo certitudinem, sed etiam evidentiam principiorum postulabant, ut ea sint per se nota; consequenter negabant theologiam posse dici proprio sensu scientiam (Durandus, Gregorius Ariminensis, Vasquez etc.). Sed sine dubio potior eorum causa est, qui secundum communem loquendi et sentiendi modum theologiam simpliciter scientiam esse docent, licet ab ea ratione scientiae, quam solam Aristoteles nosse et definire poterat, in pluribus differat. Scientiae prima dos est certitudo, quae si desit, non scientia sed opinio et hypothesis erit. Non quaevis deinde veritatis cognitio quamvis certa ad scientiae rationem sufficit; scientiae quippe obiectum sunt veritates non divulsae invicem, sed cognitae in eo mutuo nexu, quem ex sese praeseferunt. Est enim inter veritates hierarchia quaedam, secundum quam una ex alia pendet, una ex alia promanat. Veritates ex quibus aliae pendent, principia dicuntur eo utique superiora et universaliora, quo plures iis veritates regantur. Cum igitur totum veritatum systema principiis regatur, ea ipsa certa quidem sint oportet, ne non scientia sed systema opinionum et hypothesium constitutum esse videatur; non tamen requiritur, ut certitudo sit ex intrinseca evidentia, si principia aliunde tam obiective quam subiective certa sint; cum evidentia eatenus tantum requiratur, quatenus ad gignendam certitudinem necessaria est. Atqui theologia principiis regitur certissimis non quidem ex sua evidentia sed ex supernaturali fide, ex eisdemque pendentes veritates deducit et mutuum veritatum nexum intelligit. Est ergo verissimo sensu scientia. Sicut quae subalternae vocantur, non ideo desinunt esse scientiae, quod a principiis progrediuntur desumptis ex altiori scientia; ita theologia hac dignitate non excidit eo, quod principia, ex quibus progreditur, in altiori solum scientia Dei et Beatorum sunt evidentia et perspecta. Cf. Petavium Prolog. c. 8; Aguirre disp. III. sect. 2.

De distinctione doctrinae de Deo uno et de Deo trino.

« Theologia pressius accepta seu doctrina revelata de Deo duplicem complectitur tractationem, in quarum priori consideratur id, quod in Deo absolutum est et unum; in altera spectantur relativa, quae secundum formalem rationem originis unius ab altero, et proinde secundum relationem unius ad alterum inter se realiter distinguuntur: unde doctrina de Deo secundum absoluta a Patribus dicitur theologia unita, doctrina de Deo secundum relativa appellatur theologia distincta. »

I. Catholica de Deo professio ad fidem revocatur in unum Deum Patrem, Filium, et Spiritum Sanctum. Ut intelligamus credi oportere unitatem secundum absolutam essentiam qua Deus est, et distinctionem realem Patris et Filii et Spiritus Sancti non secundum absolutam essentiam, sed unice secundum relationes originis unius ab altero; et ideo personas non distingui ab una essentia tribus communi, sed inter se invicem solum, secundum quod formaliter relativa sunt. Haec professio in theologia Ecclesiae h. e. in definitionibus et symbolis explicatioribus ita distinctius declaratur. « Credimus et confitemur, quod una quaedam summa res est incomprehensibilis et ineffabilis, quae veraciter est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, tres simul personae et singillatim quaelibet earundem. Et ideo in Deo Trinitas est solummodo non quaternitas (non tres distinctae personae, et velut res quarta ab eis distincta natura, ut Abbas Ioachim obiiciebat consequi ex doctrina Petri Lombardi), quia quaelibet trium personarum est illa res, videlicet substantia, essentia sive natura divina, quae sola est universorum principium, sine quo aliud inveniri non potest (operationes enim ad extra sunt Dei ut unus est, non ut personae sunt distinctae inter se). Et illa res (natura absoluta et tribus communis) non est generans neque genita, neque procedens, sed est (non sub formali ratione absoluti sed sub formali ratione relativi) Pater qui generat, Filius qui gignitur, et Spiritus Sanctus qui procedit, ut distinctiones sint in personis et unitas in natura. Licet igitur alius sit Pater, alius Filius, alius Spiritus Sanctus, non tamen aliud; sed id quod est Pater, est Filius et Spiritus Sanctus, idem omnino, ut secundum orthodoxam et catholicam fidem consubstantiales esse credantur. » Concil. Lateran. IV. cap. Damnamus.

