Tractatus de Deo uno secundum naturam
Johannes Baptist Franzelin (1816–1886)
First published 1870
Johannes Baptist Franzelin's Tractatus de Deo uno secundum naturam treats the divine nature and attributes within nineteenth-century scholastic theology. The present digital edition follows the Rome 1870 print and includes the Latin text with an English translation. The title pages, approbations, errata, and indexes are omitted.
Prolegomenon de theologiae obiecto
DE THEOLOGIAE OBIECTO
De obiecto materiali theologiae.
« Theologia, nominis significatione latiori in usum communem iam recepta subiectum circa quod versatur, et obiectum princeps Deum habet; obiectum vero secundarium veritates alias, quatenus in ordine ad Deum considerantur: significatione tamen pressiori apud vetustos Patres potissimum graecos frequentata, Deus sive secundum naturam sive secundum personas spectatus non modo primum, sed iuxta vocabuli etymon, unicum est theologiae obiectum. »
I. Ex ipso nominis etymo, usuque non modo penes fideles, sed etiam penes gentiles solemni theologia est doctrina de Deo. Patet tamen eadem materialiter latius ad alia multa praeter Deum; quae latior significatio non impedit, quominus Deus totius disciplinae subiectum (τὸ ὑποκείμενον) censendus sit, et obiectum non quidem unicum et adaequatum, princeps tamen, et ad quod cetera referuntur.
Nam 1° quaecumque in theologia praeter Deum, eius naturam, atque adtributa internasque processiones inquiruntur; ea omnia sunt Dei opera ad extra, vel in ordine creationis et naturae, vel in ordine sanctificationis et gratiae, vel ex hisce Dei operibus consequuntur, et in hisce operibus contingunt. Eorum autem explicatio et scientia non est theologica, nisi quatenus considerantur in ordine ad Deum ceu ad supremum principium a quo sunt, et a quo propriam rationem habent, et ad ultimum finem, ad quem sunt; spectando nimirum vel debitam relationem conversionis ad Deum, vel relationem aversionis ab eo. Atqui in scientia quavis obiectum princeps et subiectum adtributionis est illud, ad quod cetera omnia quae in ea tractantur, ordinem habent, et sub cuius ratione considerantur. Intelligitur ergo, quare Deus dicatur princeps, non tamen adaequatum theologiae obiectum1.
2°. Quoniam nos de theologia fidei agimus diversa omnino a theologia naturali, ut mox videbimus, ea non est aliud, quam fidei (obiectivae) scientifica demonstratio, explicatio, defensio, et confirmatio: « huic enim scientiae (et sapientiae, quae ambae ab Augustino distinctae theologiam constituunt) tribuitur id, quo fides saluberrima gignitur, nutritur, defenditur, roboratur » Aug. Trinit. XIV. 1. Unde idem erit obiectorum inter se habitus in scientia theologica, qui est inter obiecta (materialia) fidei2. Atqui fidei obiectum princeps etiam materiale, ad quod cetera referuntur, Deum esse constat et ex Scripturis ipsis colligitur Io. XIV. 4; XVII. 3; Coloss. II. 2; Hebr. XI. 6.
3°. Fides et fidei intelligentia, quae est viatorum, se habet tamquam inchoatio et praeparatio ad consummationem et perfectionem in theologia beatorum3; utraque autem est quaedam participatio et etiam secundum modum cognoscendi imitatio quaedam scientiae Dei ipsius, quae sola est theologia infinite perfecta et adaequata suo obiecto 1.Cor. XIII. 10. 13; 1.Io. III. 2. Deus autem comprehendens suam essentiam tamquam obiectum princeps, in ea comprehendit cetera omnia, quaecumque vera sunt, tamquam obiectum secundarium suae scientiae; et secundum hoc exemplar beati in visione Dei vident cetera, quaecumque vident visione matutina (Aug. Civ. Dei XI. 7.). Quemadmodum ergo fides fideique explicatio, theologia inquam nostra respondet theologiae beatorum tamquam inchoatio suae consummationi, et theologiae infinitae Dei ipsius tamquam adumbratio suo archetypo; ita princeps eius obiectum Deus est, cui subiunguntur cetera omnia, quatenus in ordine ad Deum considerantur.
Habitudinem theologiae nostrae ad theologiam beatorum Deique ipsius explicatam habes apud S. Th. 1. q. 1. a. 3; in prolog. 1. sent. q. 2; in Boeth de Trinit. prooem. q. 2. a. 2. Hoc posteriori loco ait: « de divinis duplex scientia habetur; una secundum modum nostrum, quae sensibilium principia accipit ad notificandum divina, et sic de divinis philosophi scientiam tradiderunt, philosophiam primam divinam scientiam dicentes; alia secundum modum ipsorum divinorum, ut ipsa divina secundum seipsa capiantur; quae quidem perfecta in statu viae est nobis impossibilis, sed fit nobis in statu viae quaedam illius cognitionis participatio, et assimilatio ad cognitionem divinam4, in quantum per fidem nobis infusam inhaeremus ipsi primae veritati propter se ipsam. Et sicut Deus ex hoc ipso quod cognoscit se, cognoscit alia modo suo, hoc est simplici intuitu non discurrendo; ita nos ex his quae fide capimus, primae veritati inhaerendo venimus in cognitionem aliorum secundum modum nostrum, scilicet discurrendo de principiis ad conclusiones... Ex quo patet, quod haec scientia est altior illa divina quam philosophi tradiderunt, cum ex altioribus principiis procedat. »
II. Apud graecos Patres nomen theologiae strictiori sensu pro ipsius etymi ratione frequentari, eoque solam doctrinam de Deo indicari, in confesso est.
Usurpatur autem 1° ita, ut doctrinam significet de Deo uno secundum naturam et de divinis attributis. Hoc sensu quaerit Theodoretus in Gen. c. 1. interrog. 1, « quare sacer scriptor universi creationi non praemiserit theologiam. » Respondet vero, eo ipso quod Deum docuit omnium rerum creatorem, « sufficientem pro eo tempore tradidisse theologiam5 » Ita Dionysius et eius interpres Pachymeres doctrinam de divinis attributis, prout ea affirmantibus vel negantibus notionibus ac vocabulis concipiuntur et efferuntur, distribuunt in theologiam per affirmationes, et in theologiam per negationes (Θεολογίαν καταφατικήν καὶ Θεολογίαν ἀποφατικήν) de theol. mystagog. c. 3.
2°. Eodem theologiae vocabulo nominatim designant Patres doctrinam de SS. Trinitate, ac de singulis in Trinitate personis. Hinc Athanasius (orat. I. al. II. contr. Arian. n. 17.) exprobrat Arianis, ex eorum doctrina consequens fore, successu temporis factam esse Trinitatem, atque ita constitutam cognitionem theologiae6 (2). Theophylactus in Matth. XXVIII. Christum, ait, in forma baptismi nobis tradidisse theologiam. Unde Θεολογεῖν apud Patres significat docere et confiteri divinitatem alicuius in Trinitate personae. « Verbum, inquit Athanasius (de Incarnat. cont. Arianos n. 19.), theologice praedicatur in Patre, sicut Pater in Filio theologice glorificatur » (ὁ λόγος Θεολογούμενος ἐν πατρί, ὥς καὶ ὁ πατὴρ ἐν υἱῷ Θεολογεῖται) cf. Gregor Nyss. contr. Eunom. or. VII. Opp. T. II. p. 215. Pariter ac de Patre et Filio dicitur theologia de Spiritu Sancto apud Greg. Naz. or. 23. (al. 13.) n. 12: τὸ πνεῦμα Θεολογούμενον. Hoc sensu frequenter theologiam distinguunt ab oeconomia, quo nomine assumptionem humanae naturae totumque redemptionis opus, simulque fidem ac doctrinam de hocce mysterio comprehendunt. Sic Greg. Naz. orat. 45. (al. 42.) n. 4. postquam pauca de Deo uno et trino dixerat, sese excusat, quoniam statuit « non de theologia sed de oeconomia habere sermonem » (ὅτι μὴ Θεολογικὰ τὸ προκείμενον ἡμῖν ἀλλ᾽ οἰκονομικά); sic Photius ep. 34. aeque, ait, esse haereticum in theologia docere tres essentias vel unam personam, ac in oeconomia cogitare unam naturam vel duas personas.
3°. Denique speciatim, ubi de Christi divinitate et humanitate agitur, theologia et doctrinae oeconomiae a Patribus distingui solet. Ioannes, inquit Nazianz. or. 43. (al. 20.) n. 69, theologiam, Evangelistae reliqui oeconomiam tradiderunt; eodemque modo loquitur Severianus Gabalitanus (inter Opp. Chrysostomi T. XII. p. 412. orat. de sigillis n. 5.): ὁ μὲν ἠστραψαν ἀκουσμάν, ὁ δὲ βροντᾷ τὴν Θεολογίαν. Quae causa fuit, cur Ioanni ob illustriorem nimirum celebrationem divinitatis Verbi incarnati prae ceteris sacris scriptoribus, sicut et Gregorio Nazianzeno ob eximiam dogmatis de SS. Trinitate defensionem prae ceteris Patribus nomen theologi ab antiquissimis temporibus velut proprium tribui consueverit.
Vide Petav. Proleg. c. 1. Cf. Card. de Aguirre Theologia S. Anselmi Tract. 1. disput. 2. sect. 1.
De ratione formali theologiae fidei.
« Ratio formalis, sub qua veritas obiectum theologiae fidei constituitur, divina est revelatio tamquam obiectivum principium cognitionis vel immediatum vel mediatum interposita rationali deductione. Ex diversitate igitur obiectivi principii cognitionis theologia fidei ab ea quae theologia naturalis dici solet, essentialiter et secundum speciem scientiae differre intelligitur. »
Consideravimus subiectum sive obiectum princeps materiale theologiae. Illud vero quadamtenus idem est in theologia naturali, in theologia fidei, in theologia visionis, et in ipsa theologia infinitae comprehensionis, quas tamen patet toto inter se genere differre; et ad postremam saltem quod attinet, nonnisi analogice eodem nomine censeri posse. De visione qua Deus se ipsum comprehendit, et qua beati eum facie ad faciem intuentur, non est quod dicamus. Theologiae autem fidei a theologia naturali discrimen essentiale ex diversa utriusque ratione formali explicandum est; unde simul intelligitur, quomodo una ab altera et origine et obiecti extensione discernatur.
Ratio formalis7 cuiusvis obiecti cognitionis est proprius modus, quo obiectum ad cognoscentem refertur ut cognoscibile. Dicere possumus, hunc modum esse formam cognoscibilitatis, qua obiectum cognitionis manifestatur, et redditur cognoscibile. Iam vero ad theologiam naturalem obiectum eatenus pertinet, quatenus cognoscibile est intrinseca veritatis manifestatione ut verum proportionatum intellectui insitis suis viribus cognoscenti. Obiectum autem theologiae fidei cognoscibile redditur lumine revelationis, per quam manifestatur vel immediate in se, vel certe in suis principiis ex quibus deducitur8. Est ergo ratio cognoscibilitatis obiecti in theologia naturali, et in theologia fidei saltem in suis principiis, ad quae veritates theologicae singulae revocandae sunt, essentialiter diversa. Atqui diversa ratione cognoscibilitatis constituitur diversitas scientiarum, etiamsi circa idem obiectum materiale versentur9. Ergo theologia de qua agimus, a theologia mere rationali essentialiter differt.
Praeter discrimen manifestationis extrinsecae et obiectivi principii cognitionis consideranda est etiam distinctio et diversitas principii intrinseci in mente cognoscente. Hoc ipso quod supernaturalis divina revelatio manifestat obiectum theologiae fidei, istud obiectum, ut modo sibi congruo cognoscatur, refertur ad intellectum informatum intrinseco lumine fidei; et proinde fidem supernaturalem supponit ad congruam sui cognitionem: obiectum vero theologiae naturalis, quod naturali manifestatione innotescit, per se refertur ad intellectum naturali tantum lumine instructum. Adeoque subiectivum principium cognoscens in theologia naturali per se est ratio humana lumine suo naturali; in theologia fidei principium subiectivum cognoscens est quidem ratio humana, sed instructa et adiuta intrinseco supernaturali lumine fidei, ut theologia sit suo proprio obiecto consentanea, sicut oportet. De hac re paulo post adhuc dicemus.
Utrumque tum scilicet lumen obiectivae revelationis tum lumen fidei subiectivae tamquam necessarium principium ad cognitionem theologicam SS. Patres commendant, quando repetunt et inculcant, fidem oportere praecedere, ut intellectus sequi possit, et quando theologia ab eis dicitur « fides quaerens intellectum, » quam in sententiam accommodare solent verba Scripturae Isai. VII. 9. (iuxta LXX.): « nisi credideritis, non intelligetis »10. Eodem sensu PP. aiunt, res divinas nonnisi a Deo ipso doceri nos posse,11 veramque γνωσιν sive theologiam non aliud quam Deum revelantem habere obiectivum cognitionis principium12.
Ex ratione formali declarata patet diversa utriusque theologiae origo; fundatur enim discrimen rationis formalis in ipsa diversa origine utriusque. Utraque tam naturalis quam christiana theologia est quidem a Deo, sed aliter atque aliter. Illa a Deo est auctore naturae mediate per opera creationis, quae sunt, obiectiva creatoris manifestatio, et per lumen naturale intellectus; Deus enim effudit sapientiam super omnia opera sua, et Verbum etiam in ordine naturali illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, ut « in Dei sapientia cognoscat mundus per sapientiam Deum » (cf. 1. Cor. I. 21.), quemadmodum Patres (praesertim Apologetae, Tatianus, Iustinus, Athenagoras, Clem. Alex. Origenes, Athanasius) adversus gentiles frequenter argumentantur. At vero theologiae fidei principia a Deo sunt revelatore immediate, locutione duplici supernaturali: locutione externa, qua « multifariam multisque modis Deus olim loquens Patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio »; locutione deinde interna et lumine fidei, quo sumus docibiles Dei, docemur, illuminamur, ungimur a Patre, Filio, et Spiritu Sancto (Io. VI. 45; Matth. XVI. 17; 2. Tim. I. 10; 1. Io. II. 20). Ex diversitate rationis formalis et medii cognitionis simulque ex diversa origine porro intelligitur, quomodo ratione obiecti cognoscendi latius pateat theologia fidei quam theologia naturalis.
De nexu et discrimine inter theologiam ac fidem.
« Cum theologia fidei non sit aliud quam doctrinae fidei scientifica explicatio et confirmatio, patet hinc quidem intimus theologiae cum fide nexus, inde vero cognitionis theologicae quam vocant, tum a cognitione mere rationali tum ab assensu fidei differentia. Neque tamen propter hunc intrinsecum nexum, quod theologia tamquam fundamento innititur fidei, negari debet cum Scholasticis nonnullis, theologiam esse scientiam proprii nominis. »
I. Ex iis quae dicta sunt de revelatione tamquam ratione formali, sub qua veritates in theologia considerantur, videri posset haec a fide ipsa non differre, quod tamen simpliciter dictum constat esse falsum. Ad distinctiorem igitur intellectum, quae sit propria ratio theologiae, explicabimus eius tum nexum cum fide, tum a fide discrimen.
1°. Fides et theologia considerari possunt sensu obiectivo tamquam totus complexus veritatum revelatarum mutuo nexu cohaerentium, ut una comprehenditur in alia, una ex alia pendet et consequitur, h. e. potest considerari systema veritatum revelatarum seu, si ita loqui fas est, tota veritas revelata organica. Hoc sensu obiectivo fides et theologia stricte sumpta rem eandem significant, non tamen sub eadem prorsus ratione; nomen enim fidei formaliter significat veritates revelatas et solum materialiter veritatum nexum ac organismum, h. e. significat veritates revelatas, quae sunt in mutuo nexu, non tamen sub ratione formali, quatenus sunt veritates invicem nexae; nomine theologiae vero formaliter designatur organismus revelatae veritatis13. Dixi, nomine theologiae in significatione strictiori rem eandem designari, ac nomine fidei obiectivae; quamvis enim sint etiam veritates theologicae, quae in obiectiva revelatione non continentur, eae tamen ad theologiam pertinent sensu minus stricto, quatenus cum veritatibus revelatis connectuntur. Hoc sensu latiori et ratione connexionis nihil quidem impediret, quominus etiam ad fidem obiectivam pertinere dicerentur; sed quia fides, ut diximus, non designat ipsum organismum ac nexum veritatum sicut theologia, ideo merito huiusmodi veritates non revelatae cum revelatis tamen cohaerentes dicuntur pertinere ad theologiam non autem ad fidem obiectivam; atque adeo sensu hoc obiectivo, quo nunc loquimur, theologia simpliciter latius patet quam fides.
2°. Potissimum et significatione magis propria fides et theologia, quando de earum nexu et differentia agitur, sumuntur subiective. Hoc sensu fides est vel habitus vel actus assensionis (viribus supernaturalibus confortata mente ac voluntate) in veritatem revelatam propter auctoritatem Dei revelantis. Theologia, ut superius diximus, est γνωσις, intellectus et scientia veritatum fidei modo proportionato menti humanae per fidem illustratae. Hinc theologia fidem supponit ut suum fundamentum, super fidem aedificatur, quod Clemens Alex. praeclare dixit, et ex fide efflorescit atque evolvitur. Haec theologiae ex fide velut immanens processio distinctius ita declarari potest.
In fide (subiectiva, de qua loquimur) triplex actus intellectus distingui potest: cognitio, Deum infallibilem esse locutum; cognitio, Deum infallibilem has determinate veritates in determinato sensu revelasse; assensus in veritatem revelatam propter auctoritatem infallibilem Dei loquentis, qui est ipse formalis actus fidei.
a) Assensus ille in existentiam revelationis, qui formali actui fidei praesupponitur, est ex cognitione saltem confusa et cuiusque ingenio accommoda motivorum credibilitatis ac rationum, quae factum revelationis menti sistant cognoscibile; sed ut hic assensus respondeat dignitati obiecti, ut sit supernaturalis et elementum, sicut oportet, ingrediens ipsum actum fidei, necesse est elicitus sit viribus gratiae confortantis intellectum et voluntatem, h. e. ex ipso lumine fidei firmissimus sit assensus in existentiam revelationis. (Vide analysin actus fidei in append. ad nostrum Tract. de Trad. et Script. Cf. Card. de Lugo de Fide disp. V. sect. 3. et disp. XI.)
Iam vero theologia subiective spectata cum sit ex dictis fidei obiectivae intellectus et scientifica explicatio, patet, quae pars theologiae et quomodo « aedificari » possit ac debeat in illa fundamentali cognitione motivorum credibilitatis, quae in ipso actu fidei vel supponitur vel continetur. Dum scilicet firmissima christiana persuasio de existentia revelationis explicatur et elucidatur per distinctam comprehensionem motivorum credibilitatis, atque ita intelligentia rationum ex quibus factum divinae revelationis relucet, extensive et intensive amplificatur, exoritur pars illa theologiae, quae dicitur apologetica. Haec autem non meretur nomen theologiae christianae, nisi quatenus nititur ut suo fundamento primitivae persuasioni supernaturali ex lumine fidei; hic enim nexus cum persuasione supernaturali si desit, poterit esse philosophia praeambula et paedagogia ad theologiam christianam, theologia christiana proprio sensu non erit. Ex hac ratione, quod theologia apologetica, quatenus scientia est christiana, nititur et fundatur in primitiva persuasione supernaturali de existentia revelationis, colliges, cur dixerimus intelligentiam quidem motivorum credibilitatis intensive et extensive amplificari, quin tamen inde consequens sit, quod certitudo et firmitas assensus ac fidei christianae per scientiam theologicam in se spectatam augeatur. Ex his porro patet, quam graviter erraverint Hermes aliique, qui censuerunt firmam certitudinem de existentia et veritate revelationis christianae nullam esse posse ante philosophicum examen motivorum credibilitatis et rationum veritatis; atque ideo etiam a fidelibus in Ecclesia catholica enutritis posse ac debere persuasionem de credibilitate suae religionis subordinari consectariis examinis philosophici ab ipsis instituendis.
b) Porro in fide explicita cuiusvis fidelis duplex necessario continetur cognitio: cognoscitur nimirum, determinatam aliquam seriem veritatum in verbo Dei comprehendi, et insuper percipitur licet obscure et rationibus solum analogicis aliquis determinatus harum veritatum sensus, et aliquis earum inter se nexus in ordine cognitionis. Iam vero explicatione prioris illius christianae cognitionis eiusdemque probatione scientifica et defensione ex omnibus, qui praesto sunt, revelatae doctrinae fontibus, exsurgit ea quae dici consuevit theologia positiva, eodem fere modo, quo theologiam apologeticam ex fundamentali persuasione christiana de existentia revelationis promanare diximus. Nexus vero theologiae cum fide supernaturali in has ipsas veritates tam arctus est, ut nisi scientia nitatur hac fide, omnibus studiis non iam theologia christiana (sensu subiectivo, ut hic sumitur), sed scientia quaedam archaeologica, historica, critica et philologica comparetur, cuiusmodi de quovis systemate doctrinae etiam religionis fictitiae esse potest.
c) Denique explicatione distinctiore et amplificatione cognitionis fundamentalis de veritatum credendarum sensu, quatenus a comparatione pendet cum ideis et veritatibus rationalibus, et de mutua aliqua veritatum connexione, quam postremo loco commemoravimus, theologia speculativa, seu, ut ad distinctionem a theologia positiva dici solet, theologia scholastica constituitur. Haec quomodo a fide pendeat, fidem praesupponat eique innitatur, ex ipsa notione intelligitur, et distinctius patebit ex declaratione assensus theologici specifice ita dicti.
II. In altera parte theseos agimus de discrimine inter cognitionem theologicam et assensum fidei. Ad hoc discrimen declarandum spectabimus theologiam primo positivam, deinde speculativam.
1°. Itaque sermo esse potest de theologia, quatenus veritates probat et declarat immediate ex fonte sibi proprio, ex verbo Dei inquam, quod continetur in Scriptura et traditione seu praedicatione ecclesiastica, ut haec multipliciter in doctrina Conciliorum, Romanorum Pontificum, SS. Patrum et Pastorum Ecclesiae, in Liturgiis, in usu practico, in consensione theologorum, in sensu ac consensu christiani populi sese manifestat. In hac probatione scopus semper est demonstrare, veritatem aliquam sensu determinato contineri vel certe vel probabiliter in verbo Dei, simulque ostendere, quomodo veritas in verbo Dei sit proposita. Potest autem modus probationis generatim se habere quadrupliciter.
a) Potest probatio esse ita, ut ostendatur veritas in sensu determinato contenta in verbo Dei ea certitudine, ut sufficienter sit proposita fidelibus in communi, tamquam veritas revelata; quod quidem fieri non potest nisi ex demonstrata vel authentica definitione vel sufficienti consensione universali. Ita e. g. theologica demonstratio instituitur SS. Trinitatis ex Matth. XXVIII. 19; peccati originalis ex Rom. V. 12. sq.; realis praesentiae corporis et sanguinis Domini sub speciebus panis et vini ex Matth. XXVI. 26. 28. (cum parallelis) etc. Idemque valet de probatione omnium veritatum fidei vel ex Scriptura vel ex traditione vel ex utraque simul, quoties probatio vel ad authenticam definitionem fidei vel ad consensum Ecclesiae appellare potest. In hac hypothesi assensus in ipsam veritatem non alius sit oportet quam assensus fidei; scientia theologica quatenus a fide distinguitur, solum pertinere potest ad distinctiorem cognitionem modi, quo veritas in verbo Dei continetur, et in verbo Dei contineri demonstratur, atque adversus contradictores defenditur.
b) Frequenter potest accidere, ut aliunde quidem constet de revelata veritate, specialis tamen locus ex quo probatio instituitur, solum plus minusve probabile argumentum suppeditet, quia nec intrinsecis nec extrinsecis rationibus assumptus loci sensus plene demonstrari potest, saltem non ita, ut ex eo per se spectato pateat veritas tamquam sufficienter omnibus proposita. Sic constat de fide sufficienter proposita in praedicatione ecclesiastica, matrimonium esse sacramentum N. L. proprie dictum; probatio tamen specialis e. g. ex Eph. V. 22–32. non ita est comparata, ut vi illius textus Paulini veritas omnibus sufficienter proposita ostendi possit. In hoc genere probationis assensus in veritatem dupliciter se habet: imprimis est assensus fidei, si spectatur propositio in verbo Dei qua late patet; tum vero cum assensu fidei in veritatem ipsam simul consistit assensus theologicus inferioris ordinis, quo vi rationum inductarum tenetur, in hoc determinato testimonio Apostoli eam veritatem revelatam esse. Patet, hunc assensum niti duplici fundamento: unum est assensus fidei, quo credimus doctrinam Apostoli esse infallibile verbum Dei; alterum est solum theologica persuasio inferioris ordinis, in hoc loco Apostoli enuntiari rationem sacramenti proprie dicti; unde etiam iudicium, in hoc loco Apostoli revelatum esse matrimonium christianum velut proprie dictum sacramentum N. L., non est iudicium fidei, neque iudicium mere rationale, sed sententia quodammodo mixta ex iudicio fidei, quod verbum Apostoli est infallibile verbum Dei, et ex iudicio hermeneutico ac theologico, quod in praesenti sectione epistolae apostolicae enuntiatur vera ratio sacramenti. Haec dicitur pro diverso gradu certitudinis vel probabilitatis sententia theologica, opinio theologica ad distinctionem a sententia atque assensu tum fidei tum mere rationali.
c) Fieri aliquando potest, ut licet veritas, de cuius theologica demonstratione quaeritur, nondum sit sufficienter in catholica fide proposita, illis tamen qui argumentorum vim perspicere valent, ex diligenti examine sive Scripturae sive traditionis certo constet, eam veritatem contineri in revelato Dei verbo. Hoc posito argumenta, quae demonstrent veritatem contentam in revelatione, pro illis sufficiens sunt applicatio et propositio revelationis ad assensum fidei divinae eliciendum. Tum vero in iis, qui ita argumenta perspiciunt, assensus fidei et cognitio theologica non alio modo differunt, nisi quem primo loco (sub littera a) indicavimus. Ita nihil impedit, quominus veritas immaculatae conceptionis Beatae Virginis etiam ante dogmatis definitionem ab aliquibus fide divina licet nondum fide catholica (h. e. nondum tamquam dogma pro omnibus ad obligationem fidei propositum) credi potuerit (vid. S. Alphons. Liguori Theol. Moral. l. VII. c. 2. n. 262. et auctores ibi citatos). Animadvertendum tamen, haec ipsa quae heic tertio loco diximus, a pluribus theologis reiici; praecipue vero cavendum, ne hanc doctrinam temere extendamus ad opiniones seu sententias, in quibus theologi libere omnino in diversa abeunt, et nullus est moralis in Ecclesia Dei consensus.
d) Denique haud raro deductio alicuius sententiae ex verbo Dei probabilitatis limites non excedit; tum vero constituit sententiam seu opinionem theologicam eo modo, quo secundo loco diximus, satis per se evidens est.