Ex hac ipsa fidei catholicae professione vel obiter inspecta (distincte enim de ea in Tractatu de Trinitate agimus) manifesto patet, Deum in se simplicissimum nostrae cognitioni fidei, quamdiu « ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus » (1. Cor. XIII. 9.), sese exhibere sub duplici ratione absoluti et relativorum ita, ut ad explicationem unius et alterius rationis, propter ipsam eminentiam divinae perfectionis et propter imperfectionem nostri modi cognoscendi, duplex necessaria sit tractatio, de Deo ut unus est secundum essentiam et attributa absoluta, tum de Deo ut trinus est personis relativis ad invicem, et inter se realiter distinctis.

Si Deum intueremur sicuti in se est, ipsa visione absolutae essentiae simul intueremur eandem essentiam, ut est Pater et Filius et Spiritus Sanctus; et pari ratione propter intrinsecam necessariam personarum relationem ad invicem earundemque identitatem cum essentia, vicissim ipsa visione personae uniuscuiusque intueremur tum essentiam divinam tum omnes tres personas identificatas cum essentia et inter se distinctas. Nunc vero cum Deum non intelligimus ideis propriis, ut est in se; sed vel ratione concludimus, quantum ex creaturis manifestatur, vel ipsius verbo credimus, quod ut intelligi a nobis possit, ad nostrum modum cognoscendi descendit et ei sese accommodat, ut Dionysius loquitur (de divin. nomin. c. 1. §. 4.): in hac inquam conditione nostra non possumus nisi distincta plane serie idearum Deum concipere, primo ut unum simplicissimum absolutum ac infinitum Esse, quod sub diversis notionibus attributorum et perfectionum absolutarum distinctius explicamus; deinde vero ut tres personas constitutas et inter se distinctas relationibus originis, quae tum singulae tum omnes simul sunt ipsum illud Esse infinitum, atque ideo unum sunt secundum essentiam.

Neque vero distinctio inter duplicem hanc considerationem simpliciter in eo est, quod diversa est notio absoluti secundum quod Deus unus est, et diversa notio relativi secundum quod tres sunt divinae personae, cuiusmodi notionum diversitas multiplicem etiam suppeditat subdivisionem tractationis tum de Deo uno tum alterius de Deo trino; sed diversitas inter hanc utramque notionem absoluti et relativorum in Deo longe maior oritur ex diversitate modi, quo humana ratio etiam fide illustrata circa unam et circa alteram versari potest. Licet enim in theologia fidei omnia considerentur sub formali ratione veritatis revelatae, sunt tamen pleraque, quae de Deo uno considerantur, non solum fide credenda, sed possunt etiam, ubi quaeritur an sint, lumine rationis intelligi ac demonstrari, quia secundum haec Deus non solum fidei immediata sua revelatione, sed etiam lumini rationis per ea quae facta sunt, sese manifestat; vel certe quae sola revelatione de absolutis Dei perfectionibus nobis innotescunt, cum notionibus rationalibus nectuntur ita, ut postquam revelata sunt, notitiis satis claris et distinctis rationi omnino congruentia intelligantur, cuiusmodi plura sunt capita e. g. de voluntate divina. At vero quae spectant ad processiones intrinsecas et ad distinctas personas divinas, simpliciter sunt supra rationem; nec proinde in his aliud potest esse obiectivum cognoscendi principium praeter revelationem, cui subiective fides, intelligentia vero nonnisi per analogicas quasdam adumbrationes respondet, de qua re multis agitur in ipso tractatu de Trinitate.