Quamdiu ita consideratur theologia positiva, quatenus vel veritates fidei ex verbo Dei scripto aut tradito praesidiis et principiis hermeneuticis demonstrat, vel tamquam veritates in verbo Dei contentas probabiles reddit; non sine causa Aureolus dixit, articulos fidei non esse principia sed conclusiones theologiae. Patet etiam ex dictis, quo sensu verum sit, quod idem contendit Aureolus, veritatem non demonstrari in theologia ad gignendum assensum, sed ad maiorem eius declarationem: « habitus theologicus, inquit ipse, non est adhaesivus sed tantummodo declarativus » (in 1. Sent. prolog. a. 3. pag. 13. sqq.).
2°. Haec quamvis ita sint, proprie tamen veteres Doctores prae oculis habent theologiam speculativam, quando hanc habent quaestionem de discrimine assensus fidei et assensus theologici. Spectari scilicet debet sicut in omnibus scientiis ita etiam in theologia, ut supra diximus, mutuus veritatum nexus, earundemque saltem quoad nostram cognitionem et in ordine logico dependentia unius ab altera. Veritates, ex quibus aliae saltem in ordine cognitionis nostrae pendent et a nobis intelliguntur, sunt et appellantur principia. Principiorum, quatenus non ex aliis prioribus sed ex se ipsis cognoscuntur, intellectus dicitur esse a veteribus non proprie scientia; haec enim est certa cognitio ex causis seu generalius ex principiis; unde scientia est conclusionum. In theologia veritates ex quibus aliae cognoscuntur, saltem ex parte (i. e. sin minus utraque saltem una propositio ex praemissis) assumuntur non lumine rationis intellectae sed fide creditae. Adeoque quod in aliis scientiis est intellectus principiorum, in theologia est fides, et principia maxime propria theologiae sunt veritates fidei14. Conclusiones autem ex principiis fidei deductae et cognitae sunt et ipsae veritates fidei, vel certe cum veritatibus fidei connexae. Quaeritur ergo, quomodo cognitio seu assensus in huiusmodi conclusiones, qui proprie dicitur assensus theologicus, differat ab assensu fidei ex una parte, et ab assensu mere rationali ex parte altera.
a) Id quod in conclusione enuntiatur, iam implicite continetur dictum in praemissis, vel in utraque coniuncta, vel in una tantum ita, ut altera solum assumatur ad manifestandam conclusionis comprehensionem in illa priori. Unde cum constat, utramque praemissam esse veritatem revelatam, vel cum una praemissa revelata implicite iam continet id, quod in conclusione enuntiatur, et altera licet non revelata evidenter manifestat hanc comprehensionem conclusionis in praemissa revelata; sine dubio revelata est veritas, quae in tali conclusione enuntiatur. Exemplum conclusionis theologicae sub forma primo loco commemorata esset sequens, contra Arianos. Ex duplici veritate revelata, quod Deus unus est, et quod Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus Sanctus est Deus, evidenter sequitur conclusio, id quo Pater, Filius et Spiritus Sanctus Deus est, divinam scilicet naturam omnemque perfectionem absolutam esse unam numero in tribus distinctis; haec igitur ipsa veritas iam continetur revelata in utraque illa praemissa. Exemplum conclusionis sub forma altera potest induci contra Monotheletas. Propositio revelata, Christum praeter naturam divinam habere perfectam naturam humanam, per quam verus homo est, iam continet veritatem alteram, Christum praeter voluntatem divinam habere etiam rationalem voluntatem et volitiones humanas. Quando igitur assumitur altera propositio ad complendum argumentum: Christus est verus homo; atqui homini essentialis est facultas voluntatis rationalis; ergo Christus habet voluntatem humanam: illa propositio assumpta solum manifestat comprehensionem huius conclusionis in propositione revelata.
Hoc posito veritas consequentis ex praemissis revelatis considerari potest duplociter, vel formaliter ut a Deo revelata; tum vero propositioni respondet assensus fidei propter auctoritatem Dei revelantis: vel potest considerari formaliter ut veritas intellecta ex veritate praemissarum et ex legitima consequentia ac deductione; tum propositioni respondet assensus theologicus. Assensus enim fidei non sane excludit cognitionem et assensum secundarium ex alio motivo inferioris ordinis. Ita e. g. immortalitatem animae et plurimas veritates alias credimus, Deo revelante, simulque eas ex demonstratione rationali intelligimus; eodem modo fide credimus ut in se revelatam e. g. processionem Spiritus Sancti a Patre Filioque, eandemque theologice intelligimus ex credita duplici veritate, quod Pater communicat Filio, quidquid non est formalis ratio paternitatis, et quod spiratio tertiae personae non est formaliter ratio paternitatis. Iam vero assensus hic theologicus non est mere rationalis, quia non innititur principiis ratione intellectis sed fide creditis; nec tamen est assensus fidei, quia non simpliciter assentimur propter auctoritatem Dei talem veritatem revelantis, sed praeter auctoritatem Dei quae est motivum assensus in praemissas, tamquam formalis ratio cognitionis et motivum assensus in conclusionem intercedit intellectus connexionis et legitimae consequentiae, qua conclusio ut vera intelligitur ex praemissis. Vid. Card. de Lugo De Fide Disp. I. sect. 13. n. 282. 335. sqq.
b) Porro si una ex praemissis est revelata, altera autem solum lumine rationis certa, et si quod in conclusione enuntiatur, non nisi in utraque simul sumpta continetur; id quod enuntiatur in conclusione, est quidem certum non tamen simpliciter contentum in revelatione, atque ideo etiam non est obiectum fidei divinae sed assensus theologici tantum, qui partim revelatae, partim naturaliter certae veritati praemissarum innititur. Revelatum est, sacramentum e. g. baptismi conferre gratiam non ponentibus obicem: dum video infantem baptizari ab eo ministro et eo modo, ut nulla possit esse suspicio contra valorem sacramenti, factum est certum non tamen revelatum, hunc infantem esse valide baptizatum; hinc conclusio, hunc infantem esse iustificatum, est certa theologice non tamen est de fide. Ita docent Suarez, de Lugo et alii multi; quod autem aiunt Canus (de Locis l. VI. c. 8. ad 10.) et Vega (de Iustificatione l. IX. c. 39.), propositionem deductam ex una de fide et altera naturaliter evidenti esse et ipsam obiectum fidei, revera non est contrarium; ipsi enim loquuntur de conclusione, quae tota contineatur in praemissa revelata ita, ut propositio naturaliter evidens solum hanc conclusionis comprehensionem in altera revelata manifestet, quem ipsorum esse sensum facile constare potest ex exemplis, quibus utuntur ad suam sententiam declarandam. Re autem vera in hisce syllogismis theologicis plerumque propositio naturaliter certa, maxime ubi certitudo est metaphysica, solum manifestat comprehensionem consequentis in praemissa revelata; atque ideo huiusmodi conclusiones continentur implicite in revelatione obiectiva, et proinde possunt ab Ecclesia explicite proponi ac definiri fide credendae.
c) Postremo animadvertendum est, assensum fidei divinae nullum posse esse nisi certissimum et firmum super omnia (vide Appendic. ad Tract. de Trad. et Script.); assensus vero theologicus non solum est inferioris ordinis, sed potest etiam esse cum formidine de opposito, atque adeo opinio theologica. Id autem accidere potest tripliciter, vel quod non certo constat, propositionem instar principii in praemissis assumptam ex fontibus revelationis, in eo sensu quo assumitur, contineri in revelatione; vel quod propositio assumpta rationalis non est certa sed solum probabilis, vel quod non est certa legitima consequentia atque deductio. « Theologia, inquit Molina l. c., quoad discursus proprie theologicos, quales sunt qui ex una vel pluribus propositionibus revelatis aliquid concludunt, complectitur multas opiniones, ut habere solent fere omnes scientiae naturales. Probatur, quia aliquando procedit quidem ex propositionibus revelatis sed non in sensu, quem constet esse litteralem et intentum ab Spiritu Sancto; huiusmodi autem propositiones sunt principia probabilia, quae nonnisi opinionem possunt generare. Aliquando vero, licet procedat ex aliqua in sensu, quem constet esse de fide, assumit aliam minime revelatam atque inevidentem (non certam), aut conclusionem consequentia inevidenti deducit. Huiusmodi autem discursus solum opinionem generare possunt. »
Ceterum huiusmodi propositiones, quae pendent etiam a veritatibus non revelatis, multoque magis opiniones deductae ex praemissis tantum probabilibus, solum secundo loco et velut per accidens, non autem ex necessitate et ex ipsa essentiali ratione sacrae huius disciplinae pertinent ad theologiam. Quod quidem advertendum est adversus recentiores quosdam eruditos, qui propter hanc assumptionem veritatum rationalium non minus theologiam a philosophia quam hanc ab illa pendere affirmarunt.
III. In ultima parte theseos indicamus controversiam quae aliquando fuit, utrum theologia proprio sensu sit et appellari debeat scientia. Si nomine scientiae intelligitur certa et distincta cognitio rationum et fundamentorum veritatis mutuaque veritatum inter se nexus, congrua cognoscibilitati ipsarum veritatum pro mente humana, nemo negabit theologiam secundum triplicem suam partem superius descriptam (n. I.) esse verissimo sensu scientiam.
Veteres tamen scholae theologi de hoc nomine potius quam de re non parum inter se dissentiebant. Considerabant illi theologiam sub ea ratione, qua ex principiis revelatis et fide creditis veritates deducit. Qui igitur ad rationem scientiae non modo certitudinem, sed etiam evidentiam principiorum postulabant, ut ea sint per se nota; consequenter negabant theologiam posse dici proprio sensu scientiam (Durandus, Gregorius Ariminensis, Vasquez etc.). Sed sine dubio potior eorum causa est, qui secundum communem loquendi et sentiendi modum theologiam simpliciter scientiam esse docent, licet ab ea ratione scientiae, quam solam Aristoteles nosse et definire poterat15, in pluribus differat. Scientiae prima dos est certitudo, quae si desit, non scientia sed opinio et hypothesis erit. Non quaevis deinde veritatis cognitio quamvis certa ad scientiae rationem sufficit; scientiae quippe obiectum sunt veritates non divulsae invicem, sed cognitae in eo mutuo nexu, quem ex sese praeseferunt. Est enim inter veritates hierarchia quaedam, secundum quam una ex alia pendet, una ex alia promanat. Veritates ex quibus aliae pendent, principia dicuntur eo utique superiora et universaliora, quo plures iis veritates regantur. Cum igitur totum veritatum systema principiis regatur, ea ipsa certa quidem sint oportet, ne non scientia sed systema opinionum et hypothesium constitutum esse videatur; non tamen requiritur, ut certitudo sit ex intrinseca evidentia, si principia aliunde tam obiective16 quam subiective certa sint; cum evidentia eatenus tantum requiratur, quatenus ad gignendam certitudinem necessaria est. Atqui theologia principiis regitur certissimis non quidem ex sua evidentia sed ex supernaturali fide, ex eisdemque pendentes veritates deducit et mutuum veritatum nexum intelligit. Est ergo verissimo sensu scientia. Sicut quae subalternae vocantur, non ideo desinunt esse scientiae, quod a principiis progrediuntur desumptis ex altiori scientia; ita theologia hac dignitate non excidit eo, quod principia, ex quibus progreditur, in altiori solum scientia Dei et Beatorum sunt evidentia et perspecta17. Cf. Petavium Prolog. c. 8; Aguirre disp. III. sect. 2.
De distinctione doctrinae de Deo uno et de Deo trino.
« Theologia pressius accepta seu doctrina revelata de Deo duplicem complectitur tractationem, in quarum priori consideratur id, quod in Deo absolutum est et unum; in altera spectantur relativa, quae secundum formalem rationem originis unius ab altero, et proinde secundum relationem unius ad alterum inter se realiter distinguuntur: unde doctrina de Deo secundum absoluta a Patribus dicitur theologia unita, doctrina de Deo secundum relativa appellatur theologia distincta. »
I. Catholica de Deo professio ad fidem revocatur in unum Deum Patrem, Filium, et Spiritum Sanctum. Ut intelligamus credi oportere unitatem secundum absolutam essentiam qua Deus est, et distinctionem realem Patris et Filii et Spiritus Sancti non secundum absolutam essentiam, sed unice secundum relationes originis unius ab altero; et ideo personas non distingui ab una essentia tribus communi, sed inter se invicem solum, secundum quod formaliter relativa sunt. Haec professio in theologia Ecclesiae h. e. in definitionibus et symbolis explicatioribus ita distinctius declaratur. « Credimus et confitemur, quod una quaedam summa res est incomprehensibilis et ineffabilis, quae veraciter est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, tres simul personae et singillatim quaelibet earundem. Et ideo in Deo Trinitas est solummodo non quaternitas (non tres distinctae personae, et velut res quarta ab eis distincta natura, ut Abbas Ioachim obiiciebat consequi ex doctrina Petri Lombardi), quia quaelibet trium personarum est illa res, videlicet substantia, essentia sive natura divina, quae sola est universorum principium, sine quo aliud inveniri non potest (operationes enim ad extra sunt Dei ut unus est, non ut personae sunt distinctae inter se). Et illa res (natura absoluta et tribus communis) non est generans neque genita, neque procedens, sed est (non sub formali ratione absoluti sed sub formali ratione relativi) Pater qui generat, Filius qui gignitur, et Spiritus Sanctus qui procedit, ut distinctiones sint in personis et unitas in natura. Licet igitur alius sit Pater, alius Filius, alius Spiritus Sanctus, non tamen aliud; sed id quod est Pater, est Filius et Spiritus Sanctus, idem omnino, ut secundum orthodoxam et catholicam fidem consubstantiales esse credantur. » Concil. Lateran. IV. cap. Damnamus.
Ex hac ipsa fidei catholicae professione vel obiter inspecta (distincte enim de ea in Tractatu de Trinitate agimus) manifesto patet, Deum in se simplicissimum nostrae cognitioni fidei, quamdiu « ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus » (1. Cor. XIII. 9.), sese exhibere sub duplici ratione absoluti et relativorum ita, ut ad explicationem unius et alterius rationis, propter ipsam eminentiam divinae perfectionis et propter imperfectionem nostri modi cognoscendi, duplex necessaria sit tractatio, de Deo ut unus est secundum essentiam et attributa absoluta, tum de Deo ut trinus est personis relativis ad invicem, et inter se realiter distinctis.
Si Deum intueremur sicuti in se est, ipsa visione absolutae essentiae simul intueremur eandem essentiam, ut est Pater et Filius et Spiritus Sanctus; et pari ratione propter intrinsecam necessariam personarum relationem ad invicem earundemque identitatem cum essentia, vicissim ipsa visione personae uniuscuiusque intueremur tum essentiam divinam tum omnes tres personas identificatas cum essentia et inter se distinctas. Nunc vero cum Deum non intelligimus ideis propriis, ut est in se; sed vel ratione concludimus, quantum ex creaturis manifestatur, vel ipsius verbo credimus, quod ut intelligi a nobis possit, ad nostrum modum cognoscendi descendit et ei sese accommodat, ut Dionysius loquitur (de divin. nomin. c. 1. §. 4.): in hac inquam conditione nostra non possumus nisi distincta plane serie idearum Deum concipere, primo ut unum simplicissimum absolutum ac infinitum Esse, quod sub diversis notionibus attributorum et perfectionum absolutarum distinctius explicamus; deinde vero ut tres personas constitutas et inter se distinctas relationibus originis, quae tum singulae tum omnes simul sunt ipsum illud Esse infinitum, atque ideo unum sunt secundum essentiam.
Neque vero distinctio inter duplicem hanc considerationem simpliciter in eo est, quod diversa est notio absoluti secundum quod Deus unus est, et diversa notio relativi secundum quod tres sunt divinae personae, cuiusmodi notionum diversitas multiplicem etiam suppeditat subdivisionem tractationis tum de Deo uno tum alterius de Deo trino; sed diversitas inter hanc utramque notionem absoluti et relativorum in Deo longe maior oritur ex diversitate modi, quo humana ratio etiam fide illustrata circa unam et circa alteram versari potest. Licet enim in theologia fidei omnia considerentur sub formali ratione veritatis revelatae, sunt tamen pleraque, quae de Deo uno considerantur, non solum fide credenda, sed possunt etiam, ubi quaeritur an sint, lumine rationis intelligi ac demonstrari, quia secundum haec Deus non solum fidei immediata sua revelatione, sed etiam lumini rationis per ea quae facta sunt, sese manifestat; vel certe quae sola revelatione de absolutis Dei perfectionibus nobis innotescunt, cum notionibus rationalibus nectuntur ita, ut postquam revelata sunt, notitiis satis claris et distinctis rationi omnino congruentia intelligantur, cuiusmodi plura sunt capita e. g. de voluntate divina. At vero quae spectant ad processiones intrinsecas et ad distinctas personas divinas, simpliciter sunt supra rationem; nec proinde in his aliud potest esse obiectivum cognoscendi principium praeter revelationem, cui subiective fides, intelligentia vero nonnisi per analogicas quasdam adumbrationes respondet, de qua re multis agitur in ipso tractatu de Trinitate.
II. Ut ex dictis patet, haec prima tractatio de Deo uno habet quidem pro obiecto naturam divinam et quod absolutum est absque explicita consideratione trium personarum, quae per relationes inter se distinctae tum singulae tum omnes simul realiter identificantur cum una natura absoluta; sed propter hanc ipsam identificationem et, ut dici solet, propter hanc communitatem unius naturae in tribus, quaecumque docentur de essentia et de absolutis, absque distinctione conveniunt tum singulis personis tum omnibus simul. Unde ex hac communione naturae in tribus distinctis, et ex personarum per relationes distinctarum unitate secundum absoluta, a Patribus doctrina de essentia et attributis absolutis vocatur theologia unita, theologia unitionis. Si enim sola singularitas naturae non autem distinctio personarum comperta esset, posset quidem de theologia unitatis, non vero de theologia unita et unitionis sermo haberi. At relationes, quibus personae singulae constituuntur et distinguuntur, eo ipso sunt propriae singulis non autem communes tribus. De his ergo doctrina a Patribus dicta est theologia distincta; quia vero personae naturam communem includunt, ideo theologia distincta praesupponit et includit theologiam unitam.
Dionysius caput 2ᵃᵐ de div. nomin. inscribit « de unita et distincta theologia » (περὶ ἑνωμένης καὶ διακεκριμένης θεολογίας), et secutus Dionysium Ioannes Damascenus habet de Fide orthod. l. I. caput 10ᵃᵐ « de divina unitione et distinctione » (περὶ θείας ἑνώσεως καὶ διακρίσεως); pariterque Anticchus18 monachus (de fide hom. I. Bibl. Graec. Lat. Paris. 1624. T. I. p. 1029.): « theologia omnis, inquit, unita est et distincta ». Utriusque obiectum ita explicat Dionysius l. c. n. 1. 5. 6: « quodcumque nomen absolutum ad totam deitatem (i. e. ad tres personas in communi) pertinere putandum est… At est etiam in superessentialibus theologiis distinctio, qua in ipsa unione quaelibet persona impermixta et inconfusa subsistit, et ea quae superessentialis processionis sunt, inter se minime convertuntur. Sic igitur et nos divina sermone coniungere et distinguere satagimus, prout ipsa in se unita sunt et distincta. » Hoc ipsum duplex theologiae unitae et distinctae obiectum multipliciter coniungunt et distinguunt Patres ceteri e. g. Basilius ep. 43; Nazianzenus or. 40. n. 41; Nyssenus cont. Eunom. l. I. p. 78. etc. « Ineffabilis et incomprehensibilis, inquit Basilius, in his invenitur communio et distinctio, cum neque hypostaseon differentia communionem naturae (τὸ συνεχὲς τῆς φύσεως) dissolvat, neque communio proprietatem notionum personalium (τὸ ἰδιάζον τῶν χωρισμάτων) confundat. » Praeclarissime l. c. Gregorius Nazianzenus : « hanc tibi do totius vitae sociam et patronam, unam deitatem et virtutem, quae in tribus invenitur singulariter, et tria inter se distinctim comprehendit (ἐν τοῖς τρισὶν ὑπερκειμένην ἑνικῶς, καὶ τὰ τρία συλλαμβάνουσαν μεριστῶς)... trium infinitorum infinitam unionem, Deum unumquemque, si per se consideretur, ut Patrem sic Filium, ut Filium sic Spiritum Sanctum, servata cuique sua proprietate, Deum rursus tria haec, si simul cogitentur; illud propter consubstantialitatem, hoc propter principatus unitatem. Vix id quod unum est, animo concepi, cum statim tribus circumfulgeor; vix tria distinguere incipio, cum ad id quod unum est, reducor » etc.
Quod Dionysius appellat unitum (τὸ ἡνωμένον), id Basilius dicit continuationem naturae in tribus (τὸ συνεχὲς τῆς φύσεως), Nyssenus cum ceteris communionem (κοινωνίαν), Nazianzenus unam deitatem in tribus singulariter (ἐν τοῖς τρισὶν ὑπερκειμένην ἑνικῶς). Vicissim quod Dionysio est distinctum (τὸ διακεκριμένον), apud Basilium est proprium (τὸ ἰδιάζον), apud Nyssenum incommunicabile (τὸ ἀκοινώνητον), apud Nazianzenum sunt tria, quae distinctim una deitas complectitur (τὰ τρία ἡ Θεότης συλλαμβάνουσα μεριστῶς).
Aliud itaque est ea, quae pertinent ad theologiam unitam considerare, quin simul explicite considerentur distinctae personae; aliud spectare ea sola, quae pertinent ad unam naturam absolutam, et propter defectum sufficientis propositionis ignorare, quae pertinent ad relativa et ad distinctionem personarum; aliud denique velle tenere ea sola, quae intelliguntur de una natura absoluta, et negare quae in revelatione sufficienter proposita sunt de pluralitate et distinctione personarum in una natura. Primum est sine errore et instituitur ad faciliorem et distinctiorem intelligentiam, cuius partitionis vel potius formalis abstractionis necessitas consequitur ex imperfectione naturali nostri modi intelligendi; alterum est sine errore sed coniunctum cum ignorantia, et pro veteri Testamento iuxta praesentem divinae providentiae oeconomiam supponebat futuram ulteriorem theologiae explicationem per novas revelationes; tertium est error haereticus, quo non solum revelata theologia distincta negatur, sed etiam subvertitur theologia unita secundum modum spectata, prout revelata est. Longe igitur diversa est monarchia in theologia revelata et catholica de Deo uno ac illa haereticorum, qui ab antiquis monarchiani, recentius unitarii dicti sunt, eo quod negata distinctione divinarum personarum theologiam distinctam omnino e medio tollerent. Sicut vicissim longe diversa est theologia distincta catholicorum ab ea tritheitarum, qui doctrinam fundamentalem divinae unitatis subvertebant. Doctrina autem catholica « et monarchiae nihil obstrepit et oeconomiae statum protegit » Tertull. contr. Prax. c. 8.
TRACTATUS
DE DEO UNO SECUNDUM NATURAM.
§ I: Sectio I
DE COGNITIONE EXISTENTIAE DEI.
Caput I: Caput I
DOCTRINA S. SCRIPTURAE DE EXISTENTIA VERI DEI COGNOSCENDA EX MANIFESTATIONIBUS EIUS NATURALIBUS.
Thesis I: Doctrina de rationali cognitione Dei pertinet etiam ad theologiam
Doctrina de rationali cognitione Dei pertinet etiam ad theologiam.
« Licet theologia fidei naturalem cognitionem existentiae Dei praesupponat, sicut supernaturalis ordo elevationis generatim supponit ordinem naturalem elevandum; pertinet tamen ad theologiam iudicare de humanae rationis valore ad ipsam naturalem cognitionem Dei, ac de modo huius cognitionis assequendae. »
I. Ex iis quae in Prolegomeno diximus de obiecto materiali et formali theologiae, constat, Deum esse huius sacrae disciplinae obiectum vel princeps vel unicum et adaequatum, quatenus manifestationibus supernaturalibus rationi humanae1, lumine fidei illustratae, sese revelavit. Haec autem illustratio rationem ipsam vimque naturalem ac lumen rationis non creat et efficit, sed supponit et ad altiorem ordinem elevat; unde etiam manifestationes Dei supernaturales quibus rationi elevatae sese revelat, supponunt manifestationes naturales, per quas Deus ipsi naturali lumini rationis sese exhibet cognoscendum. Demonstratio igitur et explicatio existentiae et attributorum Dei, quatenus ex manifestationibus naturalibus ratione intelliguntur, ad philosophiam pertinet; in theologia fidei autem distinctior illa naturalis cognitio assumitur ad parandam luculentiorem intelligentiam eorum, quae de Deo manifestationibus supernaturalibus revelata sunt: atque ita theologia utitur iis, quae de Deo ex philosophicis disciplinis cognoscuntur, non tamquam principiis propriis suae doctrinae, sed tamquam subsidiis « ad maiorem manifestationem eorum, quae in hac scientia traduntur, » ut loquitur S. Thomas 1. q.1. a. 5. ad 2. Quia tamen, ubi agitur de existentia Dei, theologia fidei et philosophia, manifestatio supernaturalis et naturalis, lumen fidei et rationis obiecto materiali conveniunt, quamvis obiecto formali differant; hinc est, quod etiam multi theologi praeeuntibus SS. Patribus existentiae Dei, quae sane fundamentum est totius scientiae theologicae2, prolixiores demonstrationes instituunt ex principiis naturalis rationis, « tamquam ex propriis non simpliciter, sed ex propriis ministerialiter, » ut ait Caietanus ad 1. q. 2. a. 3. Huiusmodi tractationem philosophicam SS. Patres potissimum in apologiis adversus gentiles velut paedagogiam ad fidem cognitionemque christianam habere solent, pariterque theologi eam praeambulam esse ad ipsam theologiam declarant3. Nos ne disciplinarum ordinem perturbemus, quae diversis scholis huius Academiae attributae sunt, demonstrationem philosophicam existentiae Dei gravium theologorum imitantes exemplum4 in propria sua sede relinquemus, quam habet in metaphysica sacrae theologiae προπαιδείας.
II. Argumenta quibus existentia Dei in philosophia demonstratur, possunt spectari dupliciter: a) directe, quatenus ex entium contingentium existentia, ex eorum perfectionibus cum imperfectione connexis, ex naturae rationalis ceterarumque omnium, quarum existentia immediate intelligitur, ac proinde etiam ex totius universi essentiali dependentia, ordine ac dispositione ad finem, ex legis moralis absoluta et ineluctabili vi obligandi ratio vi sua et insito lumine cognoscit, non posse non existere ens necessarium tamquam effectuum causam creatricem, sapientissimum, perfectissimum, iustum ac sanctum providorem et legislatorem, omnium principium ac finem. Tota haec argumentatio posita est in perspecto intrinseco nexu veritatum lumine rationis cognitarum, atque adeo ad philosophiam pertinet. Possunt b) argumenta rationalia spectari velut reflexe, dum quaeritur, quis sit eorum valor? an ratio humana generatim polleat viribus insitis ad Deum existentem certo cognoscendum, an nominatim ex cognitione creaturarum ad cognitionem existentiae Dei creatoris, Dei inquam veri, personalis, ab hoc universo plane distincti ac diversi humana ratio naturali suo lumine pertingere queat? Consideratio haec reflexa propriam sedem habet tum in philosophia tum in theologia5, sed modo diverso respondente diversae rationi formali utriusque scientiae. In philosophia quidem per ipsam demonstrationem directam etiam quaestio reflexa soluta est, cum ratio evidenter cognoscens obiectum intelligat etiam reflexe, cognitionem esse veram. Vera enim scientia non est, « nisi quis sciat se scire; nam scientia debet esse perfectum intellectuale lumen, quod seipsum manifestat » (Suarez Metaphys. disp. I. sect. 4.)6. Potest tamen cognitio reflexa veritatis perfici et reddi distinctior analysi argumentorum.
Ad theologiam autem sub formali eius ratione sine dubio pertinebit iudicium de valore demonstrationis rationalis et de vi rationis humanae ad Deum existentem ex creaturis insito sibi lumine cognoscendum, si in verbo Dei revelato, quod theologiae est proprium obiectivum cognitionis principium, explicite haec rationis virtus affirmetur aut negetur; vel certe in revelatione continentur principia, ex quibus quid affirmandum, quid negandum sit, legitime deducatur. Atqui tum in verbo Dei scripto tum in universali ac constanti eiusdem verbi revelati interpretatione a catholicis Ecclesiae Doctoribus tradita multa sunt, quae ostendunt Deum auctorem rationalis luminis etiam supernaturali revelatione nos docuisse de virtute congenita et de modo per hanc virtutem naturalem cognoscendi eum, cuius cognitio est finis ultimus rationis, necessarius ac naturalis. Quamvis enim verum esset, quod theologi nonnulli recentiores animadverunt, in Scripturis et revelatione supernaturali generatim non tam argumentis persuaderi veri Dei existentiam quam plenissimam eius iam supponi persuasionem, haec tamen ipsa suppositio imprimis ostenderet, cognitionem et persuasionem Dei existentis aliquam esse et supponi antecedentem ac independentem a supernaturali revelatione. Praeterea revelatio eadem, potissimum ubi ignorationem reprehendit vel negationem veri Dei, tum theoretice modum indicat, quo homines natura duce ad Deum cognoscendum pervenire potuissent et debuissent; tum practice et exercite demonstrationes rationales existentiae Dei ductas ex facto existentiae huius universi tamquam legitimas et sufficientissimas Scriptura ipsa non uno in loco exhibet, quas Ecclesiae Patres Doctoresque sensum Scripturarum et ex eo derivatum intellectum catholicum diligentius excolentes plenis deinceps disputationibus vindicarunt. Haec nunc dicta confusius in sequentibus fient luculentiora; sufficiunt tamen, ut concludamus, sine dubio suppetere principia theologica, ex quibus sin minus de singulis argumentis philosophicis, certe de valore demonstrationis rationalis universim, ac de viribus humanae rationis insitis ad cognoscendam ex creaturis existentiam Dei creatoris iudicium ferri possit. Pertinet ergo ad theologiam sub formali ratione spectatam licet non ad eam solam examen et ἐπιχρίσις cognitionis rationalis cognitionisque modi, quando quaeritur, an aliqua sit et quae sit legitima existentiae Dei demonstratio.
Thesis II: Scripturae declarant Dei manifestationem per opera creationis pro ratione humana
Scripturae declarant Dei manifestationem per opera creationis pro ratione humana.
« Revelatio supernaturalis in sacris Scripturis consignata perspicue docet, spectabili hoc universo secundum eius ordinem physicum et historicum contineri Dei manifestationem naturalem congenito humanae rationis lumini aptatam, ut hominibus ratione iam utentibus et facultas sit et, si alia desint praesidia, officium ex ea cognoscendi verum Deum, personalem, ab hoc universo distinctum, a creatura rationali supremo cultu honorandum. »
Inter Scripturarum testimonia non pauca quae ad thesim probandam adhiberi possunt, fere sola sufficient nobis praecipua illa atque solemnia Rom. I. 18. sqq.; Sap. XIII.1–9;
Rom. I.
« Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in iniustitia detinent. 18. (Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentum, et non probaverunt οὐκ ἐδοκίμασαν Deum habere in notitia) 23. 28. Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit. 19. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (τὰ γὰρ ἀόρατα αὐτοῦ ἀπὸ κτίσεως κόσμου τοῖς ποιήμασι νοούμενα καθοράται), sempiterna quoque eius virtus et divinitas; ita ut sint inexcusabiles. Quia cum cognovisset Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis (ἐματαιώθησαν ἐν τοῖς διαλογισμοῖς αὐτῶν = μάταιοι φύσει), et obscuratum est insipiens cor eorum. 20. 21.
Sap. XIII.
« Vani autem sunt omnes homines (μάταιοι μὲν γὰρ πάντες ἄνθρωποι φύσει), in quibus non subest scientia Dei: et de his quae videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est (τὸν ὄντα), neque operibus attendentes agnoverunt, quis esset artifex: sed aut ignem... aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt. 1. 2. Quorum si specie delectati, deos putaverunt: sciant, quanto his dominator eorum speciosior est, speciei enim generator (τοῦ καλλους γενεσιαρχης) haec omnia constituit. Aut si virtutem et opera eorum (δυναμιν καὶ ἐνέργειαν) mirati sunt, intelligant ab illis, quoniam qui haec fecit, fortior est illis. 3. 4.
A magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit creator horum videri (ἐκ γὰρ μεγέθους καλλονῆς κτισμάτων ἀναλόγως ὁ γενεσιουργὸς αὐτῶν θεωρεῖται). 5.
Iterum autem nec his debet ignosci. Si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum (στοχάσασθαι τὸν αἰῶνα, pervestigare mundum visibilem), quomodo huius dominum non facilius invenerunt? » 8. 9. additis quae leguntur Act. XIV. 16. 17; XVII. 26. 28. Primum considerabimus manifestationem et cognitionem Dei ex creaturis, ut universim locis citatis describitur; tum spectabimus duplicem ordinem physicum et historicum in creaturis manifestantibus ibidem exhibitum.
I. Quoad cognoscibilitatem Dei ex praecognitis creaturis haec est diserta doctrina Scripturarum in allatis testimoniis:
1° Deus est obiectum naturalis cognitionis pro mente humana. Dicitur enim Deus suis in attributis, quibus ab hoc universo tamquam supremus auctor et Dominus ab opere suo distinguitur, cognoscibilis hominibus et facile cognoscibilis, quin subtiliori et humano ingenio inaccessa opus sit inquisitione, et cognoscibilis facultate naturali eadem, qua homines de naturae aspectabilis proprietatibus iudicant. Est igitur Deus obiectum cognitionis, et humanae rationi insunt vires proportionatae pertingendi ad hanc cognitionem. « Quod notum est Dei (τὸ γνωστὸν cognoscibile), manifestum est in illis. » Hoc notum Dei continuo explicatur per ea, quae dicuntur « invisibilia ipsius, » scilicet invisibilia in seipsis, quae tamen per aliud sunt intelligibilia; nam « intellecta conspiciuntur. » Sunt porro haec intellectu et ratione conspecta attributa, quibus Deus intelligitur esse supremum numen, « sempiterna eius virtus et divinitas » Rom. I. 19. 20. Huic Apostoli doctrinae parallela est sententia libri Sapientiae. « Vani autem sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei; » vel ut est in textu graeco: « vani enim sunt omnes homines natura, quibus adest ignoratio Dei: » « et (qui) non potuerunt intelligere eum qui est » (τὸν ὄντα): « cognoscibiliter enim poterit creator videri » (ἀναλόγως ὁ γενεσιουργὸς ἐθεωρεῖται): « si tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum, quomodo huius dominum non facilius (gr. citius ταχιον) invenerunt? » Sap. XIII. 1. 5. 9.
2°. Distincte in iisdem Scripturae locis describitur modus manifestationis Dei, et rationalis cognitionis, quae ei respondet. Obiectum cognitionis actu cognosci non potest, nisi quatenus menti humanae sese manifestat, cum haec manifestatio nihil sit aliud quam cognoscibilitas in actu secundo quoad cognoscentem. Potest vero obiectum manifestum fieri vel immediate per se ipsum, vel mediate per obiectum aliud praecognitum, quod dici poterit obiectivum medium cognitionis1. Iam vero docent Scripturae luculentissime, Deum humanae rationi sese manifestare; sed manifestare se per creaturas ita, ut ex cognitis aspectabilis universi perfectionibus imperfectione limitatis perveniatur ad cognitionem Dei, non quidem quod in creaturis Deus in se suaque substantia videatur, sed quod ex cognito effectu effectusque perfectione ratio intelligat Dei supremae causae et existentiam et quadamtenus perfectionem. « Quod notum est Dei, inquit Paulus, manifestum est in illis, » obiective cognoscibile est etiam subiective cognitum; « Deus enim illis manifestavit, » reddiditque se cognoscibilem in actu secundo. Tum subdit rationem et modum huius cognoscibilitatis et manifestationis: « invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. »
Mirabili consilio Apostolus coniungit subiectum et praedicatum, quae si simpliciter accipiantur, contradictoria existimari possent: invisibilia sunt visibilia, immo et visa atque perspecta τὰ ἀόρατα καθοράται; unum ergo vel alterum indiget declaratione, quo sensu accipiendum sit. Verbum idem ὁρᾶν accipi aequivoce, ut in subiecto de sensili, in praedicato de intellectuali visione sermo sit, non est probabile. Sicut visibilitas Dei non potest esse nisi intellectualis, ita et praedicatum invisibilitatis in Scripturis accipi debet non solum pro oculis corporeis, sed pro oculis mentis (e. g. 1. Tim. I. 17; Io. I. 18; VI. 46. etc.), nisi quando ex contextu aliud demonstraretur. Illa enim prior invisibilitas pro sensibus nimis per se obvia est: neque hac significatione opponeretur, ut in Scripturis fit, invisibilitas pro vita praesenti visibilitati pro futura (cf. 1. Cor. XIII. 12.); hoc enim sensu Deus non est nunc invisibilis et in altera vita visibilis, sed invisibilis absolute pro quovis statu. Itaque etiam in loco, de quo agimus, « invisibilia Dei » non sunt solum invisibilia oculis corporeis, sed invisibilia etiam intellectui humano: dicuntur tamen videri ratione humana, adeo ut opponatur negatio visibilitatis immediatae et affirmatio visibilitatis mediatae. Additur enim ab Apostolo explicatio modi, quo Deus videtur, videlicet non intelligibilis humanae infirmitati ex se suaque substantia, ex intellectis effectibus ac operibus ipse intelligitur2 eiusque sempiterna virtus et divinitas. Unde homines omnes detinentes veritatem Dei in iniustitia, sunt inexcusabiles et merito ira Dei de coelo super eos revelatur ac sese manifestat Rom. I. 18–20.
Disputatio libri Sapientiae eo differt a Paulina, quod illic non solum generatim docetur, posse et debere fieri conclusionem ab existentia huius universi ad existentiam Dei; sed etiam praecipua argumentationis elementa proponuntur. Propositio probanda haec est: « vani sunt omnes homines natura ( naturali sua facultate abutuntur ), quibus adest ignoratio Dei. » Probatio inde petitur, quod huius universi immediate cogniti eae sunt proprietates, ut humana ratio ex illo concludere possit ac debeat existentiam Dei eiusque perfectiones eminentes. Terminus, a quo ratio progreditur, sunt « quae videntur bona, » « opera quibus adtendit, » « horum species et virtus » τὰ ὁρώμενα ἀγαθά, τὰ ἔργα, τούτων ἡ κάλλονη, ἡ δύναμις καὶ ἐνέργεια; terminus, ad quem per analysin ratio pervenit, nisi propriam naturam pervertat, ita subnectitur: bonis quae videntur, respondet intelligere eum qui est (τὸν ὄντα); attentioni ad opera respondet agnoscere artificem; delectationi in eorum specie seu pulchritudine respondet scientia, quanto his dominator eorum speciosior est; admirationi virtutis et efficaciae eorum respondet intelligentia ex illis hausta, quoniam qui haec fecit, fortior est illis. Concludit sacer scriptor propositione generali, qua nexus logicus inter universum hoc aspectabile et Deum creatorem declaratur: « a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter (ἀναλόγως) poterit creator horum videri » (θεωρεῖται)3. Ex his postremo infert similiter ac Paulus, homines qui opera Dei, capti eorum magnificentia, deos putaverunt, esse inexcusabiles; quia eadem rationis facultate, qua hunc mundum inquisitionis suae obiectum et velut scopum fecerunt, facilius poterant ex universi consideratione universi dominum invenire: « iterum autem nec his debet ignosci; si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum (στοχάσασθαι τὸν αἰῶνα); quomodo huius dominum non facilius invenerunt » (πῶς ταχὺ οὐχ εὗρον) ?
II. Duplicem vero imprimis ordinem in hoc universo Scripturae proponunt, ex cuius consideratione humana ratio Deum existentem cognoscat, physicum et historicum.
1°. Totum ordinem physicum esse Dei manifestationem luculentam ad animam rationalem, ex superioribus satis constat. Animadversione autem dignus est modus diversus, quo duplex elementum logicum, si ita loqui fas est, utrumque necessarium ad ascensionem mentis a creaturis in Deum, in Scripturis proponitur. Evidentiam imperfectionis creaturae, ex qua formaliter intelligitur ut creatura et ens ab alio, tamquam fundamentum supponunt. In eo declarat sacer scriptor libri Sapientiae perversionem rationis naturalis, quod homines non intellexerunt, « bona quae videntur » esse μὴ ὄντα, ut inde intelligerent τὸν ὄντα; quod non intellexerunt opera formaliter ut opera, ac pulchritudinem et virtutem eorum deficientem, ut inde colligerent pulchritudinem et potentiam primigeniam, exemplarem ac creatricem (ὁ γὰρ τῶν καλλῶν γενεσιάρχης ἔκτισεν αὐτά). Ita et Paulus docet, « creaturam mundi » intelligi formaliter ut creaturam, seu ut id quod factum est, atque in hac formali intellectione creaturae esse logicum principium, ex quo ratio humana concludat et ascendat ad invisibilia Dei: « invisibilia eius a creatura mundi (ut a termino a quo) per ea quae facta sunt (τοῖς ποιήμασι i. e. sub formali ratione rei effectae), intellecta conspiciuntur »4.
Elementum alterum est creaturarum perfectio, ex qua, quo plenius intelligitur, eo etiam clarius perfectiones causae cognoscuntur. « Coeli (sua magnificentia) enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius (imperfectione sui, defectu perfectionis absolutae) annuntiat firmamentum »5 Ps. XVIII. (XIX.) 2.
Ceterum ad aliquam saltem confusam intelligentiam existentiae Dei ex creaturis hauriendam, ne opus quidem esse distincta, subtili, et philosophica inquisitione in creaturarum perfectiones; sed considerationem etiam communem et obviam sufficere, Scripturae nos docent Sap. XIII. Verum de distinctione inter primam confusam et spontaneam notitiam Dei et inter cognitionem subsequentem expolitiorem in ipsis Scripturis indicata mox dicemus.
Interim ex Scripturis tenemus, quando de prima causa huius universi quaeritur an sit, proponi humanae rationi considerandam creaturarum imperfectionem ac limitationem; quando vero quaeritur de causa existente, quid sit, videmus proponi creaturarum pulchritudinem, ordinem, magnificentiam; consideratio utraque simul coniuncta integram constituit existentiae Dei demonstrationem: « a magnitudine enim speciei et creaturae (formaliter ut creaturae) cognoscibiliter poterit creator horum videri » l. c. v. 5.
2°. Historiam declarat S. Paulus tum Lystris Act. XIV. 16. 17; tum Athenis Act. XVII. 26. 28. velut testimonium Dei ad omnes gentes, ex quo potuissent et debuissent ipsum cognoscere. Distinguit autem Apostolus a) causas secundas ordinis physici, quarum actiones et effectus diriguntur a Deo provisore ad conservationem et beneficium hominum, sub qua ratione argumentum historicum cum cosmologico proxime cohaeret; b) distinguit historiam populorum, quae a divina providentia ita et in hunc finem dirigitur, ut possint gentes in totius historiae summa praeter elementum humanum cognoscere providentiam divinam. « Dimisit quidem Deus in praeteritis generationibus omnes gentes ingredi vias suas; attamen non sine testimonio (ἀμαρτύρων) semetipsum reliquit. » Hoc autem testimonium ad omnes gentes dicitur Deus tulisse « benefaciens de coelo, dans pluvias… implens cibo et laetitia corda nostra. » Pariter definivit Deus 'statuta tempora (per causas physicas)6 et terminos habitationis eorum » (per providentiam in historia populorum) cf. Deut. XXXII. 8; Eccles. XVII. 15. Hanc duplicem providentiam ad « genus hominum super universam faciem terrae » disposuit, « ut quaererent Deum, si forte attrectent eum aut inveniant » (εἰ ἄρα γε ψηλαφήσειαν αὐτὸν καὶ εὕροιεν). Postremo c) distinguit Apostolus beneficia Dei continua ac providentiam in directione hominum singulorum: « non longe est ab unoquoque nostrum: in ipso enim vivimus, movemur et sumus. » His ipsis verbis hacque providentiae in singulos descriptione Paulus confirmat et declarat, eas esse humanae naturae ad Deum relationes eamque a Deo dependentiam, ut hominibus rationis usum adeptis primum quidem obscura et confusa notitia supremi numinis velut sponte et necessario oboriatur; ut deinde hac praeconceptione supposita quaerant Deum et Dei cognitionem magis explicitam, per quam ex consideratione beneficiorum tum communium tum particularium eum attrectare et invenire possunt.
Primam illam sponte obortam et obscuram cognitionem, quam Patres non immerito « naturae insitam » appellant sensu a nobis inferius declarando, et ex qua velut ex praeconceptione spontanea est rationalis animae impulsus, ut diligentius quaerat mundi ac sui auctorem ideamque expoliat, Sanctus Apostolus clarissime indicat et distinguit a cognitione expolitiore; docet enim facta divina ad hoc ordinari, et ex ipsis illis factis consequi per sese impulsum, ut homines quaerant Deum, in quo impulsu ad inquisitionem Dei necessario iam continetur confusa aliqua et primordialis notitia Dei: « fecit Deus ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum, quaerere Deum. » In hac autem inquisitione potest et debet homo conceptum primitivum excolere; potest vero etiam sua culpa eandem primitivam ideam Dei applicare ad obiecta quae Deus non sunt, atque ita eam pervertere. Non ergo necessario ex eo, quod homo quaerit quomodocumque Deum, consequens est, ut attrectet et inveniat: « si forte attrectent eum et inveniant » Act. XVII. 27. Eadem prorsus distinctio inter primam spontaneam sed confusam notitiam Dei ex creaturarum consideratione ortam, et inter distinctiorem cognitionem veri Dei exhibetur Sap. XIII. 6. sq. « Et hi fortasse errant Deum quaerentes et volentes invenire. Etenim cum in operibus illius conversentur, inquirunt; et persuasum habent, quoniam bona sunt quae videntur. Iterum autem nec his debet ignosci; si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum, quomodo huius Dominum non facilius invenerunt? »
Hinc apparet, quomodo idea alicuius divinitatis existentis sit communis omnibus gentibus et velut inexterminabilis, sincerae autem notionis Dei perversio tam late pateat; apparet etiam, quare Patres Tertullianus, Minutius Felix, Cyprianus, Arnobius pro existentia Dei appellaverint ad testimonium « animae simplicis, de trivio, non scholis eruditae, sed qualem natura formavit; » nam « et natura pleraque suggeruntur quasi de publico sensu, quo animam Deus dotare dignatus est. Hunc nacta philosophia (abusu) ad gloriam propriae artis inflavit » Tertull. de anima c. 2.
III. Dei existentiam et perfectiones ex creaturis intelligendi facultas et, si alia desint praesidia, officium est ita, ut ex hac naturali manifestatione et naturali testimonio edocti homines Deum non colentes sint « inexcusabiles » ἀναπολόγητοι Rom. I. 20; ut eis, etiamsi quaerant Deum, si eum tamen non attrectent et inveniant, « ignosci non debeat » sintque οὐδὲ συγγνωστοί, sint « infelices et inter mortuos spes illorum, » sint « omnes vani natura » Sap. XIII. 1. 8. 10. Hunc porro Deum in naturalibus manifestationibus « a creatura mundi ex iis quae facta sunt » cognoscendum, esse verum Deum ac vivum eundem, qui etiam manifestationibus supernaturalibus se revelavit, ex locis omnibus est luculentissimum; neque enim alia quam veri Dei ignoratio in allatis Scripturae locis reprehenditur.