II. Ut ex dictis patet, haec prima tractatio de Deo uno habet quidem pro obiecto naturam divinam et quod absolutum est absque explicita consideratione trium personarum, quae per relationes inter se distinctae tum singulae tum omnes simul realiter identificantur cum una natura absoluta; sed propter hanc ipsam identificationem et, ut dici solet, propter hanc communitatem unius naturae in tribus, quaecumque docentur de essentia et de absolutis, absque distinctione conveniunt tum singulis personis tum omnibus simul. Unde ex hac communione naturae in tribus distinctis, et ex personarum per relationes distinctarum unitate secundum absoluta, a Patribus doctrina de essentia et attributis absolutis vocatur theologia unita, theologia unitionis. Si enim sola singularitas naturae non autem distinctio personarum comperta esset, posset quidem de theologia unitatis, non vero de theologia unita et unitionis sermo haberi. At relationes, quibus personae singulae constituuntur et distinguuntur, eo ipso sunt propriae singulis non autem communes tribus. De his ergo doctrina a Patribus dicta est theologia distincta; quia vero personae naturam communem includunt, ideo theologia distincta praesupponit et includit theologiam unitam.

Dionysius caput 2ᵃᵐ de div. nomin. inscribit « de unita et distincta theologia » (περὶ ἑνωμένης καὶ διακεκριμένης θεολογίας), et secutus Dionysium Ioannes Damascenus habet de Fide orthod. l. I. caput 10ᵃᵐ « de divina unitione et distinctione » (περὶ θείας ἑνώσεως καὶ διακρίσεως); pariterque Anticchus monachus (de fide hom. I. Bibl. Graec. Lat. Paris. 1624. T. I. p. 1029.): « theologia omnis, inquit, unita est et distincta ». Utriusque obiectum ita explicat Dionysius l. c. n. 1. 5. 6: « quodcumque nomen absolutum ad totam deitatem (i. e. ad tres personas in communi) pertinere putandum est… At est etiam in superessentialibus theologiis distinctio, qua in ipsa unione quaelibet persona impermixta et inconfusa subsistit, et ea quae superessentialis processionis sunt, inter se minime convertuntur. Sic igitur et nos divina sermone coniungere et distinguere satagimus, prout ipsa in se unita sunt et distincta. » Hoc ipsum duplex theologiae unitae et distinctae obiectum multipliciter coniungunt et distinguunt Patres ceteri e. g. Basilius ep. 43; Nazianzenus or. 40. n. 41; Nyssenus cont. Eunom. l. I. p. 78. etc. « Ineffabilis et incomprehensibilis, inquit Basilius, in his invenitur communio et distinctio, cum neque hypostaseon differentia communionem naturae (τὸ συνεχὲς τῆς φύσεως) dissolvat, neque communio proprietatem notionum personalium (τὸ ἰδιάζον τῶν χωρισμάτων) confundat. » Praeclarissime l. c. Gregorius Nazianzenus : « hanc tibi do totius vitae sociam et patronam, unam deitatem et virtutem, quae in tribus invenitur singulariter, et tria inter se distinctim comprehendit (ἐν τοῖς τρισὶν ὑπερκειμένην ἑνικῶς, καὶ τὰ τρία συλλαμβάνουσαν μεριστῶς)... trium infinitorum infinitam unionem, Deum unumquemque, si per se consideretur, ut Patrem sic Filium, ut Filium sic Spiritum Sanctum, servata cuique sua proprietate, Deum rursus tria haec, si simul cogitentur; illud propter consubstantialitatem, hoc propter principatus unitatem. Vix id quod unum est, animo concepi, cum statim tribus circumfulgeor; vix tria distinguere incipio, cum ad id quod unum est, reducor » etc.

Quod Dionysius appellat unitum (τὸ ἡνωμένον), id Basilius dicit continuationem naturae in tribus (τὸ συνεχὲς τῆς φύσεως), Nyssenus cum ceteris communionem (κοινωνίαν), Nazianzenus unam deitatem in tribus singulariter (ἐν τοῖς τρισὶν ὑπερκειμένην ἑνικῶς). Vicissim quod Dionysio est distinctum (τὸ διακεκριμένον), apud Basilium est proprium (τὸ ἰδιάζον), apud Nyssenum incommunicabile (τὸ ἀκοινώνητον), apud Nazianzenum sunt tria, quae distinctim una deitas complectitur (τὰ τρία ἡ Θεότης συλλαμβάνουσα μεριστῶς).