Thesis III: Rationalis cognitio legis naturae ab Apostolo gentibus asserta includit ac demonstrat rationalem cognitionem Dei supremi legislatoris
Rationalis cognitio legis naturae ab Apostolo gentibus asserta includit ac demonstrat rationalem cognitionem Dei supremi legislatoris.
« Paulus Apostolus diserte docet, legem moralem absolute obligantem esse cognoscibilem et cognitam a gentibus per vires rationis citra positivam eiusdem legis revelationem; quae ipsa rationalis cognitio obligationis supponit et includit pari omnino modo rationalem cognoscibilitatem ac cognitionem Dei citra positivam revelationem traditam et susceptam de existentia Dei; quamvis aliqua saltem confusa notitia Dei sit ordine prior prae distincta cognitione obligationis moralis. »
Cardo rei in eo vertitur, ut ex doctrina Apostoli ac proinde ex revelato verbo Dei demonstretur moralis obligationis seu obligantis legis naturae cognitio possibilis ex viribus rationis, quin haec cognitio praesupponat revelationem positivam, ex qua hauriatur vel cui innitatur. Hoc posito deinde consequitur seu potius in hoc ipso includitur, etiam cognitionem aliquam existentiae Dei posse esse mere rationalem et non fundatam in revelatione positiva, quia obligationis moralis cognitio essentialiter includens aliquam notitiam Dei non potest esse ex viribus rationis citra revelationem, quin eodem modo se habeat notitia Dei instar fundamenti essentialiter inclusa in ipsa cognitione obligationis moralis. Alia est magis philosophica quam theologica quaestio de nexu logico inter cognitionem utramque, utrum cognitio legis sit ordine prior, ex qua perveniatur ad notitiam Dei; an vero solum ex revelata vi rationis ad cognoscendam legem concludatur vis rationis eiusdem ad cognoscendum Deum, quia illa sine hac esse non potest. Sunt ergo tres theseos partes.
I. Rationalem principiorum moralium cognitionem, quae possit esse et fuerit penes gentes citra positivam legis moralis revelationem, Paulus docet Rom. II. 14–16. Contextus totius loci v. 9–16. ita habet. Scopus Apostoli sicut alibi passim in tota epistola, ita maxime hoc loco est profligare illum iudaicum errorem ac fastum, quo gloriabantur, sufficere ad iustitiam esse genere Iudaeum et pertinere ad oeconomiam Mosaicam. Cf. Iustin. dialog. cum Tryphone n. 44. 102. 105. Quod igitur genus spectat, ait Apostolus, Deus illius rationem non habet; sed tam Iudaei quam Graeci iudicantur secundum opera sua sive bona sive mala v. 9–11. Si Iudaei gloriantur in praerogativa legis et oeconomiae Mosaicae, haec eos non liberabit ab interitu; nec inde habent, cur prae gentibus, quibus lex revelata non est, superbe se efferant. Nam sicut qui non pertinentes ad legem peccaverunt, peribunt non quidem propter transgressionem legis incognitae, sed propter peccata commissa contra legem non ex revelatione sed aliunde notam; ita pertinentes ad legem non ideo iam salvi sunt, sed immo secundum legem revelatam iudicabuntur: « non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur » v. 12. 13.1.
Totam hanc doctrinam illustrat Paulus comparando Iudaeos cum gentilibus. Discrimen, ait, non in eo esse, quod illi lege accepta sint eo ipso filii iustitiae, hi sint absolute absque lege et velut a priori destinati exitio; idque non ita esse probat inde, quod gentes et ipsae habent legem naturalem, secundum quam iudicabuntur v. 14–16. In hac iam sectione id, quod nobis probandum est continetur.
« Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt, faciunt; eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex: qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus, in die, cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum »2.
Lex quam gentes non habere dicuntur, h. l. non est lex Mosaica cerimonialis; neque enim ea quae huius legis sunt, gentes naturaliter faciunt, aut ullo sensu scripta habent in cordibus suis; sed hoc totum evidenter pertinet ad legem moralem, ut etiam diserte adhuc in sequentibus v. 18–22. declaratur agi de lege prohibente furtum, adulterium, idololatriam. At haec lex non potest intelligi simpliciter et quoad rem ipsam, quatenus gentes dicuntur eam non habere; immo Apostolus diserte docet, quoad rem ipsam esse hanc legem scriptam in cordibus gentium. Distinguit ergo Paulus formam legis manifestatae Iudaeis per positivam revelationem, secundum quam gentes legem non habent, et rem ipsam legis (τα του νομου, το ἐργον του νομου), quam habent etiam gentes, sed per aliam manifestationem. Lex positive revelata dicitur ὁ νομος, sed etiam absque revelatione innotescunt τα του νομου, το ἐργον του νομου. Est ergo oppositio apud Paulum non inter legem et eius negationem; sed inter unum et alterum modum manifestationis, qui pro Iudaeis est positiva revelatio, pro gentibus autem negatur revelatio positiva, et modus manifestationis oppositus declaratur esse manifestatio per ipsam naturam rationalem, h. e. quod absque revelatione positiva legis intelligunt lumine rationis bonum et malum morale, atque obligationem illud faciendi, hoc vitandi: « naturaliter (φυσει rationali natura docente) ea quae legis sunt, faciunt; » legem non habentes ipsi sibi sunt lex; » « ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. »
Iam nemini puto in mentem veniet obiectio, quae a scriptore Belga anonymo huic doctrinae opposita est3. Revelatio, aiebat ille, quam Paulus negat de lege gentibus cognita, non est alia nisi revelatio Mosaica; ergo pro gentibus supponitur vel potest supponi revelatio positiva alia, scilicet illa facta primis parentibus et per traditionem propagata ad omnes gentes, ex qua docentur et sine qua cognoscere non possent legem moralem. Esset ergo apud Apostolum oppositio non inter revelationem positivam pro Iudaeis et eius negationem pro gentibus; sed inter revelationis formam unam Mosaicam et alteram primitivam.
At ne quaeso inventa nostra philosophica in textum Pauli inseramus; sed unice quaeratur, quid Apostolus doceat. Iam vero ipse non solum negat gentes habere revelationem legis; sed etiam distincte docet, unde legem moralem cognoscant, vel certe cognoscere possint. Legi enim, quam revelatam (adde si lubet, revelatam per Moysen) non habent, Apostolus opponit naturam: ubi manifesto locum revelationis, per quam lex promulgata est Iudaeis, penes gentes occupat aliud principium cognitionis; pro revelatione legis positiva (si placet Mosaica) est eis natura, non vero pro revelatione una revelatio altera. Hoc Paulus adhuc disertius declarat; nam quando natura faciunt quae legis sunt, « huiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex. » Sicut in priori inciso revelationi legis substituitur natura, ita in hoc altero, quod est prioris declaratio, locum revelationis legis occupant ipsi homines rationales. Quomodo autem intelligi potest alia positiva legis revelatio, cum Apostolus in oppositione ad revelationem licet Mosaicam declarat, naturam esse legis promulgatricem ita, ut gentiles ipsi sibi sint lex?
Ulterius explicat Apostolus, quomodo ipsi sibi sint lex. Natura ipsique homines rationalis naturae non sunt principium legem ferens, ut fingit philosophia Kantiana; sed ipsi sibi sunt lex, quatenus eis natura rationalis legem manifestat et velut promulgat, quae sane legis promulgatio non consistit nisi in obligationis cognitione per naturale lumen rationis. Hoc significat Apostolus illis verbis: « ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis4 scriptum in cordibus suis. » Postquam promulgationi legis per revelationem explicite opposuit naturam et ipsos homines rationalis naturae, facile intelligitur, hanc scriptionem legis in cordibus (intellectibus) non esse eam, qua ipsa lex et doctrina revelata per abundantiorem gratiam internam in novo Testamento dicitur scribi in cordibus (Ier. XXXI. 33; Heb. VIII. 10; X. 16.); sed esse scriptionem, cuius proximum principium est ipsa natura rationalis5 in oppositione ad scriptionem in tabulis et ad revelationem positivam.
Porro legem scriptam in cordibus sive hanc legis cognitionem ostendunt illi legem non habentes eo, quod cogitationes rationales (λογισμοι) mala accusant, et bona defendunt ac probant. Has cogitationes accusantes ac defendentes non esse ortas ex aliqua legis revelatione sive Mosaica sive alia, patet ex eo, quod Paulus hoc testimonium conscientiae inducit ad declarandam scriptionem legis in cordibus gentium. Quatuor incisa ad eandem rem declarandam, connectuntur: absque lege revelata faciunt natura, quae legis sunt; unde sequitur, pro revelata lege eos sibi ipsis esse legem; hoc declaratur per aliud, quod legem habent scriptam in intellectibus suis; hoc demum manifestum redditur testimonio ipsorum conscientiae, dum cogitationibus rationalibus in se ipsis bona approbant, mala condemnant.
Duplex est igitur series sententiarum, in quarum una affirmatur moralis legis revelatio, ubi non negamus Apostolum prae oculis habere speciatim revelationem Mosaicam: « quicumque in lege peccaverunt... auditores legis... requiescis in lege... instructus (κατηχουμενος) per legem... habens formam (μορφωσιν claram expressionem) scientiae et veritatis in lege. » In altera serie opposita non solum negatur haec specialis Mosaica revelatio pro gentibus; sed declaratur principium cognitionis ita, ut positiva quaevis revelatio legis ab hac gentium cognitione excludatur: « gentes legem non habentes naturaliter faciunt, quae legis sunt... legem non habentes ipsi sibi sunt lex... ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis... testimonium reddente illis conscientia, et inter se invicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus. »
Maneat itaque omnino ratum ac fixum, ab Apostolo doceri non iam humanae rationis facultatem ad suscipiendam et intelligendam legem moralem positiva revelatione propositam; sed vim rationis, ut bonum et malum morale et proinde principia moralia et absolutam legis naturalis obligationem suo lumine citra propositionem positivae revelationis valeat intelligere. Unde praeclare Tertullianus (de coron. milit. c. 6.) ait, et legem naturalem esse et naturam legalem, h. e. rationalem naturam ipsam vi sua esse legis magistram. Porro qui lumine rationis intelligit obligationem ad vitandum malum morale et bonum faciendum, hoc ipso intelligit hanc obligationem valere pro quavis creatura rationali; et esse obligationem absolutam semper, ubique, sub quavis hypothesi obstringentem. Nimirum intelligitur, nulla posse esse adiuncta, in quibus non maneat strictissima creaturae rationalis obligatio vitandi malum morale; non autem ideo negatur, posse esse actus, qui in quibusdam adiunctis mali, in aliis adiunctis mali non sint, quia licet materialiter iidem in morali tamen ordine ex diversitate adiunctorum sunt diversi. Multo etiam minus per cognitionem rationalem obligationis absolutae sub quavis hypothesi obstringentis significatur, ut sane lepide haec nostra verba interpretatus est nobisque exprobravit scriptor ille anonymus, amplitudo cognitionis rationalis citra revelationem in actu secundo facile parabilis, quae sese extendat ad universam legem moralem et ad omnia adiuncta determinanda, sub quibus actus morales sint boni aut mali.
Haec cognitio legis formaliter ut legis absolute obligantis iam includitur, ut dixi, in ipsa cognitione boni et mali moralis. Insuper vero Apostolus diserte docet rationalem cognitionem legis ipsius absolute obligantis ita, ut conscientia aliquos actus tueatur ceu bonos, alios absolute damnet ceu malos approbatione et condemnatione valitura in ipso « die, cum iudicabit Deus occulta hominum per Iesum Christum »6.
II. Iam vero in cognitione legis moralis absolute obstringentis etiam includitur saltem confusa aliqua cognitio Dei supremi principii et finis. Neque enim ut ratio ultima huius absolutae obligationis, quam homo naturaliter cognoscit, potest intelligi ipsa dignitas naturae humanae, ut Kantiani et ex Kantianis principiis Hermesiani voluerunt; siquidem homo per cognitionem suae absolutae obligationis non intelligit suam dignitatem, quae imperet; sed suam dependentiam ab aliquo superiore, cui ad rectum ordinem servandum teneatur subesse et obedire. Et quia obligationem moralem intelligit ut absolutam, cui quaevis creatura rationalis subiecta sit, eo ipso intelligit hunc superiorem, in cuius eminentia super omnes creaturas obligatio fundatur, saltem obscure et confuse ut supremum Dominum, cui absolutum debeatur obsequium. Sane Paulus ipse c. I. v. 32. declarat gentiles eodem lumine rationis, quo ex ordine physico invisibilia Dei intellecta conspiciuntur, etiam cognovisse ordinem moralem formaliter ut legem Dei absolute obligantem. Inde enim eorum demonstratur peccatum, quoniam « cum legem Dei cognovissent, quod qui talia agunt, digni sunt morte, non solum ea faciunt, sed etiam consentiunt facientibus »7.
Sine dubio igitur Apostolus docet rationalem cognitionem ordinis moralis ita, ut in ea simul contineatur saltem confusa cognitio existentis Dei, supremi legislatoris et ultimi finis. Iam vero si cognitio obligationis potest esse et revera aliqua est simpliciter per lumen rationis absque revelatione positiva, ut Paulum docere demonstravimus; idem lumen rationis intelligens obligationem legis necessario complectitur etiam Deum existentem, sine quo obligatio ipsa absoluta non posset intelligi. Si vero diceretur, cognitionem Dei ex revelatione derivatam supponi tamquam fundamentum , ut possit ratio intelligere obligationem moralem; iam haec legis cognitio non esset possibilis absque revelatione, sed tota revelationi necessario inniteretur, contra id quod Paulus disertissime docet. Ergo hoc ipso quod ex doctrina Apostoli constat, obligationem legis naturae posse intelligi simpliciter lumine rationis, quin praesupponatur revelatio, iam etiam constat et in hac ipsa doctrina includitur, eodem modo lumine rationis posse perveniri ad cognitionem Dei supremi principii obligationis, et legislatoris.
III. Alia vero est quaestio de nexu logico inter cognitionem Dei et cognitionem legis absolute obligantis; utrum non modo haec ex illa consequatur, sed etiam ordine inverso ex hac ad illam possit perveniri. Nobis hoc loco solutio quaestionis non esset necessaria, cum ad nostrum scopum plene sufficiat, quod in cognitione legis per lumen rationis, ut ab Apostolo declaratur, etiam includitur cognitio Dei per idem lumen rationis citra revelationem , quocumque medio ratio ad hanc cognitionem Dei primum pervenire queat. Si nihilominus quaestioni respondere placeat, imprimis ex dictis evidens est, non posse cognitionem absolutae obligationis praesupponi ut fundamentum , ex quo perveniatur ad primam cognitionem Dei , cum haec illius fundamentum sit, et ideo non ordine inverso ex illa haec primum attingi possit. Unde etiam S. Paulus potius ex Dei existentia naturaliter cognita deduxisse videtur naturalem cognitionem legis ac ordinis moralis , quam ex hac illam demonstrare voluisse. Non tamen ideo ex cognitione ordinis ac legis moralis nullus est ascensus ad cognitionem Dei. Medium enim illud seu argumentum ex ordine morali potest proponi dupliciter: 1° in coniunctione cum aliis demonstrationibus existentiae Dei; 2° per se et absolute. Primo modo potest ratio ex aliis manifestationibus analytice ascendere ad cognitionem existentiae Dei; et ex hac cognita distincte intelligere obligationem absolutam legis moralis. Ex hac porro distincta cognitione potest fieri velut regressus ad confirmandam ac clarius intelligendam ipsam Dei existentiam perfectionemque. Quo in processu nemo dixerit, alium occurrere circulum, nisi ascensus ex creaturis ad cognoscendum Deum, et descensus ex Deo ad creaturas perfectius cognoscendas, et ex his denique perfectius cognitis regressus ad Deum plenius intelligendum. Huiusmodi autem regressus qui ex Apostolo satis colligitur, eo magis legitimus ac opportunus censeri debet, quod clara cognitio obligationis moralis non supponit necessario claram et distinctam cognitionem existentiae Dei, licet sine cognitione eius aliqua saltem confusa consistere non possit.
Si deinde argumentum per se et ab aliis seiunctum spectetur, non utique potest supponi perfecta cognitio obligationis absque cognitione Dei, ut ex illa ad hanc primum perveniri queat, quemadmodum iam diximus. Sed aliud est perfecta cognitio absolutae obligationis, aliud cognitio aliqua ordinis moralis latius spectati. Etenim ex ipsa consideratione naturae rationalis ordinatae ad verum et bonum, et ex consideratione societatis humanae facile intelligitur necessitas et existentia ordinis moralis, existentia ultimi finis in fruitione veri et boni, necessitas et existentia iurium et officiorum, cum istae sint relationes essentiales naturae rationalis, quae sine his contradictionem involveret. Atqui relationes hae essentiales, quarum necessitas et existentia intelligitur, ultimo fundamento carerent, nisi existeret summum bonum, sanctus et iustus legislator ac iudex supremus. Sicut ergo ex intellecto ordine physico ratio humana potest cognoscere Deum existentem; ita potest ex perspectis relationibus essentialibus ordinis moralis assurgere ad cognoscendum Deum ordinis causam exemplarem et efficientem. Hic quidem per se est rerum ordo obiectivus; practice tamen et facto ipso huiusmodi notiones ordinis moralis, sicut alibi dicemus de notionibus metaphysicis veri, boni, necessarii, censeo esse fundamentum non ad primam cognitionem existentiae, sed ad expolitiorem cognitionem perfectionis et attributorum Dei. Verum de his disputatio prolixior ad philosophiam pertinet. Cf. Hieronym. in Gal. I. T. VII. p. 391; Chrysost. ad scandalizatos c. 8. T. III. p. 482 ; Constitut. Apost. l. VIII. c. 12.
Thesis IV: Vindicatur Rom. II. 14. 15. interpretatio de infidelibus et de rationali cognitione legis naturae
Vindicatur Rom. II. interpretatio de infidelibus et de rationali cognitione legis naturae.
« Consensus in interpretatione textus Rom. II. 14. 15. ita habet, ut nullus SS. Patrum et veterum theologorum etiam illorum, qui ex commentariis Estii pro adversa sententia citantur, docuerit locum Apostoli non de gentibus infidelibus, sed de solis fidelibus inter gentes debere intelligi; aut negaverit notitiam legis naturalis, quae ibi describitur, esse acquisitam lumine rationis citra subsidium revelationis ipsam legem proponentis. Neque pluris sunt argumenta, quibus ex contextu petitis Estius persuadere voluit, « de solis fidelibus sive Christi praecesserint adventum sive secuti sint, » verba Apostoli esse intelligenda. »
Ut status quaestionis definiatur, triplex discernenda est quaestio. Quaeri enim potest, 1° utrum gentes non habentes legem in hoc Pauli loco intelligantur soli fideles inter gentes in oppositione ad Iudaeos, ut frequenter opponuntur Iudaei et Graeci, circumcisio et praeputium etc.; non autem possint intelligi sive soli infideles, sive indistinctim tum infideles tum illi fideles in lege naturae, qui sufficienti fide in Deum et in Redemptorem futurum imbuti erant.
Quaestio 2° est, utrum gentes ea quae legis sunt, naturaliter facere dicantur ex viribus naturalibus an per adiutorium gratiae supernaturalis, proindeque utrum sermo sit de actibus supernaturalibus. Baius et deinde Ianseniani, qui negata distinctione inter virtutes naturales et supernaturales affirmabant actus omnes infidelium esse peccata, propterea etiam docebant, hunc textum Apostoli non posse intelligi nisi de solis fidelibus et de actibus fidelium profectis ex gratia, alteram interpretationem de gentibus infidelibus et actibus naturaliter honestis esse Pelagianam. Estius theologus catholicus explicationem magistri sui Baii retinuit, quatenus affirmans est, asseruitque esse utique locum Apostoli intelligendum « de solis fidelibus sive Christi praecesserint adventum sive secuti sint, » idque ideo quia Paulus unice loquatur de supernaturali et meritoria observatione legis. Hanc suam sententiam Estius confirmare studuit auctoritate Patrum et theologorum, imprimis Augustini, deinde Prosperi, Fulgentii, Ambrosiastri, Hugonis, Lombardi, Hervaei, S. Thomae, Carthusiani; Graecorum etiam, ut Origenis, Chrysostomi, Theophylacti, Oecumenii. Ex contextu dein ipsius loci hunc commentarium ait esse « valde probabilem et paene certum. » Non tamen Estius secutus est Baium in condemnatione alterius interpretationis de gentibus infidelibus et de actibus naturalibus ethice honestis; fatetur enim, « hanc expositionem nihil habere sanae doctrinae contrarium. » At certe, si Estio fidimus, auctoritate Doctorum videtur haec sententia parum firma: eam defendunt, inquit, « nonnulli inter quos Caietanus. »
Quaestio denique 3° est, utrum lex moralis dicatur ab Apostolo manifestata gentibus lumine rationis citra positivam extrinsecam revelationem legis, an vero cum Apostoli verbis conciliari possit sententia, quae negat humanae rationi vires supersensibilia et nominatim ordinem moralem et moralem obligationem aliunde cognoscendi, quam per fidem ex positiva legis revelatione. Hoc sensu nemo usque ad recentiora haec tempora ne Estius quidem ipse dubitavit, quin rationi insint, et testimonio Apostoli inesse demonstrentur vires cognoscendi legem naturalem citra legis eiusdem positivam revelationem1. Estius enim verba Pauli « ipsi sibi sunt lex, » interpetratur in hunc sensum: « sibi ipsis sunt loco legis, dum sua sponte ac proprio iudicio sine externo legis iubentis adminiculo et impulsu bonum operantur. » Si autem videatur esse pugna inter sententiam ab Estio assertam, nomine gentium h. l. designari solos fideles, et tamen nomine legis cordibus inscriptae intelligi debere legem naturalem cognitam lumine rationis absque legis eiusdem revelatione, possumus onus respondendi Estio relinquere; nos enim falsum esse dicimus nomine gentium solos fideles intelligendos esse. Estius autem huic obiectioni contradictionis, quam velut Pelagianorum propriam proponit, non respondet, ut recentiores, negando cognitionem legis absque propositione eius per revelationem, sed admittendo et conciliando utrumque assertum. Quod fideles omnes praeter legem naturae cunctis insitam legem habent Christi, et ideo non possint haec Apostoli verba, gentes quae legem non habent, intelligi de fidelibus: « hoc argumentum, inquit, videri potest aliquid habere momenti, quantum ad gentiles adtinet christianos; nihil tamen ad eos pertinet gentiles, qui Christi adventum praecesserunt et tamen in eum venturum crediderunt. » Videlicet quod ex revelatione cognoverunt saltem implicite futurum Redemptorem2, id non obstat, quominus lumine rationis citra legis revelationem intelligere potuerint legem naturalem, non esse furandum, non moechandum etc., quae sunt exempla ab ipso Apostolo posita.
Cum prima itaque ex propositis quaestionibus, utrum nomine gentium quae legem non habent, in textu Pauli intelligi debeant soli fideles, an significentur sin minus soli saltem directe et praecipue infideles, connectuntur illae aliae duae non parum inter se diversae: prior, utrum apud Paulum sermo sit de actibus naturalibus ethice bonis absque gratiae auxilio factis, atque ita demonstretur ex Apostolo falsa propositio 25° Baiana: « omnia opera infidelium sunt peccata, et philosophorum virtutes sunt vitia. » (Cf. proposs. Baii 27. 28. 29. 30. 37. 61. 62; Quesnelli 39. 40. 41; Pistoriensium n. 24. in Bulla Auctorem Fidei). Quaestio connexa altera est, utrum manifestatio legis naturalis, de qua sermo est, dicatur ab Apostolo esse per lumen rationis absque positiva extrinseca revelatione ipsius legis, atque adeo ex verbis Pauli vis rationis humanae demonstretur aliqua quae legis sunt, cognoscendi, quin opus sit, ut ex revelatione innotescant. Anonymus scriptor Belga superius commemoratus, qui nostram doctrinam impugnandam suscepit, has ambas quaestiones confundens affirmavit, omnes Patres et theologos ab Estio citatos interpretari verba Pauli de solis fidelibus et contradicere nostrae interpretationi textus Paulini, qua contendimus sermonem Apostoli esse sin minus unice saltem directe et praecipue de infidelibus et de rationali cognitione legis naturalis; hanc quippe sententiam, aiebat ille, solum « nonnullos et inter eos Caietanum » patronos habere.