Aliud itaque est ea, quae pertinent ad theologiam unitam considerare, quin simul explicite considerentur distinctae personae; aliud spectare ea sola, quae pertinent ad unam naturam absolutam, et propter defectum sufficientis propositionis ignorare, quae pertinent ad relativa et ad distinctionem personarum; aliud denique velle tenere ea sola, quae intelliguntur de una natura absoluta, et negare quae in revelatione sufficienter proposita sunt de pluralitate et distinctione personarum in una natura. Primum est sine errore et instituitur ad faciliorem et distinctiorem intelligentiam, cuius partitionis vel potius formalis abstractionis necessitas consequitur ex imperfectione naturali nostri modi intelligendi; alterum est sine errore sed coniunctum cum ignorantia, et pro veteri Testamento iuxta praesentem divinae providentiae oeconomiam supponebat futuram ulteriorem theologiae explicationem per novas revelationes; tertium est error haereticus, quo non solum revelata theologia distincta negatur, sed etiam subvertitur theologia unita secundum modum spectata, prout revelata est. Longe igitur diversa est monarchia in theologia revelata et catholica de Deo uno ac illa haereticorum, qui ab antiquis monarchiani, recentius unitarii dicti sunt, eo quod negata distinctione divinarum personarum theologiam distinctam omnino e medio tollerent. Sicut vicissim longe diversa est theologia distincta catholicorum ab ea tritheitarum, qui doctrinam fundamentalem divinae unitatis subvertebant. Doctrina autem catholica « et monarchiae nihil obstrepit et oeconomiae statum protegit » Tertull. contr. Prax. c. 8.

TRACTATUS

DE DEO UNO SECUNDUM NATURAM.

§ I: Sectio I

Caput I: Caput I

Thesis I: Doctrina de rationali cognitione Dei pertinet etiam ad theologiam

Thesis II: Scripturae declarant Dei manifestationem per opera creationis pro ratione humana

Thesis III: Rationalis cognitio legis naturae ab Apostolo gentibus asserta includit ac demonstrat rationalem cognitionem Dei supremi legislatoris

Thesis IV: Vindicatur Rom. II. 14. 15. interpretatio de infidelibus et de rationali cognitione legis naturae

Thesis V: Scripturae rationalem cognitionem existentiae Dei ex operibus Dei asserentes, traditionem positivae doctrinae de Deo ac fidem nullatenus supponunt tamquam conditionem necessariam

Caput II: Caput II

Thesis I: Consentiunt Patres, ex manifestatione Dei in creaturis posse perveniri lumine rationis ad primam notitiam et ad expoliorem cognitionem existentiae Dei

Thesis II: De sensu quo Patres notionem Dei naturae humanae innatam appellant

Caput III: Caput III

Thesis I: De manifestatione in factis supernaturalibus, quatenus ex eis Deus ratione intelligibilis est

Thesis II: De existentia Dei revelata et ideo per fidem credenda

§ II: Sectio II

Caput I: Caput I

Thesis I: Constans Patrum doctrina de mediata et analogica nostra cognitione Dei

Thesis II: Demonstratur consensus S. Augustini cum doctrina aliorum Patrum

Thesis III: De cognitione nostra, quid Deus sit, secundum triplicem modum affirmationis, negationis et eminentiae

Thesis IV: De multiplicitate notionum, quibus Deum intelligimus

Caput II: Caput II

Thesis I: Nulli creaturae immediata visio divinae essentiae naturalis est

Thesis II: Immediata visio Dei ut in se est, nobis tamquam ultimus finis in revelatione proposita ac promissa est

Thesis III: De lumine gloriae

Thesis IV: De visionis beatificae amplitudine extensiva quoad obiectum principale et quoad obiecta secundaria

Thesis V: De ratione, qua Deus licet clare visus sit, tamen beatis incomprehensibilis

Thesis VI: Explicantur difficiliores modi loquendi, quibus ss. Patres comprehensionem, non vero visionem intuitivam divinae essentiae negant

§ III: Sectio III

Caput I: Caput I

Thesis I: De propria ratione divinae essentiae, ut eam consideratione ab attributis distinguimus

Thesis II: De distributione ac ordine servando in tractatione de attributis divinis

Caput II: Caput II

Thesis I: Plenitudo absolutae perfectionis in Scripturis exprimitur per nomen Dei qui est

Thesis II: Significatio nominis qui est, et absoluta perfectio Dei declaratur ex ss. Patribus

Thesis III: De discrimine infinito entis divini ab ente universali

Caput III: Caput III

Thesis I: Essentia divina una est unitate singularitatis

Thesis II: De unitate simplicissima in divina natura

Thesis III: Ex documentis revelationis declaratur divina simplicitas, et propria eius ratio, quod Deus est actus purus