Omissa quaestione, quae ad alium locum pertinet, de gratia interna, quomodo sit necessaria ad observationem legis naturalis et ad actus ethice bonos, duo praestabimus. Primo quoad interpretationem textus Paulini de gentibus infidelibus et de rationali cognitione legis examinabimus doctrinam Patrum ac theologorum maxime illorum, ad quos pro parte adversa provocatur. Affirmamus autem, inter eos omnes nullum esse, qui dixerit verba Pauli de solis fidelibus intelligi debere, vel qui negaverit esse intelligenda de cognitione legis rationali citra propositionem per revelationem. Altero loco deinde iudicabimus de valore argumentorum , quae ab adversariis ad suam opinionem firmandam ex contextu desumuntur.
Quamvis res per se clara sit, ad cavendas tamen falsas interpretationes praemonemus tria. Sermo nunc nobis est de revelatione ipsius legis, non de revelatione quam aliqui coeperunt asserere hominibus necessariam ad acquirendum usum rationis, nisi forte hanc dicerent esse ipsam revelationem legis moralis; deinde negando necessitatem huius ipsius revelationis ad possibilitatem cognitionis rationalis et naturalis intelligimus exclusionem non moralis sed physicae necessitatis, quae sit simpliciter ex defectu virium rationis; postremo agimus universim de rationali cognitione obligationis moralis, quin nunc distincte determinemus eius sive amplitudinem sive perfectionem. ( De his confer Appendicem ad Tractatum de Traditione).
I. Imprimis a S. Sede damnata est propositio Baii (22° inter Baianas), qua novator contra theologos catholicos aiebat: « Cum Pelagio sentiunt, qui testimonium Apostoli Rom. II. gentes quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt, faciunt, intelligunt de gentibus fidei gratiam non habentibus. » Consulatur de hac proscriptione Ripalda ( « Adversus Baii articulos » T. III. Operis de Ente supernaturali). Interim ex hac censura duo constant, theologos nimirum in controversia dogmatica locum Apostoli intelligere consuevisse de infidelibus, et Sedem Apostolicam hanc interpretationem sartam ac tectam voluisse. Unde praeiudicium est, illos « nonnullos interpretes, » ut ab adversariis appellantur , esse Doctores multos et graves. Sane eodem tempore, quo Estius « nonnullos tantum et inter hos Caietanum » novit, qui gentes legem non habentes apud Paulum censuerint intelligendas esse infideles, Stapletonus ( De peccat. orig. l. II. c. 14. Opp. T. II. p. 66.) Baii in cathedra Lovaniensi successor et adversarius doctissimus affirmavit, hanc sententiam esse « communem omnium aliorum Doctorum (praeter Augustinum) maxime graecorum, quam ipse Augustinus non improbat. »
Quia omnium sententias exscribere longum esset, citabo loca quae legi possunt, et ex iis pauca delibabo. Origenes in Rom. l. II. n. 7. 8. 9: « Graecus id est gentilis, si, cum legem non habeat, ipse sibi lex est ostendens opus legis in corde suo, et naturali ratione immotus, sicut videmus nonnullos in gentibus, vel iustitiam teneat vel castitatem servet.... iste licet alienus a vita videatur aeterna, quia non credit Christo.... videtur tamen , quod bonorum operum gloriam et honorem et pacem perdere penitus non possit....3 Naturalis lex communiter omnibus hominibus inest. » Hanc Origenes apud Paulum intelligit legem, « quam gentes sentire naturaliter possunt. » Chrysostomus hom. XII. n. 3. ad populum Antiochenum: « Quid est lex naturalis ? Conscientiam Deus nobis formavit, et effecit, ut a nobis ipsis sponte haustam haberemus cognitionem bonorum et contrariorum (αὐτοδίδακτον ἐποίησε τὴν γνῶσιν τῶν καλῶν κ. λ.). Non enim opus habemus discere, quod malum sit fornicatio et bonum continentia, sed originaliter (ἀπ' ἀρχῆς) hoc scimus. » Prosequitur S. Doctor, ideo Deum , quando positiva revelatione prohibuit quae lex naturalis vetat, simpliciter dixisse, non occides, nec addidisse: quia hoc malum est; « nam, inquit, ante praeoccupans conscientia hoc nos docuit. » Hoc deinde confirmat ex verbis Pauli: quando excusare se volent gentiles, quod legislatorem non habuerint, non Moysen, non prophetas, non Apostolum, non Evangelistam , « Paulus demonstrat , habuisse eos legem quam a se ipsis didicerant (αὐτοδίδακτον νόμον): cum enim gentes quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt, ipsi sibi sunt lex. » Pari modo hom. V. in Rom. eadem verba Pauli interpretatur: « Sufficit pro lege conscientia et rationalis cogitatio (λογισμός;); his ostendit rursum (Apostolus), quod Deus fecit hominem sufficientem (αὐταρκη) ad veritatis electionem et vitii fugam... Non ex lege (positiva quam non novit), sed ex naturalibus ratiociniis solis condemnatur. » Theodoretus, Oecumenius, Theophylactus more suo Chrysostomum sequuntur. In Rom. II. 12–15. commentatur Theophylactus: « Graeci sine lege peccaverunt, hoc est sine instructione quae a lege est.... quae legis sunt faciunt naturaliter, hoc est persuasi rationibus quae a natura sunt (τοῖς ἐκ φύσεως λογισμοῖς)... non litteram sed opera (id, quod lex iubet) cordibus suis insculpentes, atque conscientiam et naturales cogitationes legis loco habentes ad testimonium boni ac honesti. » Cyrillus Alex. (contr. Iulian. l. III. T. VI. p. 108.) Iuliani apostatae obiectionem, quod Deus Christianorum nullam quondam habuerit providentiam erga gentes, repellit hoc eodem Pauli testimonio: « Nam et gentium se Deum esse, per leges insitas (δια των εμφυτων νομων) plenissime comprobavit.... Si Iudaeorum tantum Deus esset et creator, non etiam gentium; quomodo qui legem non habent, sibi ipsis essent lex eo pervenientes insitis manuductionibus (εμφυτοις παιδαγωγιαις)? Natura enim virtute propria (αὐτομάτως)4 dives est cognitione omnis boni (boni utique naturalis, et spectata virtute physica naturae per se), hoc quoque creatoris nutibus consecuta. » Addimus S. Basilium hom. IX. in hexaemeron n. 3. 4, qui licet ibi non explicet textum hunc apostolicum, rem tamen ipsam, de qua potissimum nunc quaeritur, clarissime enuntiat. Inter paucas enim lineas quater repetit: sicut aversari malum physicum, ita etiam cognoscere bonum et malum morale, illud probare hoc improbare in promptu nobis est « ex ipsa natura, non ex doctrina et institutione ab hominibus tradita; ex lege naturae, quam non opus est discere; citra disciplinam et doctrinam (οὐκ ἐκ διδασκαλίας ἀνθρωπῶν, ἀλλ' ἐξ αὐτῆς τῆς φύσεως. αὐτοδιδάκτῳ τῆς φύσεως νόμῳ. ἀδίδακτος ἐκκλησία τοῦ κακοῦ): quemadmodum nulla disciplina nos docet morbum odisse, sed sponte nostra aversamur, quae molestiam creant.
Graecis plenissime consentiunt latini. Tertullianus adv. Marcion. l. V. c. 13. ex Rom. II. probat, eundem esse Deum qui creavit naturam, Deum veteris Testamenti qui dedit legem, et Deum novi Testamenti, cuius est evangelium: « si iudicabit Deus occulta hominum tam eorum, qui in lege deliquerunt, quam eorum qui sine lege, quia et hi legem ignorant, et natura faciunt quae sunt legis; utique is Deus iudicabit, cuius sunt et lex et ipsa natura, quae legis est instar ignorantibus legem. » Idem de coron. milit. c. 6: « Dei legem habes communem istam in publico mundi, in naturalibus tabulis, ad quas et Apostolus solet provocare... ut cum ad Romanos natura facere dicens nationes ea quae sunt legis, et legem naturalem suggerit et naturam legalem. » Vide5 et Hilarium in Ps. 118. litt. 15. n. 11; Ambros. ep. 73. ad Iren. et l. de fuga saec. c. 3. n. 15, ubi ex textu Apostoli legem naturalem esse declarat, « quae non aliqua lectione percipitur, sed profluo quodam naturae fonte in singulis exprimitur et humanis hauritur ingeniis; » et « primum, inquit, natura ipsa boni operis magistra est. » Gaudentius Brix. (Serm. VIII. in Exod. p. 298. ed. Brix. 1738.) praeter legem mandati « quam Deus ante Moysen verbis tantum praecepisse cognoscitur, » et legem litterae primum datam per Moysen, distinguit legem naturae ex eodem hoc Pauli textu. « Naturalis lex est illa, inquit, qua gentes legem litterae non habentes naturaliter ea quae legis sunt, faciunt, quia rationalis animae natura, ut creatorem suum sentiat, ut proximum non laedat, ut non faciat quod pati non vult, naturali quadam lege intelligit; unde inexcusabilis est omnis homo, qui vel auctorem suum negat, vel facit malum, quod per legem naturae non ignorat esse malum.» S.Hieronymus ad Algas. ep. 121. q. 8. T. I. p. 866; in Ez. XXIX. T. V. p. 353; in Matth. T. VII. p. 178. manifesto intelligit in loco Pauli non solum fideles, sed omnes nationes et in his homines omnes, qui ad usum rationis pervenerunt. « Ista lex, quae in corde scribitur, omnes continet nationes, et nullus hominum est, qui hanc legem nesciat.» Solam excipi, ait, infantiam, atque ita intelligi debere, quod Paulus dicit Rom. VII: « ego autem vivebam aliquando sine lege, sed ubi venit mandatum, peccatum revixit. » Nihil opus est dicere de Sedulio et Primasio in h. l. Prior fere transcribit commentarium Origenis; alter gentes, ait, esse inexcusabiles, quamvis sint sine lege (positiva), « quia omnis homo in conscientia de peccato erubescit, et de bono facto laetatur. »
Ex recentioribus theologis et interpretibus, qui vel unice, vel etiam de infidelibus et de lege lumine rationis citra extrinsecam revelationem manifestata Paulum intelligendum esse docent, inter innumerabiles nominabo aliquos, quos diligentius contuli; ut sunt praeter Caietanum, quem solum Estius et anonymus citant, Thomistae Dominicus Soto de Iust. et iur. l. I. q. 4; et comment. in Rom. h. l.; Catharinus in h. l.; Card. Gotti de statu purae naturae q. 11. dub. 2. §. 1. n. 5; de lege natur. q. 3. dub. 1. §. 1. n. 2; Scotistae Andreas Vega opusc. de iustificat. ad finem; Claud. Frassen Scot. Academ. T. IV. de grat. Tract. II. q. 3. p. 498; Bernard. a Piconio in h. l.; Sorbonici Duvallius de legibus q. 3. a. 1. et 4; Gamachaeus in 1. 2. q. 94; de lege natur. c. 1. et 3; Grandin de Gratia q. 1. c. 2. a. 1. sect. 1. et 2; Tournely de Grat. q. 4. a. 1. concl. 1. part. 2; Calmetus in h. l.; tum alii Toletus in h. l.; Bellarmin. de Grat. et lib. arbit. l. V. c. 9; Suarez, qui de hac re prolixe disputat l. I. de Grat. c. 8. n. 20. sqq.; Ripalda demonstratione amplissima contra Baii articulos T. III. de Ente supernaturali, praesertim disp. XX. sect. 3; Cornel. a Lapide, Benedict. Pererius, Tirinus in h. l.; versiones Scripturae cum subiectis adnotationibus laudante S. Sede editae, polonica Wuiekii, italica Archiepiscopi Martinii, germanica Alliolii; catholici interpretes nostrae aetatis plurimi Kistemacher, Klee, Reithmaier, Adalb. Maier, Bisping etc. in h. l.
Unius Dominici Soto theologi Tridentini verba transcribam, quia et praeclara sunt, et principia quaedam continent theologica, necessaria ad recte intelligendas Patrum sententias. In comment. in Rom. II. 14. ita loquitur: Paulus agit de ethnicis, « quippe qui legem, quam solo naturali dictamine sculptam gerebant in mente, nihilo segnius servaverint quam Iudaei illam, quam receperant expressam in tabulis. Ait ergo, quod cum gentes, quae legem non habent per sensorium auditum scilicet a Deo, qua de causa a Iudaeis exleges censebantur, naturaliter quae legis sunt faciunt, non illa intelligas legis opera seu iudicialia seu cerimonialia, quae super naturam Deus illi populo peculiariter revelaverat... sed praecepta intellige decalogi ac moralia reliqua, quibus universum humanum genus natura ipsa tum instituit tum etiam obligavit. Qui, inquit, haec naturaliter faciunt, ipsi sibi sunt lex, id est in se ipsi eiusmodi gerunt impressam legem; quam legem iam pridem dixerat (c. I. huius epistolae) a Deo illis quoque revelatam per ea, quae facta sunt, ne Iudaei superbirent, quod praeter suam nulla esset alia lex divinitus revelata; tametsi et haec quoque moralia expressius Iudaeis per legem scriptam illustraverit quam gentibus per lumen naturae. At vero assertio haec Pauli scrupulum inde offert, quod fautrix esse videtur Pelagianorum docentium, posse impleri ab homine naturaliter mandata legis. Hunc scrupulum possumus nobis abstergere dicentes, id solum hic adstruere Paulum, quod possit naturaliter homo legem implere, quantum ad substantiam operum, quae sint moraliter bona; non tamen quantum ad intentionem praecipientis, ut sint coram Deo meritoria: illud enim vires non superat, prout l. I. de nat. et grat. disputavimus, ubi etiam enarravimus, quemadmodum primi parentes natura integra poterant naturaliter implere praecepta omnia quoad substantiam operis, nos vero in natura lapsa non omnia sed tamen aliqua, licet tam illi quam nos nequimus absque gratia ullum meritorie implere. Et idcirco non ait hic, gentes naturaliter omnia, sed aliqua quae legis sunt, facere. Hanc equidem expositionem adeo arbitror non reprobandam, ut sane intellectam necessariam existimem. » Adfert deinde Sotus duplicem interpretationem Augustini, de qua paulo post dicemus, et ex Augustino desumptam duplicem pariter S. Thomae, quarum una dicit, sermonem esse Apostolo de exsecutione legis; sed naturam intelligi reparatam per gratiam: altera autem affirmat, comparationem esse tantummodo inter cognitionem naturalem gentilium et cognitionem Iudaeorum ex revelatione. « Nempe quod idem praestitisset olim gentibus lumen naturae, quod Iudaeis lex, scilicet ad iudicandum inter rectum et pravum, licet in lege scripta explicatiora essent praecepta quam in lege naturae. » Tandem Sotus concludit, praeferendam esse expositionem, quod non solum cognitio cum cognitione comparetur, sed agatur simul de exsecutione legis: « hoc tamen sensu, quod naturaliter quae legis sunt, facere poterant, id est praecepta facere quoad substantiam operum; et ideo non dixit: naturaliter legem complent; sed quae legis sunt, naturaliter faciunt: quae si fecissent vel si faciebant, Deus tunc succurrebat illis per speciale auxilium illustrando eorum mentes altiori lumine (gratia fidei), quo possent in Dei amicitiam recipi. »
Haec eadem quoad rei summam est sententia aliorum omnium theologorum, quos nominavi; docent scilicet sine controversia, gentes apud Paulum intelligi debere vel unice vel saltem directe et praecipue infideles; cognitionem legis in oppositione ad positivam revelationem esse cognitionem per lumen rationis; exsecutionem eorum quae legis sunt, esse vel observationem aliquorum praeceptorum moralium per vires naturales, vel observationem per adiutorium gratiae, quae praevenit et fidem et ad fidem praeparat. Neque enim fas est affirmare, infidelibus ante gratiam fidei deesse omnia adiutoria gratiae ad facienda ea, quae legis naturalis sunt; immo sine errore Semipelagiano non potest negari, sub adiutorio gratiae supernaturalis fieri actus illos, qui sint directa et positiva praeparatio ad fidem suscipiendam6.
Superest, ut doctrinam inspiciamus Augustini et quorundam aliorum Doctorum, quos Estius citat, ac si sine controversia docuissent, gentes quae legem non habent, in textu Apostoli esse solos fideles; ex quo deinde more suo memoratus anonymus concludit, iuxta Augustini et reliquorum sententiam non aliam cognitionem legis naturalis, nisi quae sit ex supposita revelatione, gentibus adscribi ab Apostolo.
Augustinus de hoc Pauli testimonio Rom. II. 14. 15. agit duobus in locis adversus Pelagianos l. De spiritu et littera c. 26. sq. n. 43–49; contr. Iulian. l. IV. c. 3. n. 23–25. Utroque autem loco sub duplici diversa hypothesi diversimode verba Pauli intelligenda esse ait. Si conceditur Pelagianis hypothesis, Paulum loqui de observatione legis salutari et meritoria vitae aeternae, gentes non possunt esse nisi fideles, qui faciunt quae legis sunt, natura reformata per gratiam. Si vero, pergit, « nondum sunt habendi in numero eorum, quos Christi iustificat gratia, sed eorum potius, quorum etiam impiorum necdum Deum verum veraciter colentium quaedam tamen facta merito recteque laudamus, » etiam sic gratiae sua dignitas et necessitas ad omne opus salutare constabit; quia scilicet illa opera licet honesta, omnino tamen differunt ab operibus supernaturalibus per gratiam factis, non sunt in via salutis, et certe non meritoria vitae aeternae. Posse autem infideles hoc modo aliqua legis tum cognoscere tum facere, Augustinus ultro concedit; et cognitionis principium non secus ac Patres reliqui unice constituit naturam rationalem. « Quantulacumque legis opera naturaliter insita, inquit, non invenirentur in eis, qui legem non acceperunt, nisi ex reliquiis imaginis Dei, » et « opus legis habent scriptum in cordibus, id est non omnino deletum est, quod ibi per imaginem Dei cum crearentur, impressum est. » Hanc autem Dei imaginem esse animam quatenus rationalis est, aliunde constat et Augustinus ibidem diserte declarat: « imago Dei... quam non penitus impietas aboleverat; nam remanserat utique id, quod anima hominis nisi rationalis esse non potest. »
Prosper (contr. Collator. c. 10. n. 28–30. ed. Maur. in Append. T. X. Aug.) iisdem paene verbis doctrinam repetit magistri sui Augustini. S. Fulgentius de Incarn. et grat. c. 25. n. 48–54. utitur quidem ad confutandos Pelagianos priori hypothesi Augustini; si scilicet gentes legem observent ita, ut iustificentur, non posse esse infideles. At simul docet diserte ib. n. 50. 52. 54, sine gratia fidei cognitionem veri Dei et legis moralis atque huius aliquam observationem esse posse; hancque naturalem legem, ait, Deum cordibus inscripsisse, « condendo naturam », per ipsum scilicet lumen rationis, quia anima hominis nisi rationalis esse non potest. De Ambrosiastro nihil opus est dicere; sententiis enim variis contextus est commentarius interpretans verba Pauli modo de infidelibus, « quibus nihil proderit apud Deum abstinere a contrariis, nisi fidem in Deum acceperint, » et de quibus ait: « ipsa natura proprio iudicio creatorem suum agnoscit, non per legem sed per rationem naturae; opus enim opificem cernit in se: » simul vero applicat dicta Apostoli etiam fidelibus Christianis7.
Paucis adhuc commemorandi sunt theologi ab adversariis citati. Quoad quaestionem, utrum gentes naturaliter facientes quae legis sunt, intelligantur fideles an infideles, Lombardus et S. Thomas in comment. h. l. proponunt utramque hypothesin S. Augustini. Quod vero spectat rem ipsam, de qua potissimum agitur, facultatem scilicet rationis humanae ad cognoscendam legem naturalem, nullum relinquunt omnino dubium. In commentario ipso verba Pauli: naturaliter faciunt quae legis sunt, S. Thomas declarat: « scilicet quantum ad praecepta moralia, quae sunt de dictamine rationis naturalis, in qua est imago Dei. » Ceterum notissima est Angelici doctrina, qua non modo citra revelationem ipsius legis naturalis, de qua re nos agimus, sed etiam in statu abnormi extra humanam societatem supponit facultatem rationis perveniendi ad aliquam legis moralis cognitionem. « Si aliquis, inquit, in sylvis vel inter bruta animalia nutritus ductum naturalis rationis sequeretur in appetitu boni et fuga mali, certissime est tenendum, quod ei Deus vel per internam inspirationem revelaret ea quae sunt ad credendum necessaria, vel aliquem fidei praedicatorem ad eum dirigeret » de verit. q. 14. a. 11. ad 1; 3. dist. 25. q. 2. a. 1. sol. 1. ad 2.
Eadem omnino est sententia Hugonis a S. Charo8, Hervaei (inter Opp. Anselmi), Dionysii Carthusiani, ad quos etiam adversarii appellarunt. In illud Pauli: sine lege peribunt, quaerit Hugo, quare gentes cum legem non habeant, non excusentur in transgressione legis? Responsio huc redit, gentes quamvis destitutae sint revelatione, habere tamen lumen rationis, quo legem naturalem cognoscere possint. Urget vero Hugo eandem sententiam ulterius, neque excusari scilicet eum, qui perpetuo ab humano consortio fuisset extorris: « quia habuit rationem naturalem, et si secundum eam fecisset quod in se esset, Dominus contulisset gratiam »9. Hervaeus10 inter alia multa legem naturalem apud Paulum ait esse eam, quam «naturalis ratio scripsit in corde gentilium;» et Carthusianus: «ipsi sibi sunt lex, hoc est propria ratio est eis pro lege.»
Ex allatis testimoniis clarum esse existimo, SS. Patres tam latinos quam graecos, et gravissimos theologos magna consensione Apostoli testimonium constanter ita interpretatos esse, ut 1° gentes quae legem non habent, intelligantur infideles universim revelatione destituti; vel si simul comprehendantur fide in futurum Redemptorem imbuti, certe directe et prima intentione, si ita loqui fas est, intelligantur ii, quibus lex non ex revelatione positiva sed lumine rationis tantum manifestata est. 2° Clarum est, inter omnes ab Estio citatos esse neminem, qui definita sententia docuerit, nomine gentium Rom. II. 14. 15. solos fideles intelligi debere, et non posse intelligi etiam infideles. 3° Nullus est inter omnes ab Estio citatos, qui negaverit, ex Apostoli testimonio posse demonstrari facultatem rationis humanae ad legis naturalis cognitionem citra revelationem, plerosque hanc sententiam tamquam propositam ab Apostolo disertissime agnovisse et vindicasse.
Nunc fiat iudicium de assertione anonymi Doctoris, nonnullos tantum esse cum Caietano, qui gentes in loco citato Apostoli intellexerint infideles; tum de hac eius contra nostram doctrinam accusatione: « inter illos nonnullos nemo est, qui expresse doceat, gentiles a fide Christi alienos per se solos posse intelligere obligationem, qua semper, ubique, quaevis rationalis creatura absolute et sub omni hypothesi11 obstringitur; insuper inter illos nonnullos non credo vel unum inveniri, qui expressis verbis omnino excludat externam institutionem; haec de suo adiecit cl. auctor. » Ita ille cl. Doctor opusc. cit. p. 46.
De institutione externa generatim, quatenus pertinet ad connaturalem explicationem rationis humanae, actum a nobis est alio in loco (Append. Tract. de Trad.); nec ea quaestio huc pertinet, quamvis S. Thomam et Hugonem pro statu etiam abnormi deficientis omnis institutionis connaturalis vidimus supponere sufficientem rationis usum ad cognitionem aliquam boni et mali moralis. Externa institutio, citra quam nos dicimus teste Apostolo perveniri ad cognitionem aliquam rationalem legis et obligationis moralis, est ipsa divina revelatio legis et institutio de hac revelatione legis. Hoc iterum praemonito sententiae Patrum et theologorum in locis supra citatis comparentur cum anonymi asseveratione. Ille ait: nemo expresse docet, gentiles a fide Christi alienos per se solos posse intelligere obligationem legis moralis; ne unus quidem expressis verbis excludit externam institutionem. Patres et theologi aliter loquuntur: «Cognitio legis quam a nobis ipsis discimus (αὐτοδίδακτος γνώσις); lex quam non opus habemus discere; quam docet conscientia praeoccupans positivam revelationem (προλαβὸν συνειδὸς); legis loco sufficit conscientia et rationalis cogitatio; gentilis non ex lege (positiva), sed ex solis naturae ratiociniis condemnatur» (ἐκ τῶν τῆς φύσεως λογισμῶν μόνων) Chrysostomus. «Ad cognitionem legis perveniunt insita ipsis manuductione, virtute propria naturae» (αὐτοματῶς) Cyrillus. «Sine institutione, quae a lege est; rationibus quae a natura sunt; naturales cogitationes legis loco sunt» Theophylactus. «Cognitio boni et mali moralis est ex ipsa natura, non ex doctrina et institutione hominum; ex lege naturae, quam non opus est discere; citra doctrinam» Basilius. «Lex, quae non percipitur aliqua lectione, sed profluo naturae fonte in singulis exprimitur et humanis hauritur ingeniis» Ambrosius. «Ductum naturalis rationis in appetitu boni et fuga mali posset sequi etiam nutritus in sylvis, et ideo nec talis excusatur » Hugo a S. Charo et S. Thomas. « Praecepta moralia dantur, quibus universum genus humanum natura ipsa tum instituit tum etiam obligavit; lex, quam gentes solo naturali dictamine gerebant scriptam in mente; lex, quae a Deo revelata est per ea, quae facta sunt; moralia Deus gentibus per lumen naturae, Iudaeis etiam expressius per legem scriptam illustravit; idem praestitit gentibus lumen naturae, quod Iudaeis lex, quamvis minori claritate » Dominicus Soto. « Naturaliter faciunt gentes ea quae legis sunt, id est citra ullam revelatam et positivam legem » alius Conc. Trid. theologus Vega in Defens.Conc.Trid.l.XI.c.10. « Intelliguntur (apud Paulum) homines sola ratione naturali utentes, etiamsi fidem non habeant » Suarez l. c. n. 20; infideles, qui lege destituti externa solam internam et naturalem sibi ducem habent » Ripalda l. c. n. 33. etc.
Quae contra nostram immo potius, ut Stapletonus et Suarez eam appellant et appellandam esse ex dictis constat, contra communem interpretationem testimonii Apostolici ex auctoritate extrinseca praetendebantur, satis puto detecta sunt. Restat brevissimum examen eorum, quae ex contextu Pauli ipso obiiciuntur; paucis id expedire possumus, quia fundamenta, quibus veritas nostrae interpretationis demonstratur, iam in superiori thesi praestruximus.
II. Argumenta Estii, quae « valde probabile et fere certum reddere » dicuntur, Paulum Rom. II. 14. 15. de solis fidelibus loqui, ad haec reducuntur. 1° Paulus h. l. commendat gentes ab observatione legis: id vero intelligi nequit de infidelibus, quin inducatur contradictio; infidelium enim scelera tum c. I. huius epistolae tum alibi saepe Apostolus accusat. 2° Sermo h. l. est de observatione legis, qualis commemoratur vv. 7. 10. 13. 26. 29; ea autem est observatio plena et meritoria vitae aeternae. 3° Gentes quae legem non habent, et tamen faciunt quae legis sunt, debent intelligi eodem modo, sicut in versiculis citatis laudatur Graecus operans bonum, praeputium consummans legem, Iudaeus in abscondito et circumcisus corde, cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est. 4° In contextu proximo sicut cogitationes accusantes referuntur ad reatum poenae aeternae, ita cogitationes defendentes in die, cum iudicabit Deus, referuntur ad opera meritoria vitae aeternae. Atqui haec omnia solis competunt fidelibus. Ergo gentes vv. 14. 15. intelligi non possunt nisi fideles. Responsio ad haec ex declaratione contextus, quam dedimus in thesi antecedente, in promptu est.
Ad 1ᵘᵐ: etiamsi verum esset, Paulum h. l. commendare gentes ab observatione legis; nemo tamen dicet, laudari omnes vel maiorem partem hominum inter gentes, vel eos qui commendari supponuntur, laudari de totius legis moralis observatione: unde tali etiam commendatione admissa, non ideo negantur gravissima scelera inter gentes aliis locis ab Apostolo damnata. At inspecto contextu ne id quidem verum est, scopum Pauli esse hisce duobus versiculis 14. et 15. laudare gentes ob legis observationem; scopus enim unice est ostendere gentes non eo, quod legem revelatam non habent, esse omnino exleges; sed sicut Iudaei iudicandi sunt secundum legem, quam non solum lumine rationis sed etiam verbo Dei manifestatam habent: ita ait et gentes habere legem lumine rationis manifestatam, et secundum hanc iudicandas esse. Hanc autem manifestationem legis factam gentibus demonstrat Apostolus hoc argumento: si quando faciunt aliqua quae in lege praecipiuntur, ea faciunt intelligentes et sentientes suam obligationem; cum vero hanc cognoscere non possint ex revelatione, utpote quae eis facta non est, sed solum ex rationali natura (« cum enim gentes quae legem non habent, naturaliter (natura) faciunt ea, quae legis sunt »), ipsa illa qualicumque observatione legis formaliter ut legis, ostendunt opus legis, dum legem ipsam scriptam non habent in tabulis, scriptum se habere in cordibus suis, et ipsi sibi sua rationali natura sunt lex; quod quomodo intelligendum sit, superius declaravimus.
Ad 2ᵘᵐ et 3ᵘᵐ negamus, in oppositione inter eos qui habent legem, et inter gentes quae legem non habentes natura faciunt ea quae legis sunt, sensum eundem esse, qui est in oppositione altera inter Iudaeos et Graecos, circumcisionem et praeputium. Haec enim posterior oppositio nominatim in libris N. T. unice desumitur ex diversitate gentis et originis non autem ex diversitate religionis, adeo ut etiam omnes Christiani distribuantur in Iudaeos et Graecos; h. e. in eos qui genere Iudaei sunt, et eos qui prognati sunt ex alia gente (vide cl. P. Patrizi in Evangel. l. I. c.1. n. 68.) At oppositio altera non iam respicit solum diversitatem gentis, sed diserte collocatur in diversitate religionis, quod alii habent divinam revelationem legis, alii ad manifestationem legis habent tantummodo naturam rationalem, et ita ipsi sibi sunt lex. Unde etiam quod aliquando et in quibusdam (ὅταν ποιῇ) illae gentes non habentes legem dicuntur « naturaliter facere ea, quae legis sunt », plurimum differt ab operatione boni, pro qua promittitur gloria, honor et pax Iudaeo et Graeco, atque a custodia et consummatione legis, pro qua praeputio (i. e. non circumcisis in carne) atque circumcisis corde et in spiritu laus est non ex hominibus sed ex Deo v. 7. 10. 26. 27. 29. Idem etiam est discrimen inter « gentes, si quando naturaliter faciunt ea quae legis sunt », et inter illos de quibus v. 13. dicitur: « factores legis iustificabuntur », si iustificatio (ut probabilius videtur) accipienda est sensu positivo de iustitia supernaturali, et non solum negative de actibus naturaliter iustis, qui ideo poenam non mereantur. In hoc enim versiculo, ubi nominantur « factores legis qui iustificabuntur », non de iis qui legem non habent, sed expresse de auditoribus legis sermo est, adeoque de iis qui legem habent revelatam. Comma vero 14. et 15. ubi agitur de gentibus quae legem non habent, cohaeret cum verbis versiculi 12: « quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt »; hoc enim ipsum, quomodo sine lege peribunt, declaratur per versiculos 14-16, quod scilicet licet sint sine lege revelata, non tamen sunt simpliciter sine lege.
Ex his iam etiam patet responsio ad 4ᵘᵐ, quod obiicitur. Falsum est enim ab Apostolo exhiberi cogitationes in die iudicii defendentes ita, ut hominem dignum ostendant vita aeterna. Cogitationes accusantes et defendentes sunt in praesenti vita, dum ratio et conscientia exhibet aliquas actiones ut malas et absolute vetitas, alias ut bonas et praeceptas. Quando igitur homo contra vel iuxta hoc dictamen conscientiae operatur, conscientiae praeiudicium (praevium iudicium) valebit in die iudicii, ut quas actiones conscientia praedamnavit vel probavit ceu moraliter malas aut bonas, ipse iustus iudex damnaturus sit vel probaturus. Inde tamen non est consequens, quod sicut graviter malas iudicabit dignas damnatione aeterna, etiam quomodocumque bonas iudicaturus sit dignas vita aeterna. « Si autem hi, qui naturaliter quae legis sunt faciunt, nondum sunt habendi in numero eorum quos Christi iustificat gratia, sed in eorum potius, quorum etiam impiorum nec Deum verum veraciter colentium quaedam tamen facta vel legimus vel novimus vel audimus, quae secundum iustitiae regulam non solum vituperare non possumus, verum etiam merito recteque laudamus... quid eis proderunt cogitationes excusantes in die qua iudicabit Dominus occulta cordium, nisi forte ut mitius puniantur?... nec illud in iudicio Dei vacabit, quod in ipsa impietate damnabili magis alius alio minusve peccaverit » S. Aug. de spiritu et litt. n. 48. Cf. S. Hieronym. in Ezech. XXIX. T. V. p. 353; Origen. in Rom. l. II. n. 7.
Sicut ergo auctoritate communis interpretationis qua Patres et theologi consentiunt, ita etiam examine contextus, quod in superiori thesi instituimus, certum manet, ab Apostolo exhiberi ipsum lumen rationis tamquam principium cognoscens obligationem legis naturalis, quin positiva legis revelatio supponatur vel ut unica manifestatio legis naturalis vel ut conditio, sine qua non posset ratio ad eius cognitionem pervenire.
Fateor, totam hanc thesim videri posse velut παρεργον quoddam. Potuisset enim ex tractatu de gratia assumi ut certa rationalis haec legis cognitio ab Apostolo declarata; sed noluimus permittere, ut fundamentum ipsum, cui innititur argumentum ethicum pro facultate rationali cognoscendi existentiam Dei, in Scripturis propositum, rationalis scilicet cognitio legis et obligationis moralis a quopiam quantumvis occulti nominis traduci possit velut « nonnullorum tantum sententia, » cui maxima pars Patrum et theologorum et ipse Apostoli contextus dicatur repugnare.
Thesis V: Scripturae rationalem cognitionem existentiae Dei ex operibus Dei asserentes, traditionem positivae doctrinae de Deo ac fidem nullatenus supponunt tamquam conditionem necessariam
Scripturae rationalem cognitionem existentiae Dei ex operibus Dei asserentes, traditionem positivae doctrinae de Deo ac fidem nullatenus supponunt tamquam conditionem necessariam.
« Facultatem cognoscendi et factum cognitionis Dei existentis per lumen rationis ex operibus Dei Scripturae ita asserunt, ut revelationem positivam traditione propagatam nullatenus supponant tamquam conditionem, sine qua non possit ratio humana ad eam cognitionem pervenire; nec ad recognitionem tantummodo veritatis fide creditae, ut recentiores quidam interpretantur, sed ad rationalem cognitionem sufficiens manifestatio Dei per creaturas in iisdem Scripturis docetur. »
Interpretationi Scripturarum, quam in thesi improbamus, nulla subest ratio hermeneutica ex textibus et contextibus, nulla ex intellectu christianae antiquitatis petita; sed ea tota infertur a viris quibusdam eruditis, ne systema philosophicum, cui se addixerunt, aliquid detrimenti patiatur. Illud systema in se multiplex ac varium pluribus exponere non vacat; quae vero nobis h. l. refutanda veniunt, ad hanc revocantur sententiam: veritates ordinis moralis et theologici vel omnes vel saltem, quas ipsi vocant fundamentales, et inter has nominatim existentia Dei ab humana ratione possunt quidem suscipi et credi, quia primitus positiva revelatione a Deo homini revelatae, et deinceps per institutionem et traditionem in totum humanum genus propagatae sunt; hac vero institutione et traditione destituti homines eas veritates perpetuo et necessario ignorarent. Negant enim illi viri eruditi, posse rationem humanam vi sua insita ad eas certo cognoscendas pervenire ex aliis veritatibus item insito lumine praecognitis, atque ideo negant Dei existentiam posse cognosci ex praecognita1 existentia huius universi. Cum vero incidunt in doctrinam Scripturarum in superioribus thesibus II. III. propositam, sibi et aliis persuadere conantur, in Scripturis cognitionem Dei traditione acceptam supponi, et illud unum doceri, rationem iam fide sin minus supernaturali certe naturali informatam posse ex creaturis et in creaturis veritatis creditae confirmationem et recognitionem reperire. Atqui testimonia superius proposita hanc interpretationem nullo modo admittunt.
1° Probatur argumento negativo, quod in praesenti materia et spectato modo, quo in Scripturis rationalis cognitio existentiae Dei declaratur, re ipsa est argumentum excludens suppositam ab adversariis necessitatem traditionis. Nullo in loco ubi de cognitione existentiae Dei ex creaturis sermo est, ullum est vestigium, ulla mentio necessariae revelationis positivae sive traditionis; sed semper ut elementa necessaria et sufficientia ad eam cognitionem comparandam ponuntur hinc natura rationalis, inde universum ut medium, per quod Deus se manifestet, et ex quo cognoscatur2. Atque adeo per considerationem, qua ratio circa hoc aspectabile universum versatur, dicitur Dei manifestatio in actu secundo compleri: « quod notum est (sive cognoscibile) Dei, manifestum est in illis » (φανερὸν ἐστιν ἐν αὐτοῖς). Tum causa enuntiatur, qua fit manifestum: « Deus enim illis manifestavit » (ἐφανέρωσε); deinde modus et elementa manifestationis describuntur: « invisibilia enim ipsius per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur » (τοῖς ποιήμασι νοούμενα καθοράται). Res aspectabiles sunt medium, cuius intellectione invisibilia Dei veniunt in intellectum, et mente conspiciuntur Rom. I. Pariter in libro Sap. statuitur generale principium: « potest creator videri ab homine » (ὁ γενεσιουργὸς αὐτῶν θεωρεῖται); definitur cognitionis medium: « ex magnitudine et specie creaturarum » (ἐκ μεγέθους καὶ καλλονῆς κτισμάτων); additur modus cognitionis: cognosci concludendo a creaturis ad creatorem (ἀναλόγως θεωρεῖται). Ex hoc generali principio reprehenduntur homines, qui Deum creatorem ignorant, « qui non intellexerunt eum qui est3. » Undenam potuissent et debuissent intelligere? « Ex his quae videntur bona » (ἐκ τῶν ὁρωμένων ἀγαθῶν)4; « operibus attendentes » (τοῖς ἔργοις προσέχοντες). In Actibus XIV. 16. Paulus diserte commemorat testimonium Dei de se ipso ad omnes gentes, illud vero restringit ad testimonium factorum, ad testimonium per beneficia naturalia: « non sine testimonio semetipsum reliquit, benefaciens de coelo, dans pluvias » etc.
Atqui a) incredibile est, scriptores inspiratos in tam sollicita declaratione modi cognoscendi Deum reliqua omnia enumerasse, quae ex hypothesi adversariorum sine illa supposita cognitione per traditionem ne locum quidem habere possunt, hanc unam ex hypothesi omnibus suppeditatam et facillimam et per se solam sufficientem numquam indicasse, ubi de culpa hominum agebant verum Deum ignorantiam, si censuissent cognitionem illam traditionalem esse fundamentum et conditionem necessariam ad recognitionem Dei ex creaturis. b) Est incredibile, sacros scriptores, si fuissent in sententia adversariorum, totum crimen gentilium, quo essent inexcusabiles, revocasse ad neglectum et abusum recognitionis ex creaturis, nulla facta mentione neglectus et abusus cognitionis ex tradita revelatione. c) Est adhuc incredibilius, Paulum, qui studiose quodammodo quaerit testimonium et locutionem Dei (φανέρωσιν) ad omnes gentes, quam conferat cum Dei testimonio ad populum electum, neglexisse testimonium proprie dictum, quod adversarii supponunt omnibus gentibus fuisse fundamentum cognitionis Dei, et ad testimonium metaphoricum creaturarum unice appellasse.
Neque vero dici potest, scriptores sacros in declaratione modi, quo gentiles ex creaturis Deum cognoscere potuissent et debuissent, revelationem de Dei existentia a gentibus traditione acceptam tamquam necessarium fundamentum recognitionis ex creaturis tacuisse ideo, quia per se nota erat impossibilitas cognitionis ex creaturis absque supposita fide traditionali, adeoque omnibus evidens, illam fidem ut fundamentum praesupponi in omni sermone, qui instituatur de cognitione rationali ex creaturis. Quomodo enim haec humana rationis conditio potest fingi notissima, ut in studiosa licet descriptione cognitionis rationalis tacite supponi potuerit, cum omnibus gentilibus de quibus Scripturae loquuntur, et omnibus fidelibus ad quos loquuntur, usque ad recentissima haec tempora fuerit incomperta, et adversarii ipsi, quibus haec hypothesis plane est necessaria ut suam sententiam cum Scripturis conciliare possint, accusare solent velut capitalem errorem philosophiae gentilium, quod solo lumine rationis a cognitione visibilium ad cognitionem invisibilium pertingi posse putaverint?
2°. Probatur argumento excludente, quo per oppositionem in Scripturis docetur, verum Deum, licet non positiva revelatione gentilibus innotuerit, lumine tamen rationis cognosci ab eis potuisse et debuisse. Iam Rom. I. Paulus tacite opponit medium cognitionis Dei pro gentilibus et pro Iudaeis, manifestationem per creaturas et revelationem immediatam. Cum enim propositum habet ostendere, reos esse et inexcusabiles tam Iudaeos quam gentiles; in utrisque tamquam fundamentum assumit cognitionem Dei, quod cum Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt. Cognitio Dei in Iudaeis non erat probanda, sed eam assumit Apostolus ut notissimam, quia eis Deus revelatione positiva se manifestavit; at probanda erat cognitio vel possibilitas et ideo officium cognoscendi Deum in gentilibus. Probat autem hanc possibilitatem et hoc officium eo, quod non solum Iudaeis, sed etiam gentilibus facta est manifestatio Dei. Quaeritur qualis sit haec manifestatio? Apostolus respondet: Iudaeis se manifestavit per revelationem positivam, quod notum supponitur, gentilibus per lumen rationis ut per principium agens, per creaturas ut per obiectum immediatum cognitionis: « Deus illis manifestavit; invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. » Adversarii ad eandem quaestionem respondent: Iudaeis Deus se manifestavit per revelationem positivam Mosaicam, gentibus per revelationem positivam factam Adamo et ad eas traditione derivatam, sine qua nulla est in creaturis ad humanam rationem manifestatio Dei. At sinant, ut retineamus verba Apostoli, et eis non substituamus alia non ex Apostolo, sed ex praeconcepto systemate philosophico desumpta. Neque h. l. nec alibi in Scriptura, ubi agitur de cognitione Dei penes Iudaeos et penes gentiles, ullum est vestigium oppositionis inter revelationem Mosaicam et revelationem primitivam; sed agitur de manifestatione mediata per creaturas in oppositione ad manifestationem immediatam per revelationem, quandocumque et per quemcumque praeconem haec facta sit. Ubi ergo huic revelationi positivae opponitur manifestatio alia ad gentes, qua « invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciantur, » in hac posteriori illa prior non includitur, sed vi ipsius oppositionis excluditur.
Eadem est oppositio diserta Act. XIV. 16. coll. 14; XVII. 26. 27. coll. 30. inter testimonium Dei, quod pro hominibus posuit de se ipso in creaturis, ut quaerant Deum, et inter positivam revelationem, qua annuntiatur idem Deus vivus, creator coeli et terrae. Pari fere modo opponitur cognitio sapientiae Dei relucentis in creato hoc universo per sapientiam rationalem, et cognitio divinorum per praedicationem, quae fidem postulat ante scientiam, et ideo videtur stultitia sapientibus, qui ipsi stulti facti sunt 1. Cor. I. 21: « Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes5. »
Explicita demum et disertissima oppositio est Rom. II. inter cognitionem legis moralis per naturam et per revelationem positivam, ut in superioribus thesibus abunde demonstratum est. In lege autem omnium primum et totius legis fundamentum est illud: « ego Dominus Deus tuus. » Quin immo etiam lege morali generatim per se spectata, dum legis formaliter ut obligationem inducentis promulgatio declaratur esse per naturam in oppositione ad revelationem, eo ipso non minus manifestatio Dei declaratur esse per naturam in eadem oppositione ad revelationem, quia in manifestatione obligationis moralis ad humanam rationem iam implicita continetur manifestatio Dei legislatoris modo, quo superius dictum est.
3°. Probatio ex distinctione inter primam cognitionem Dei confusam, quae sponte velut sua humanae rationi exoritur, et cognitionem distinctiorem, quae diligentiori consideratione comparari potest. Haec distinctio a Patribus disertius declarata, ut in sequentibus videbimus, iam in Scripturis, de quarum doctrina nunc quaerimus, reperitur indicata. Dicitur vero non modo excultior, sed etiam primitiva illa confusa notitia Dei rationi humanae ex consideratione creaturarum derivata. Iuxta doctrinam S. Pauli in Atheniensium Areopago propositam Act. XVII. 26–28. imprimis hoc universum in cursu suo physico et historico est dispositum ad totum genus humanum tamquam terminus, a quo omnibus oriatur inquisitio Dei. Est id intrinsecum ordinato huic mundi cursui, hic finis proximus et velut concretus, ut humana ratio his operibus adtendens (utique sui iam compos) quaerat Deum: « fecit ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora (cursum physicum) et terminos habitationis eorum (cursum historicum), quaerere Deum » (cf. supra p. 41. sq.). Haec inquisitio factoris ex factitamentis, ut loquitur Tertullianus, includit iam aliquam confusam et obscuram notitiam Dei, et est evidenter prima oboriens Dei cognitio, quae non supponit aliam antecedentem. Atqui haec ipsa a Paulo dicitur oborta ex consideratione creaturarum in ordinato suo cursu. Ergo iuxta philosophiam, si ita loqui fas est, apostolicam et revelatam in Scripturis hoc universum ordinatum est a Deo pro genere humano ad ipsam primam Dei notitiam excitandam quamvis adhuc obscuram et confusam, qua homines ad ulteriorem inquisitionem inducantur, quin huic primae notitiae velut conditio sine qua non et velut necessarium fundamentum supponatur alia Dei cognitio ex tradita revelatione de existentia Dei.
Prima illa obscura et confusa idea ac notitia Dei ex adtentione ad creaturas communis est omnibus ratione utentibus; atque adeo ex ipsa universalitate intelligitur velut sponte et indeliberate oboriri. At vero in ulteriori inquisitione et expolitione iam postulatur applicatio rationis deliberata, quod pertinet ad alterum stadium cognitionis Dei. Potest et tenetur homo recto usu rationis quae est imago Dei, primitivam illam et sponte obortam notitiam veri Dei ex ipsa visibilium consideratione excolere; at potest etiam in hac deliberata inquisitione sua culpa deficere. « Si forte attrectent eum aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum; in ipso enim vivimus, movemur et sumus; sicut et quidam vestrorum poetarum dixit: ipsius enim et genus sumus » vv. 27. 28; cf. Sap. XIII. 6–9.6 Potest itaque homo primitivam ideam Dei ex creaturis sponte obortam, quia obscura est et confusa, applicare rebus quae Deus non sunt: « assumptio de numine divino naturaliter quidem inest omnibus7, sed ignorantia peccatur circa id, quod colitur » Gregor. Nyss. de beatitud. or. V. T. I. p. 801; Tertull. contr. Marc. I, I. c. 11. Hoc utique non fit nisi rationis abusu, dum homines, ut loquitur S. Hieronymus (in Tit. I. 10.), « bonam mentium sementem, quae naturaliter habet notitiam Dei, inani persuasione pervertunt, » et ideo sunt inexcusabiles Rom. I. 208; Sap. XIII. 8. Attamen in hac ipsa perversione idea Dei veri primitiva et spontanea manet inexterminabilis. Quia scilicet hinc quidem anima imago Dei facta est ipso naturali rationis lumine ad veritatem, et primo (non tempore sed fine) ad veritatem Dei cognoscendam, inde vero hoc universum est naturalis manifestatio creatoris ad animam rationalem; haec causa est, cur illa idea ac notitia Dei tum velut sponte et indeliberate oboriatur tum exterminari ab anima ratione utente non possit. Secundum haec Tertullianus, Minutius Felix, Cyprianus, Lactantius testantur, in ipsis idolorum cultoribus remanere primitus conceptam Dei veri notitiam. « Anima licet institutionibus pravis circumscripta... licet falsis deis exancillata, cum tamen resipiscit ut ex crapula, ut ex somno, ut ex aliqua valetudine, et sanitatem suam patitur, Deum nominat hoc solo nomine, quia proprio Dei veri » Tertull. Apolog. c. 17. Cf. Origen. de Princip. l. IV. c. 36. Hinc etiam intelligitur, quomodo non solum theoretica cognitio et practica negatio veri Dei, sed etiam primitiva indeliberata notitia confusa et eiusdem deliberata falsa applicatio simul consistere possint. « Veritatem Dei in iniustitia detinent: quia quod notum est Dei, manifestum est in illis »9; « cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt... et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis; » « non probaverunt Deum habere in notitia » Rom. I. 18. 21. 28.