Thesis IV: Quomodo Deus sit ipsa veritas

Thesis V: Quomodo Deus sit ipsa bonitas

Thesis VI: Quomodo Deus sit ipsa pulchritudo

Caput IV: Caput IV

Thesis I: De propria ratione aeternitatis divinae

Thesis II: De temporalium coexistentia cum divina aeternitate

Thesis III: Divina immensitas est eminentia Dei supra relationes loci et spatii

Thesis IV: Deus adest creaturis omnibus secundum essentiam, praesentiam et potentiam

§ IV: Sectio IV

Caput I: Caput I

Thesis I: Deus spiritus est

Thesis II: Ipsa divina essentia est infinita substantialis intellectio et comprehensio

Thesis III: Deus ex sua essentia et ex infinitate intellectionis necessario cognoscit omne verum

Thesis IV: Divina essentia est obiectum formale omnium verorum, cetera vera sunt secundarium obiectum scientiae Dei

Thesis V: Deus cognoscit omnia vera non solum in essentia divina sed etiam in seipsis

Caput II: Caput II

Thesis I: Scientia Dei in se una multipliciter distingui potest secundum diversa sua obiecta

Thesis II: Obiectum scientiae simplicis intelligentiae sunt omnia possibilia; obiectum secundarium visionis in primis sunt omnia existentia independenter a libertate creata

Thesis III: Praevidet Deus omnes actus liberos creaturarum

Thesis IV: De propria ratione obiectiva praescientiae liberorum actuum

Thesis V: Cum infallibili praescientia divina conciliatur libertas humana

Thesis VI: Demonstratur in Deo scientia, quae media dici solet

Thesis VII: Veritas obiectiva futurorum sub conditione est proprius terminus scientiae mediae

§ V: Sectio V

Caput I: Caput I

Thesis I: De voluntate Dei antecedente et consequente

Thesis II: De distinctionibus voluntatis salvificae iuxta doctrinam S. Augustini

Caput II: Caput II

Thesis I: Voluntas Dei salvifica antecedens universalis demonstratur ex Scripturis

Thesis II: Voluntas Dei salvifica eadem universalis demonstratur ex doctrina Patrum

Thesis III: Vindicatur doctrina S. Augustini de universalitate voluntatis salvificae

Thesis IV: Multiplici interpretatione textus 1. Tim. II. 4. S. Augustinus universalitatem voluntatis salvificae antecedentis numquam negavit

Thesis V: Voluntate antecedente vult Deus omnium etiam infantium salutem

Caput III: Caput III

Thesis I: Nulla datur reprobatio positiva antecedens praevisionem peccati

Thesis II: Nulla admittenda est antecedens negativa reprobatio a vita aeterna

Thesis III: De sensu vario, quo praedestinatio in modo loquendi Scripturae et Patrum accipitur

Thesis IV: Dona Dei eundem habent ordinem in praedestinatione, quem habent in executione

Thesis V: Praedestinatio gratiae et praedestinatio completa spectata secundum omnes effectus simul sumptos non est ex praevisione meriti

Thesis VI: Adultorum praedestinatio ad gloriam per se spectata est voluntatis consequentis praevisionem meritorum supernaturalium

Thesis VII: Examinantur argumenta, quae contra doctrinam hactenus demonstratam proferuntur

Thesis VIII: Nec S. Prosperi interrogatio ep. ad Augustinum n. 8. nec S. Augustini responsio intelligi potest de praedestinatione gloriae ante vel post praevisa merita, quae sint per gratiam vere gratuitam

Thesis IX: S. Augustinus contra Pelagianos et eorum reliquias numquam praedestinationem ad gloriam ante praevisa merita supernaturalia, sed gratuitam praedestinationem gratiae docuit ad excludenda merita naturalia

Thesis X: De privata S. Augustini sententia circa praedestinationem ad gloriam

Thesis XI: De sententia S. Thomae circa praedestinationem gloriae per se et seorsum spectatam

Thesis XII: Declaratur verus sensus Rom. IX

Thesis XIII: Explicantur alii textus Scripturae, qui a nonnullis opponuntur

↑ Top of work