4°. Probatio ex consensu intellectus catholici. Qui verba Scripturae, de quibus hactenus egimus, et nominatim Rom. I. 19. sqq. ita interpretantur, ut humanae rationis (sufficienter explicatae) facultas Deum ex consideratione creaturarum cognoscendi nulla sit, nisi praesupponatur positiva revelatio existentiae Dei primitus facta homini et per traditionem inter omnes gentes conservata; iis certe repugnat sensus et consensus christianae antiquitatis in intelligendis hisce testimoniis Scripturarum. Manet autem oppositio fere perinde, sive recentiores isti dicant, ex nativa indole rationis humanae in praesenti statu nullam posse ab ea formari ideam nullamque concipi cognitionem rerum supersensibilium et Dei nominatim, nisi ex revelatione et positiva doctrina de Deo et de rebus supersensibus; sive quadam circumlocutione asserant, ideam et cognitionem Dei praesupponi debere iam conceptam velut necessarium elementum ad sufficientem explicationem rationis humanae, et propterea rationem utpote nondum sui compotem ad cognitionem Dei pervenire non posse, nisi haec ipsa cognitio Dei per extrinsecam revelationem et institutionem ei ingeratur. Est enim omnino certum, Patres et Scholae deinceps Doctores verba S. Pauli ita intellexisse, ut iis facultas humanae rationis asseratur Deum ex sola manifestatione cognoscendi, quae in creaturis relucet, non autem facultas tantummodo ex primitiva revelatione ac traditione suscipiendi notitiam Dei existentis « per modum fidei », ut adversarii aiunt; quae deinde fides praesupponatur tamquam necessarium fundamentum et conditio, sine qua nulla possit esse cognitio et demonstratio existentiae Dei ex creaturis.
Doctrinam Patrum in sequentibus proponemus, interea sufficiat consuluisse ex graecis interpretibus praecipuum Chrysostomum, qui Dei manifestationem, qua Apostolus dicit cognoscibile Dei manifestum fuisse in gentibus, totam factis et operibus constare declarat, ab illa diserte excludens positivae doctrinae traditionem. Quaerit S. Doctor: « quid est illud, quod dicitur: quia quod notum est Dei, manifestum est in illis ? » Tum huius doctrinae apostolicae sensum declarat ita: « Cognitionem sui Deus a principio in hominibus posuit.... Et unde constat o Paule, quod Deus in ipsis posuit cognitionem? Quia, inquit, quod notum est eius, manifestum est in illis. Sed haec est affirmatio non demonstratio. Tu vero mihi proba et ostende, quod cognitio de Deo illis erat manifesta, et quod sponte eam neglexerunt. Unde igitur manifesta ? Vocemne illis emisit? Nequaquam; verum illud fecit, quod magis illos quam vox attrahere poterat: res creatas in medio proposuit, ut doctus et indoctus, Scytha et barbarus ipso visu pulchritudinem visibilium cognoscens ad Deum assurgere posset. Propterea ait: invisibilia eius a creatura mundi » etc. Creaturarum magnitudinem, pulchritudinem, ordinem deinde describere pergit Chrysostomus, hancque ait esse « vocem elatius tuba clamantem, esse praedicationem creatoris, esse magnam doctrinam propositam eo fine, ut gentes Deum cognoscerent » in Rom. hom. III. n. 2.10
Unus adhuc ex latinis Patribus cum Chrysostomo conferatur Augustinus. « Deum esse quandam vitam aeternam, inquit, immutabilem, intelligentem, sapientem, sapientes facientem nonnullos etiam huius saeculi philosophi viderunt… Nam quia viderunt etiam ipsi, quantum videri ab homine potest, creatorem per creaturam, factorem per facturam, fabricatorem mundi per mundum, Paulus Apostolus testis est, cui utique debent credere Christiani…. Occurrebat autem ut diceretur ei; unde illi impii veritatem detinent (i. e. tenent, ut paulo ante explicaverat Augustinus)? Numquid Deus ad quemquam eorum locutus est? numquid legem acceperunt, sicut Israelitarum populus per Moysen? Unde ergo detinent veritatem vel in ipsa iniquitate? Audite, quod sequitur, et ostendit. Quia quod notum est Dei, inquit, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit. Manifestavit illis, quibus legem,non dedit? Audi, quomodo manifestavit: invisibilia enim eius per ea quae facta sunt, conspiciuntur. Interroga mundum, ornatum coeli etc. (prosequitur enumerationem creaturarum)… interroga omnia, et vide si non sensu suo tamquam tibi respondent: Deus nos fecit… Quod curiositate (studio) invenerunt, superbia perdiderunt… Ostende Apostole, et sicut ostendisti nobis, unde potuerunt pervenire ad cognitionem Dei, quoniam invisibilia eius per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; ita nunc ostende, quomodo dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt…. Invenisti Deum et colis idolum… et quod per Dei opera invenisti, per opera hominis perdis » Augast. sermo CXLI. n. 2. 3.
Docent itaque Patres a) credendum esse ex Apostoli testimonio, gentiles saltem philosophos « potuisse pervenire ad cognitionem Dei, » « Deum in eis posuisse sui cognitionem, » « eos invenisse verum Deum (cognitione); » b) ad hanc cognitionem eos pervenisse, non quod eis praesto fuerit vox Dei, quod alicui eorum Deus sit locutus, quod legem acceperint aliquam positivam; sed c) ipsas « creaturas in medio positas esse vocem, praedicationem, responsionem, doctrinam Dei, » ita ut ex hac verum Deum cognoscere et potuissent et debuissent. Citra ambiguitatem ergo censuerunt SS. Patres, ab Apostolo proponi aspectabile hoc universum tamquam Dei manifestationem ad rationem humanam, ita ut ratio praeter et citra positivam de Deo doctrinam primitus revelatam et traditione conservatam possit, et si alia praesidia desint, teneatur verum Deum ex hac sola naturali manifestatione cognoscere.
5°. Declaratio ex modo, quo se habet utrumque medium manifestationis Dei;primitivae nempe revelationis traditio, et permanens opus Dei creatoris, universi creati inquam status ac ordo. Manifestatio Dei (scilicet ut Deum cognoscerent, de hac enim sola manifestatione nunc agitur) facta primis hominibus, ut etiam ad posteros propagaretur, duplex erat, revelatio supernaturalis per doctrinam, et manifestatio naturalis per creaturas. Nomine autem doctrinae hic comprehenditur non solum doctrina extrinsecus proposita sed etiam interna illustratio, seu scientia sive per se sive per accidens infusa, h. e. supernaturalis sive simpliciter sive quoad modum communicationis, quae tamen doctrina ad posteros propagari a primis hominibus non poterat, nisi quadamtenus per extrinsecam institutionem. Hoc medium manifestationis Dei, revelatio et doctrina de Deo divinisque attributis per institutionem ad posteros propaganda, obnoxium erat corruptioni et perversioni non utique in se, sed quatenus doctrina revelata et primitus tradita ex hominum mentibus poterat obliterari, in eius locum substitutis commentis et doctrinis absurdis de diis fictitiis. Ita reipsa factum esse novimus, et inter omnes gentes traditione et publica ac privata institutione propagatam theologiam illam, quam Varo fabulosam et civilem appellat, distinctam a theologia physica sive naturali, quae a sapientioribus non ex traditione sed contra communem traditionem ac institutionem popularem exculta est (cf. S. August. Civ.Dei. l. VI. et VII.).
Manifestatio Dei naturalis, quatenus obiective spectata continetur ipso spectabili universo, nec corrumpi poterat ab homine nec mutari; ea igitur a primordio humanae rationi praesto erat eadem semper sinceritate. Sed humana ratio, cuius usus et abusus a voluntate plurimum pendet, non eodem semper modo ad eam se habet. Quamdiu fides in traditam doctrinam revelationis de Deo perseverat et saltem in communi quadam notitia conservatur, doctrina revelata et institutio ex revelatione petita circa Deum divinaque attributa cognitionem rationalem, quae est ex manifestationibus naturalibus, tum ab erroribus praemunit, tum positive iuvat ac promovet11; unde fit, ut hac in feliciori conditione, ubi manifestatio et cognitio ex duplici fonte coniungitur, vires et functiones rationis per se et seorsum spectatae a subsidio revelationis non tam facile distinguantur. At vero in conditione altera commentis de diis, qui divinum nihil habent sed nomen tantum mendax, substitutis in locum doctrinae ex revelatione traditae de Deo, haecque religione fictitia per longas aetates publicis privatisque moribus ac institutis inter omnes gentes confirmata, traditio illa erroris a maioribus accepta et institutio de diis deabusque absurdissimis rationem non solum non iuvat, sed vehementer etiam impedit in manifestationibus Dei naturalibus rite aestimandis12. Cum ergo in hac corruptione nihilominus idea et notitia obscura et confusa verae divinitatis perseverat, ea non doctrinae et institutioni de illis monstris deorum sed manifestationi naturali in creaturis, quam lumen rationis velut sponte sua apprehendit iuxta paulo ante declarata, adscribi debet.
Ita Patres et Doctores christiani non ex subsidio traditionis gentilium, sed contra impedimentum huius traditionis, per naturalem et spontaneam apprehensionem ex rebus creatis universaliter perseverare docent aliquam saltem confusam veri Dei ideam ac notitiam. « A primordio rerum, inquit Tertullianus (cont. Marc. I. c. 10.), conditor earum cum ipsis pariter compertus est, ipsis ad hoc ·prolatis ut Deus agnosceretur…. Maior popularitas (multitudo) generis humani ne nomine quidem Mosis compotes, Deum Mosis tamen norunt; etiam tantam idololatria dominationem (cognitionem dominii veri Dei) obumbrante seorsum tamen illum quasi proprio nomine Deum perhibent, et Deum Deorum….. Habet Deus testimonia totum hoc quod sumus, et in quo sumus. » In eundem sensum loquitur Lactantius (divin. instit. l. II. c. 8.). « Cum sapere, id est veritatem quaerere omnibus sit innatum, sapientiam sibi adimunt, qui sine ullo iudicio inventa maiorum probant, et ab aliis pecudum more ducuntur. » Aliud longe est, quod Patres complures dicere solent, ipsos philosophos gentiles ad cognitionem Dei perfectius excolendam habuisse adiutricem doctrinam revelatam ex sacris libris ab eis delibatam; quamquam philosophi eam doctrinam non « per modum fidei » recipiebant sed per modum philosophiae, quatenus ratione eam intelligebant, multoque minus ex ea primam hauserunt Dei notitiam. Quidquid vero de hoc censeas, certe in citatis locis Scripturae Rom. I. Sap. XIII. Act. XIV. XVII. manifestatio Dei in creaturis spectatur « obumbrante tantam dominationem idololatria, » atque ita rationi per se spectatae praecisione facta a subsidio doctrinae revelatae vires asseruntur et officium verum Dei cognoscendi.
Caput II: Caput II
DE CONSENSU CHRISTIANAE ANTIQUITATIS IN EXPLICATIONE EIUSDEM DOCTRINAE.
Thesis I: Consentiunt Patres, ex manifestatione Dei in creaturis posse perveniri lumine rationis ad primam notitiam et ad expoliorem cognitionem existentiae Dei
Consentiunt Patres, ex manifestatione Dei in creaturis posse pervenire lumine rationis ad primam notitiam et ad expolitiorem cognitionem existentiae Dei.
« Doctrinam in Scripturis traditam de Dei veri existentia lumine rationis insito cognoscenda Patres Doctoresque christianae antiquitatis consensione maxima excoluerunt; ex eorum enim documentis constat communis haec eorum sententia: 1° ex spectabili hoc universo humanae rationi relucere Dei manifestationem; 2° hanc manifestationem rationisque vim insitam ita esse comparatam, ut in omnium animis, qui rationis usum habent expeditum, saltem confusa aliqua Dei cognitio ex ipsa obvia universi consideratione velut sponte sua oriatur; 3° ad hanc primitivam cognitionem excolendam, ut plenior evadat et distinctior, tum obiective vestigia Dei in creaturis tum subiective lumen rationis non deesse. »
I. Quamdiu doctrina de Dei manifestatione per aspectabile hoc universum solum generatim spectatur, ea apud omnes Patres tam constans est et tot eloquentissimis disputationibus exornata, ut nulli dubitationi locus esse possit. Repetunt enim et inculcant quavis data opportunitate inde ab Apologetis Iustino, Athenagora, Tatiano usque ad Gregorium M., Ioannem Damascenum, Bernardum: Dei notitiam esse universalem apud omnes gentes eo, quod Dei opera omnibus proposita Deum in se invisibilem humanae rationi demonstrant existentem, atque ita operibus ipsis doctrina continetur et institutio quaedam de Deo, quam omnes homines intelligunt. «Forte, inquit Clemens Alex., ne aggredi quidem oportet demonstrationem (existentiae Dei), cum sit manifesta Dei providentia ex ipso aspectu omnium operum, quae arte constant et sapientia, et quae hinc quidem ordine fiunt, inde ordine manifestantur; qui vero dedit nobis esse et vivere, impertiit quoque rationem rationabiliter et bene nos vivere volens.» Post longiorem disputationem subiungit: «parentem igitur et rerum omnium creatorem omnia ex omnibus vi insita et citra doctrinam percipiunt (ἐμφύτως καὶ ἀδιδάκτως ἀντιλαμβάνεται)… homines universi, Graeci ac barbari1. Genus vero nullum sive agricolarum, sive nomadum, sive urbes incolentium vivere potest, quod superioris naturae persuasione non sit praeoccupatum (μὴ προκατειλημμένον τῇ τοῦ κρείττονος πίστει). Itaque populi omnes ad orientem et occidentem, ad boream et ad austrum unam et eandem habent anticipationem de illo, qui hoc regnum constituit, siquidem universalissimae eius operationes omnia aeque pervaserunt2 Strom. V. p. 547. 612. Idem ante Clementem Athenagoras (Legat. pro christ. n. 4. 5. 7.), post ipsum Athanasius (orat. c. gentes n. 34. 35.) demonstrant, quorum ille huius mundi statum ordinem, perpetuum concentum, magnitudinem, splendorem, speciem, dispositionem totidem « pignora esse ait colendi Deum (ἐνέχυρα τῆς θεοσεβείας); invisibilia enim ex visibilibus intelligi. » Athanasius vero, « res creatae, inquit, quasi litteris sua dispositione et ordine dominum ac creatorem suum indicant et proclamant… cum enim Deus secundum propriam naturam invisibilis sit et incomprehensibilis, ideo creationem verbo suo ita disposuit, ut saltem ex operibus ab hominibus cognosci possit; saepe enim artifex etiamsi ipse non videatur, ex operibus cognoscitur. Quemadmodum etiam de statuario Phidia narrant, eius nempe opera ex mutua partium proportione et dispositione Phidiam licet absentem spectantibus exhibuisse: ita oportet ex mundi dispositione intelligere huius creatorem et effectorem Deum.» Hisce simillima repetunt Iustinus de Monarchia n. 1. coll. Apolog. II. n. 6; Tatianus cont. Graec. or. n. 4; Iren. l. II. c. 6. 9; III. c. 25; Theophilus Antioch. ad Autolyc. l. I. n. 1-7; Tertullian. cont. Marcion. l. I. cc. 10. 11; Apologet. c. 17; de testimonio anim. cc. 1. 2. 5; de anima cc. 2. 18. 20; Origines in Rom. I; cont. Celsum l. VII. n. 36; Minutius Felix in Octavio n. 18; Cyprianus de idolorum vanitate n. 5; Constitutiones Apost. l. VIII. c. 12; Basilius cont. Eunom. l. I. n. 14; epp. 234. et 235. ad Amphilochium; Gregor. Nazianz. or. 28. al. 34. n. 5-21; or. 34. al. 24. n. 10; Gregor. Nyss. de beatitudin. or. 6. T. I. p. 813. sqq.; contr. Eunom. l. XII. p. 320. seqq.; Chrysost. in Rom. hom. 3; ad popul. Antioch. hom. 9; in homiliis de Incomprehensibili; Hieronym. in Gal. c. I. et III. T. VII. pp. 391. 419. ed. Vallarsi; August. de Genes. ad litt. l. IV. n. 49; Serm. 141. al. 55. de verbis Domini; Cyrill. Alexandr. in Io. I. Opp. T. IV. p. 74-76; contr. Iulian. l. II. T. VI. P. II. p. 52; Gregor. M. Moral. l. XXVII. c. 5; Damasc. Fid. orthod. l. I. cc. 1. 3.
Omnium nomine audiatur Gregorius Naz. or. 28. al. 34. n. 5. 6. « Natura Dei est in se inapprehensibilis et incomprehensibilis, non dico, quod sit, sed quid sit; plurimum enim haec differunt… Etenim Deum esse, et omnium creatricem ac conservatricem causam, tum oculi ipsi tum lex naturalis docent; illi quidem, dum rebus visibilibus et pulchre compositis et progredientibus atque, ut ita dicam, sine motu motis et actis adspectum advertunt, haec (lex naturalis) autem, dum per res visibiles et ordinatas harum auctorem ratiocinando concludit. Quomodo namque substitisset umquam et constitisset hoc universum, nisi Deo omnia creante et conservante? Neque enim citharam quis videns pulcherrime elaboratam eiusque concinnitatem et artem, vel eius audiens sonos harmonicos aliud mente reputabit, quam citharae artificem et citharoedum, et ad ipsum cogitatione feretur, etiamsi de facie forte eum non novit; sic et nobis causa efficiens et movens et conservans res effectas manifesta est, etiamsi mente non comprehendatur. Nimis autem stolidus est, qui hucusque non progreditur sponte sua et naturalibus obsecutus demonstrationibus, quique simul non assequitur, Deum non hoc esse, quod imagine aliqua animo concepimus vel informavimus, vel quod ratio adumbravit »3. Hoc idem brevi sententia Basilius in Hexaem. hom. I. n. 6. et Cyrillus Alex. contr. Iulian. l. II. p. 73. complexi sunt, quorum ille aspectabilem hunc mundum dicit esse « rationalium animarum scholam et gymnasium ad cognitionem Dei, dum per visibilia et sensibilia praebet menti manuductionem ad intelligentiam invisibilium, sicut ait Apostolus: invisibilia enim eius etc.»4 Cyrillus ad quaestionem, quomodo coeli enarrent gloriam Dei, respondet: « praeclara et eximia opera licet voce destituta tamen proclamant quodammodo scientiam artificis, quam in se ipsis velut radiis reflectunt » 5.
Hoc igitur universo contineri manifestationem Dei ad humanam rationem ita, ut Deus existens ex existente hac rerum universitate cognosci possit, consensus est totius christianae antiquitatis. Quoniam vero non tam generatim de cognitione Dei ex creaturis quaeritur, an aliqua sit; sed potius de modo, quo illa se habeat: ad hunc ipsum modum distinctius secundum Patrum doctrinam considerandum progredimur, licet quid de eo Patres tradiderint, ex testimoniis iam citatis non obscure intelligi possit.
II. Vidimus in thesi superiori, iam in ipsis Scripturis distingui duplicem velut gradum cognitionis Dei ex rerum creatarum consideratione, priorem obscuram et confusam adhuc, quae quodammodo sponte exoriatur, et hominem rationalem excitet ad quaerendum Deum deliberata attentione et studio reflexo, quo perveniatur ad gradum alterum clarioris iam et distinctioris cognitionis. Hanc distinctionem a SS. Patribus Doctoribusque christianis disertius explicatam habemus.
Docent Patres magno consensu praeter et ante cognitionem Dei, quae scientificae et philosophicae meditationis ac demonstrationis sit fructus, aliquam iam inesse communem omnibus· hominibus, qui rationis lumen non oppresserunt. Hanc notitiam Dei primitivam velut anticipationem mentis his fere characteribus describunt:
1° Ea oboritur ex congenitis naturae rationalis principiis sponte sua, nec doctrina ac disciplina discitur; sed homo rationalis ipse per se eam concipit. Verbis disertis dicitur: « conceptio et sententia insita; cognitio naturaliter inserta; naturalis anticipatio mentis; id quod homo ex insita natura et citra institutionem concepit; quod non institutione discitur, sed quod homo discit ex se ipso; ratio congenita omnibus et prima in nobis lex ad Deum nos ducens ex creaturis aspectabilibus 6; cognitio, quam natura ipsa suggerit quasi de publico sensu; doctrina naturae congenitae et ingenitae conscientiae tacita commissa » etc. Iustin. Apol. II. n. 6; Clem. Alex. Strom. V. p. 612; Orig. in Rom. l. I. n. 16; Tertull. de anima c. 2; de testim. animae c. 5; Euseb. Praep. Ev. l. II. c. 9; Naz. or. 28. al. 34. n. 6.16; 34. al. 24. n. 10; Nyss. de beatitud. or. 5. T. I. p. 801; Cyrill. Alex. contr. Iulian. l. II. p. 52; Damasc. Fid. orthod. l. I. c. 13.
Ideo 2° haec Dei notitia communis est omnibus non solum doctis sed indoctis ac barbaris, quia omnes habent animam rationalem et Dei opera consideratione omnium perpetuo obiiciuntur; proptereaque haec primitiva et fundamentalis notitia Dei rationem non deserit, etiam dum homo contra rationem publicis privatisque moribus ad idololatriam instituitur. Vide Clementem Alex. loco supra citato: « manifesta est Dei providentia ex ipso aspectu omnium operum... quia impertiit nobis Deus rationem.... unde nullum est genus hominum, quod superioris naturae persuasione non sit praeoccupatum (προκατειλημμενον)... quia universalissimae Dei operationes omnia aeque pervaserunt. » Idem Strom. V. p. 590: apud omnes recte sapientes fuisse, inquit, Dei manifestationem naturalem, « qui non omnem plane pudorem exuerunt adversus veritatem » (ἃ καὶ μὴ τελέον ἀπηρυθριακοτες πρὸς τὴν ἀλήθειαν). Nazianzeni l. c. vidimus sententiam: « Deum esse, tum oculi ipsi tum lex naturalis rationis docent.... Nimis autem stolidus est, qui hucusque non progreditur sua sponte et naturalibus obsequens ostensionibus. » In eundem sensum loquitur Augustinus in Io. tract.106. n.4: « haec est vis verae divinitatis, ut creaturae rationali ratione iam utenti non omnino ac penitus possit abscondi; exceptis enim paucis, in quibus natura nimium depravata est, universum genus hominum Deum mundi huius fatetur auctorem. » Chrysostomus hom. IX. n. 2. ad popul. Antioch.: « per res Deus naturam humanam docere voluit. Quid tandem est, per res? Per ipsam creaturam.... et Scytha et barbarus, et Indus et Aegyptius, et omnis homo super terram incedens hanc vocem audiet; non enim per aures sed per oculos in mentem incidit nostram: visibilium autem participatio eadem est neque differens sicut linguarum... vocem creatura et barbaris emittit et Graecis et omnibus universim hominibus facilem intellectu. » Simillima habet Tertullianus cont. Marc. I. c. 10. Hinc idem Tertullianus in testimonium Dei advocat animam ipsorum gentilium, « non quae scholis formata sapientiam ructat, sed simplicem, rudem et impolitam et idioticam, qualem habent, qui ipsam solam habent... Magistra natura, anima discipula: quidquid aut illa edocuit aut ista perdidicit, a Deo traditum est, magistro scilicet ipsius magistrae » Tertull. de testim. animae c. 2.5.
3° In subiecto cognoscente declarant hanc vim et congenitum impulsum sicut ad cognoscendam veritatem universim, ita imprimis ad cognoscendum Deum ex ipsa rationalis animae natura, qua est imago Dei veritatis substantialis, fontis ac normae omnis veritatis. Sicut enim creata omnia quae sunt, et quae sunt et vivunt, pro diverso gradu perfectionis communicatae sunt adumbratio et participatio quaedam analoga Dei creatoris, quatenus est Essentia (ἡ αὐτοουσια), principium et exemplar omnis esse tum possibilis tum realis, et quatenus est ipsa vita (ἡ αὐτοζωη), principium et exemplar omnis vitae; ita homo per rationem est participatio et imago Dei, etiam quatenus Deus est ipsa sapientia (ἡ αὐτοσοφια) 7, atque ita (loquendo per appropriationem secundum proprios characteres divinarum personarum) imago Sapientiae hypostaticae, quae est Deus Verbum. Secundum hanc participationem ipsa facultas intellectualis, ipsa ratio dicitur nobis congenitum verbum seminale (λογος σπερματικος) 8, de quo loquuntur Iustinus Apol. II. n. 8. 13; Tertull. l. de anima c. 20; Basil. in regul. fusior. interrog. 2; Severian. Gabalit. de sigillis n. 2. (inter Opp. Chrysost. T. XII. p. 404); Cyrill. in Io. Opp. T. IV. p. 74. 75. 76. « Verbum, inquit Cyrillus, illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum non docendo sicut angeli vel homines; sed potius ut Deus creando (οὐ διδασκαλικως ἀλλα μαλλον δημιουργικως) unicuique eorum, qui in existentiam vocati sunt, semen sapientiae sive cognitionis Dei immittit, et radicem inserit intelligentiae sicque efficit animal rationale propriae naturae particeps illud reddens. » Origenes (de Princip. l. I. c. 3. n. 8.) appellat « participationem Verbi, » Clemens Al. (cohort. ad gent. p. 45.) « divinum defluxum (ἀπόρροιαν θείκην) omnibus simpliciter hominibus, maxime vero doctrinae vacantibus instillatum, per quem etiam inviti fatentur unum esse Deum. » Hoc eodem sensu imaginis Dei Gregor. Naz. or. 28. al. 34. n. 17. mentem et rationem ait esse « divinum quid et deiforme » (θεῖον τοῦτο καὶ θεοειδές). In ipsa igitur natura rationali, ut imago Dei est, fundatur animae propensio (συμπάθεια) et impulsus ad quaerendum Deum in consideratione universi. Ita Athenagoras Legat. pro Christian. n. 7: « unum Deum esse, ut plurimum vel inviti fatentur omnes, quando ad universorum principia veniunt... Poetae quidem et philosophi ut alia ita et hoc concludendo attigerunt, impulsi a sua quisque anima secundum cognationem spiraculi a Deo accepti ad quaerendum, si possint invenire et intelligere veritatem » 9.
III. Quamvis ex communi omnibus consideratione huius universi 10 notitia Dei existentis, ut est ens aliquod personale, sapiens, bonum, providum, a quo reliqua omnia pendent ut a principio et fine, velut sponte sua et hoc sensu etiam necessario ingeratur, « haec enim est summa delicti nolle agnoscere quem ignorare non possis » (Tertull. Apol. c.17; Cyprian. de idol. van. p. 227.): haec tamen cognitio primitiva admodum imperfecta est et huiusmodi, quam Graeci proprie προλῆψιν appellant, « ante percepta cognitio scilicet enodationis indigens » 11. Huius vero notionis et confirmatio et enodatio rationalis iam ad scientiam pertinet, quae dicta est philosophia prima. Quo scilicet perfectius totius huius universi dependentia essentialis in triplici suo ordine, instituta reflexa meditatione cognoscitur, eo evidentius ratio intelliget existentiam causae necessariae; et quo distinctius perfectio eiusdem universi, « magnitudo et pulchritudo » (Sap. XIII.), unitas in multiplicitate, mirabilis subordinatio minimorum et maximorum ad fines proximos per medios usque ad summum perspicitur, eo luculentius causae necessario existentis perfectiones ratio assequetur. Neque id solum a posteriori, sed etiam mediate quodammodo a priori. Postquam enim a posteriori entis a se existentia demonstrata est; ex ipsa intrinseca ratione Esse necessarii, atque ita velut a priori eius infinita perfectio intelligi potest 12.
Exempla huius elimatioris demonstrationis eaque magnificentissima reperies apud SS. Patres fere omnes superius citatos praesertim apud Athenagoram, Athanasium, Lactantium, Gregorium Nazianzenum, Io. Damascenum. Cf. Petav. de Deo l. I. c. 1. 2.
Patres plerique, qui vel gentilibus vel adversus Eunomianos scribebant, Deum fere considerant sub ratione causae efficientis, atque ita ab effectu creato ascendentes ad Deum creatorem, argumentum cosmologicum et quod dici consuevit physico-theologicum, prae ceteris excoluerunt. Augustini vero ingenium assuetum meditationibus sublimissimis, licet et ipse modum ex aspectabilibus creaturis primitus Deum cognoscendi commendet tamquam proprium mentis humanae (Genes. ad litt. l. IV. c. 32. n. 49; Serm. 141. 241. etc.), ubi tamen de expolitione quaerit intelligentiae, quid Deus sit, potius ex cognito ordine metaphysico sese erigere solet ad Deum causam exemplarem: ex aeterna scilicet et immutabili veritate rationum in numeris etiam et in spectaminibus disciplinarum, ex ideis sapientiae, iustitiae, veri ac boni, ex legibus metaphysicis, quibus non solum quidquid est, sed quidquid esse potest, absoluta necessitate subest ac regitur, visu mentis conspicere nititur veritatem, sapientiam, ac bonitatem substantialem, quae tum totius ordinis metaphysici intelligibilis fundamentum est et subsistens exemplar, tum causa luminis rationalis quo vera intelligimus. Ita argumentari videas Augustinum l. II. de libero arbitrio (per totum); Confess. l. VII. c. 17; de vera relig. n. 52. 2. sqq.; Soliloquior. l. I. c. 5. 8; de Ordine l. II. c. 16. etc. Cf. Lessium de perfect. divin. l. VI. c. 4. n. 39. sqq.
Scholion. Sicut doctrinam Scripturarum videmus amplissimis SS. Patrum explicationibus declaratam, ut de genuino catholico intellectu nulla videatur esse posse dubitatio, ita eandem Scripturae et Patrum doctrinam, ne quid desideretur, Scholae Doctores communi consensu suis disputationibus vindicarunt; tradunt enim velut doctrinae caput, cui repugnare nefas sit, Dei existentiam ratione certo demonstrari posse. Inter innumerabiles consuli possunt S. Thomas (qui opinionem oppositam de verit. q. 10. a. 12. manifesto falsam, cont. gent. I. c. 12. errorem appellare non dubitavit); Alex. Hal. 1. P. Summae q. 2. m. 2. aa. 1-4; m. 3. aa. 1. 2; Albert. M. Summa theol. q. 14. m. 1. usque ad q. 17. Opp. T. XVII; S. Bonav. 1. dist. 3. a. 1. q. 2. 3. Ex recentioribus consulantur Gillius de Deo Tract. VIII. c. 5. n. 7; Bellarm. de grat. et lib. arbitr. l. IV. c. 2; Molina, Valentia, Suarez, Vasquez in 1. P. de Deo; Franc. de Lugo disp. XIV. c. 2. etc.
Postremo quoad valorem demonstrationis rationalis conferantur lata in hac re iudicia. A facultate Sorbonica de mandato apostolico 1348 inter ceteras theses Nicolai de Outricourt etiam sequentes sunt damnatae: « Item (dixit), quod nulla potest esse demonstratio sumpta ex existentia unius rei, effectus ad causam aut e converso. » « Item quod nescimus evidenter, quia sit Deus, intelligendo per Deum ens nobilissimum » (Du Plessis d'Argentree Collectio Iudiciorum etc. T. I. p. 355.). Professor Argentoratensis a suo Episcopo approbante Gregorio XVI. ( litteris apostolicis 20. Dec. 1834.) iussus est subscribere (8. Sept. 1840.) huic thesi: « Ratiocinatio Dei existentiam cum certitudine probare valet. » Propositiones huic geminas iubente S. Congregatione Indicis 12. Dec. 1855. D. Bonetty suscepit: Prop. 2.
« Ratiocinatio Dei existentiam, animae spiritualitatem, hominis libertatem cum certitudine probare potest. » Prop. 4. « Methodus qua usi sunt D. Thomas, D. Bonaventura et alii post ipsos Scholastici non ad rationalismum ducit, neque causa fuit, cur apud scholas hodiernas philosophia in naturalismum et pantheismum impingeret. »
Thesis II: De sensu quo Patres notionem Dei naturae humanae innatam appellant
De sensu quo Patres notionem Dei naturae humanae insitam appellant.
« Notio Dei primitiva et adhuc confusa a SS. Patribus naturae insita appellatur non eo sensu, quo recentiores quidam de ideis innatis loquuntur. Patres enim illam Dei notitiam cum ipsa rationali natura consertam dicunt, quod naturae insito lumine velut sponte concipiatur ex obvia rerum mundanarum consideratione citra inquisitionem philosophicam et citra institutionem positivae revelationis; adeoque distinguunt notitiam insitam non ab acquisita simpliciter, sed tum a cognitione excultiori per diligentiores subtilioresque meditationes, tum maxime a cognitione perfectiori quae revelationi debetur. »
Cognitionem aliquam Dei omnibus hominibus ratione utentibus (« exceptis paucis, in quibus natura nimium depravata est ») communem et velut sponte oborientem a Patribus magno consensu asseri, eandemque naturae insitam dici, ex superiori thesi satis constat. Ex hac autem et aliis huic geminis appellationibus et descriptionibus, quidam viri eruditi Thomasinus, Henricus Klee, et post eos Staudenmair demonstrare aggressi sunt, suam sententiam de idea Dei innata et naturae rationali concreata genuinam esse et vix non communem Patrum doctrinam. Nos quidem illam opinionem philosophice spectatam putamus demonstrari posse nullo plane nixam solido fundamento; nunc tamen unice de Patrum sententia sermo nobis est, qui de hac re non raro in connexione cum doctrina Scripturarum atque adeo theologice loquuntur.
Inspectis itaque Patrum contextibus omnino convincitur, hanc ipsam cognitionem, quae prolatis eorum verbis asseritur insita et congenita naturae, doceri obortam ex operum Dei inspectione licet obvia et sponte se ingerente; nomina vero et descriptiones, quae proferuntur, non illud sibi velle, quod idea ipsa et notitia Dei animae concreata sit; sed quod anima rationalis imago Dei ad Deum cognoscendum ita facta est, ut ex insitae rationalis facultatis exsertione indeliberata atque ita motu naturali ad aliquam Dei cognitionem perveniat, quae ideo velut insita et cum natura conserta non quidem opponitur notitiae simpliciter acquisitae sed cognitioni excultiori, quae studiis meditate susceptis efflorescit, tum potissimum illi, quae disciplinae et institutioni vel positivae revelationi debetur. Quare si notitia Dei illa rudior et primitiva cum hac altera subsequente et expolitiore conferatur, ea immediata etiam dici potest, licet immediata non sit eo sensu, quod Deum nullo interposito medio cognoscamus. Huiusmodi enim immediatam cognitionem Dei in se ipso et ex se ipso SS. Patres et veteres Doctores praeter visionem beatificam nullam noverunt, qua de re in sequentibus dicendi adhuc locus erit. Nunc eam quam declaravimus, cognitionis insitae originem a Patribus doceri demonstrandum est.
1°. Statuunt imprimis Patres illi ipsi, qui de cognitione Dei insita loquuntur, principium generale, animam quamdiu cum hoc corpore mortali unam naturam componit non nisi a cognitione sensibilium progredi posse ad cognitionem intellectualium et nominatim Dei ipsius ita, ut illa huic necessario supponatur, et haec illi tamquam cuidam ascensionis gradui insistat, quae verba sunt Clementis Alexandrini1. Inter PP. quos auctores citati Thomasinus, Klee, Staudenmair adtulerunt velut indubitatos vindices ideae et cognitionis Dei mentibus humanis concreatae, vix pauci sunt, qui eam quam indicavimus humanae cognitionis theoriam disertis verbis non tradiderint: Clemens Alex. Strom. II. p. 364; Tertull. de anima c. 18; Origen. contr. Celsum l. VII. n. 37; de principiis l. IV. n. 37; Athanas. contr. gent. n. 35. (cui conferendi Cyrillus Alex. thesaur. assert. 31. T. V. P. 1. p. 264. 267; Damascenus de fid. orthod. l. I. c. 4; Dionysius de divin. nom. c. 1. §. 4.); Gregor. Nazianz. or. 28. al. 34. n. 5-212; Basilius epp. 234. 235; Gregor. Nyss. contr. Eunom. l. I. p. 82. (in appendice Opp. edita a Gretzero); l. XII. T. II. p. 920-9313; August. de Genes. ad litter. l. IV. c. 32. n. 49; Ioannes Damasc. de imag. or. I. n. 11.
« Nos ratio excipit, inquit Nazianzenus l. c. n. 16, Deum desiderantes (ratio igitur naturaliter fertur in Deum, sed audi quomodo), et non sustinentes aliquid esse sine auctore et rectore (ex lege scilicet causalitatis et rationis sufficientis continuo nobis oboritur inspecto hoc universo cognitio aliqua auctoris et inde desiderium ulterioris cognitionis); unde res visibiles considerans et insistens exstantibus inde ab initio neque in his haeret (ut accidit plurimis ratione non rite utentibus, de quibus dixerat n. 14. 15.): non enim rationis erat principatum dare his rebus, quae quoad sensum nobiscum paris conditionis sunt; atque per haec assurgit ad superiora his et ad eum, a quo habent ut sint............ Sic ratio a Deo data et omnibus congenita et prima in nobis lex omnibusque conserti (scilicet lex, qua ratio in cogitando regitur) ad Deum nos deduxit ex visibilibus »4. Quam necessario hic sit processus rationis in hac praesenti nostra conditione, ita declarat Gregorius n. 12: « hoc nobis perspicuum est, quemadmodum nulla ratione fieri potest, ut quis, quamlibet gressum urgeat, umbram suam praecurrat, aut oculus citra intermediam lucem et aërem rebus aspectabilibus coniungatur, aut pisces extra aquam natent: ita etiam esse impossibile iis, qui sunt in corporibus, sine corporeis omnino coniungi intellectualibus; semper enim aliquid nostrarum rerum (sensibilium) incidet » (quia hoc medio pervenimus ad intellectualia)5. Nam ut subdit n.21: « quasi parvo instrumento magna molimur, dum sapientia humana entium cognitionem venamur, et ad intelligibilia appellimus sensibus vel non sine sensibus, a quibus circumferimur et in errorem inducimur (qui scilicet nullus esset, si rerum essentias immediate in se ipsis intueremur), et non possumus nuda mente (natura quippe composita sumus) nudis rebus occurrentes propius accedere ad veritatem, ac mentem informare conceptibus6. » Haec omnia aliaque multis his gemina in ea oratione disputat S. Pater, ut adversus Eunomianos demonstret, non aliam nos naturalem de Deo cognitionem habere quam acquisitam ex consideratione operum Dei, ipsamque revelationem Dei de se ipso non nisi analogice ideis ex creaturis derivatis intelligi a nobis posse: « quamvis enim per revelationem elevemur ad aliquid cognoscendum quod alias nobis esset ignotum, inquit S. Thomas (in Boët. de Trin. lect. II. q. 2. a. 3.), non tamen ad hoc, quod alio modo cognoscamus nisi per sensibilia. »
Hunc sensibilium et intellectualium cognitionis ordinem, cui natura nostra composita in hac vita subest, Tertullianus habet ut certissimum non solum ex sententia philosophorum sed ex ipsa Apostoli auctoritate, eoque velut fundamento nititur ad demonstrandam evidentius unitatem naturae hominis, quae cognitionis utriusque tum sensibilium tum intellectualium subiectum est. « Quomodo enim praeferatur sensui intellectus, a quo informatur ad cognitionem veritatum? Si enim veritates per imagines apprehenduntur i. e. invisibilia per visibilia noscuntur, quia et Apostolus nobis scribit: invisibilia enim eius a conditione mundi de factitamentis intellecta visuntur;…. videtur intellectus duce uti sensu auctore et principali fundamento, nec sine illo veritates posse contingi; quomodo ergo potior erit eo, per quem est, quo eget, cui debet totum quod attingit? » etc. l. c.
Doctrinam eandem pariter ex testimonio Apostoli deducit Origenes contr. Celsum VII. n. 37. Ex illis Pauli verbis, ait, « scire licet, quamvis in hac vita oporteat homines a sensibus incipere ac sensibilibus, ut inde ad intellectualium naturam ascendant, non tamen in sensibilibus standum esse7. »
Causam cur hic necessario sit nostrae cognitionis processus, Athanasius, Cyrillus, Dionysius, Damascenus ll. cc. aliique hanc esse declarant, quod humanae cognitionis obiectum proprium sunt essentiae rerum sensibilium, ideoque Deus qui est super omnia entia transcendentaliter diversus et eminens, in ipsa sua natura et per ipsam nobis non est cognoscibilis: unde fit, ut non nisi ex effectibus quadamtenus cognosci a nobis possit. « Deus, inquit Athanasius l. c., invisibilis est et incomprehensibilis in sua natura utpote omnem creatam essentiam transcendens, et propterea humanum genus eius cognitionis exsors futurum erat, quia haec (creata omnia) sunt ex non exstantibus, ipse autem est increatus. Quamobrem creaturam verbo suo ita disposuit, ut saltem ex operibus ab hominibus cognosci posset8. » Clarius adhuc ceteri commemorati Patres eandem rem exprimunt. « Cum cognitiones nostrae omnes sint entium et ad entia terminentur (scilicet universalissimus noster conceptus proprius est entis in communi, quem ex creatis et sensibilibus primum accepimus, et sub quo omnia cognoscimus); Deus quia est super omnem essentiam, effugit cognitionem nostram » (in propria sua natura). Ita ll. cc. Dionysius9 et ex eo Damascenus, qui ambo inde deducunt, solum ex his inferioribus concludendo (ἀναλόγως) et imperfecte Deum a nobis cognosci posse10.
Iam vero qui hanc statuunt humanae cognitionis theoriam, ii profecto Dei cognitionem docent esse acquisitam; si quando ergo eam dicunt humanae naturae insitam et congenitam, non illo sensu intelligi possunt, quem verba primo aspectu praeseferre videntur, et quem non pauci recentiores inde a saeculo XVII. labente iis adtribuerunt.
2°. Sane ex contextibus, in quibus illae locutiones occurrunt, vel saltem ex collatione doctrinae auctorum aliis in locis expressae apparet, ideo dici cognitionem insitam et cum natura rationali consertam, quia existentia Dei ad eas veritates pertinet, quas humana ratio, quando intellectus iam ideis ad expeditum exercitium necessariis informatus est, ex facili et omnibus obvia consideratione obiectorum lumine sibi insito et vi congenita assequitur, quin vel specialis et scientifica animi cultura vel reflexa ac difficiliora ratiocinia vel extrinsecus accedens de hac veritate sive institutio humana sive revelatio divina praerequirantur. Ex hoc ipso deinde, quod haec notitia Dei existentis rationi obvia est ex iis solis, quae omnibus hominibus naturaliter praesto sunt, illa est universalis et communis omnibus, qui naturam rationis non perverterunt, qui non sunt vani natura (μάταιοι φύσει), ut dicitur Sap. XIII. 1. Ex duplici itaque ratione merito dicitur a Patribus notio insita (ἔμφυτος); tum quod ex ipsa rationali natura usu facultatum omnibus connaturali efflorescit, et ita est intima naturae, quae ad Dei cognitionem facta est11, tum quod non est restricta ad personas singularibus donis distinctas sed extensa ad naturam communem generis humani12, quemadmodum S. Iacobus I. 21. verbum revelatum dixit insitum verbum (λόγον ἔμφυτον) non quidem generi humano sed Christianis.
Nunc facile assequemur verum sensum testimoniorum, ex quibus recentiores superius citati ideam Dei congenitam vindicare studuerunt velut ex communi Patrum doctrina.
a) Nihil omnino aliud quam universalitatem conscientiae Dei existentis quae non litteris et philosophiae nec positivae institutioni sed iis solum facultatibus debeatur, quae animae naturaliter insunt, praedicat Tertullianus in locis omnibus, qui ab adversariis solent proferri, ut probent Dei ideam animae concreatam doceri. Arripiunt verba, quibus dicitur « conscientia Dei a primordio dos animae, » ac si diceretur anima Dei conscia a primordio suae existentiae, cum Tertullianus iis ipsis locis indicet et alibi disertissime doceat, a primordio rerum non alium esse modum nostrae naturalis cognitionis Dei quam per ascensionem « ex sensibilibus ad invisibilia, » « ex factitamentis ad factorem. » Haec Tertulliani doctrina manifesta est cuivis legenti in contextu testimonia obiici solita, de testimon. animae cc. 1. 2. 5. 6; contr. Marc. I. cc. 10. 11; Apolog: c. 17; de anima cc. 2. 20. coll. 18; ad Scapulam c. 2. Summa omnium potest revocari ad hanc sententiam: « Deus numquam ignotus, ideo nec incertus. Siquidem a primordio rerum conditor earum cum ipsis pariter compertus est, ipsis ad hoc prolatis ut Deus cognosceretur........ Vide an noverint, quem omnia nosse testantur; nec hoc ullis Mosis libris debent: ante anima quam prophetia; animae enim a primordio conscientia Dei dos est, eadem nec alia in Aegyptiis et in Syris et in Ponticis..... Habet Deus testimonia totum hoc, quod sumus et in quo sumus » contr. Marc. I. 10.
Ex Cypriani libro de idolor. vanit. p. 227. ed. Baluzii, Lactantii instit. l. III. c. 1. nihil extundes pro adversariorum opinione, nisi quod ibi legitur sicut apud Tertullianum, etiam gentibus ratione naturali utentibus verum Deum non esse ignotum: « haec summa delicti est nolle agnoscere, quem ignorare non possint. » Minutius Felix vero, in Octav. c. 17. 18. 32. huius universalis persuasionis, quam iisdem verbis ac illi adtestatur, etiam originem declarat: « in operibus enim eius et in mundi omnibus motibus virtutem eius semper praesentem aspicimus. »
b) Alii ex Patribus qui abruptis ex textu et contextu nonnullis locutionibus cognitionis concreatae testes citantur, docent tantummodo, rationem velut semen sapientiae nobis esse congenitam, per quam constituimur imago Dei, cuius natura est, ut sit facta ad veritatis, et primo (non exsecutione sed fine) ad veritatis primae cognitionem. De hac congenita vi rationis, secundum quam naturalis imago Dei est, et verbum seminale (λόγος σπερματικός) dicitur, satis in superioribus actum est.
c) Abusu intolerabili viri eruditi iidem ad confirmationem cognitionis concreatae afferunt Patrum quorundam sententias, ex quibus in contextu spectatis manifesto oppositum demonstratur. Sic Gregor. Naz. or. 28. al. 34. n. 6. 16. ex « insita lege naturae; » Athanasius contr. gent. n. 33. et Gregor. Nyss. or. 6. de beatitud. T. I. p. 815. ex eo, quod animae intimum et consubstantiatum est (κατουσιωθέν), cognitionem Dei repetiisse, atque adeo congenitam docuisse feruntur. At vero Gregorii Nazianzeni contextum consideranti supra a nobis descriptum, non potest esse dubium, quid « lege naturae insita » sibi velit; nihil scilicet ea est aliud quam ratio ipsa humana, quatenus secundum principium causalitatis ex intellectis effectibus concludendo pervenit ad cognitionem Dei creatoris13.
Athanasius vero et Gregorius Nyssenus et cum illis Basilius hom. attende tibi n. 7. T. II. p. 23. ed. Maur.; Aug. Confess. VII. c. 10; Gregor. M. in Ezech. l. II. hom. 5. n. 8. 9. aliique docent diserta oratione, posse animam ex consideratione sui ipsius suarumque perfectionum intelligere existentiam et perfectiones Dei; unde anima ipsa sibi est medium obiectivum cognitionis Dei14. Ideo ait Athanasius n. 33. 34. animam, quatenus se ex suis operationibus substantiam spiritualem cognoscit, « sibi ipsi esse viam ad notionem et cogitationem Dei, atque ita ex se ipsa accipere cognitionem Dei Verbi » (Dei Verbi absolute spectati accipit ex se cognitionem, Dei Verbi spectati personaliter accipit ex se cognitionem analogicam supposita revelatione). Gregorii Nyss. l. c. doctrina haec est: Deus in se suaque natura est humanae rationi immensurabilis et incomprehensibilis; sunt tamen opera Dei, ex quibus Deum possumus cognoscere: ideo Dei opera sunt nobis mensura cognitionis Dei; inter haec autem eminet ipsa anima spiritualis, praesertim si a sorde peccati se purgaverit. Unde « mensura tibi comprehensibilis cognitionis Dei in te est, cum, qui creavit te, tantum bonum naturae tuae essentiale indiderit, bonorum enim suae naturae imitamenta tuo plasmati Deus insculpsit15…. Ita est beatus mundo corde, quia propriam intuens munditiem in imagine videt archetypum. » Quisque videt, Patres de concreato medio cognitionis non autem de concreata cognitione sermonem habere.
d) Animadvertendum praeterea est, multos adferri tum a Thomasino tum a Staudenmair SS. PP. textus ad probandam divinitus impressam animae notitiam Dei, in quibus de habitu cognitionis supernaturalis et de fide infusa unice sermo est.
e) Postremo in considerationem veniunt Patres illi, qui Dei notionem totidem verbis insitam, insertam animo omnium hominum ac naturalem esse dicunt, quos citavimus p. 94. sq. Atqui inspectis locis illis omnibus omnino constabit, eum esse sensum, quem initio proposuimus et hucusque declaravimus. Videlicet a) cognitio iis epithetis non opponitur cognitioni acquisitae simpliciter; immo b) diserte vel aequivalenter indicatur, eam esse acquisitam ex praecognitione creaturarum; γ) opponitur vero cognitioni vel excultae per reflexas meditationes et scientificas demonstrationes, vel elevatae per revelationem; δ) collata tandem PP. doctrina de modo, quo humana ratio naturaliter cognitione Dei informatur, aliis in locis diserte proposita, opinio de concreata Dei notitia Patribus adscribi non potest, quin secum ipsis manifeste committantur. Huiusmodi ergo locutionibus alius sensus non subest, nisi quod Dei cognitio saltem confusa docetur sponte oboriri ex consideratione obvia ac communi omnibus, qui expeditum habent usum rationis, quam doctrinam iam in ipsis Scripturis indicari superius th. V. n. 3° demonstratum est.
Caput III: Caput III
DE SUPERNATURALI MANIFESTATIONE DEI EXISTENTIS.