Scotus Academicus, Tomus quintus: De Creaturarum Corporalium et de Homine
Claude Frassen (1620–1711)
Tractatus I: De Creaturarum Corporalium, seu totius Mundi formatione, et ordinatione
Disputatio I: De opere primae diei
Disputatio II: De opere secundae diei
Disputatio III: De opere tertiae diei
Disputatio IV: De opere quartae diei
Disputatio V: De opere quintae diei
Disputatio VI: De opere sextae diei
Tractatus II: De mirando Hominis opificio, ejusque varia sorte
Disputatio I: De statu purae naturalis hominis, seu de nativis et ingenitis hominum dotibus
Articulus I: De naturali hominis statu, et ingenita ejus praecellentia
Quaestio I: An possibilis sit naturae purae status
Notandum 1. Ad statum naturae purae duo requiri, in quibus naturae puritas censetur maxime consistere; alterum quidem positivum, nimirum ut in eo statu natura humana habeat omnimodam perfectionem suam naturalem; nempe substantiam undequaque completam, facultates ad operationem expeditas, et paratam sibi divinam providentiam in omnibus auxiliantem: alterum negativum, videlicet ut nihil habeat sibi naturaliter indebitum, seu quod ei non sit aptum inesse intra ipsum naturae ordinem, sive malum sit, sive bonum: hoc est, ut neque gratiae donis, vel aliis beneficiis ad finem supernaturalem conducentibus, illustretur, neque etiam ullo peccato, maxime originali, inficiatur; neque poenis ex eo derivantibus sit obnoxia. Ab hac autem negatione peccati originalis, et gratiae cuiuslibet, status naturae purae dicitur; puritas enim naturae in praesenti solam denotat negationem eorum omnium, quae naturalem hominis constitutionem, et ordinem non spectant. Itaque statum naturae purae vocamus medium inter statum originalis iustitiae, in qua primus homo conditus fuit, et statum peccati, in quem lapsus est. Medium inquam, per negationem extremorum, quod nec sanctitatem includat, quae dat habenti ius ad vitam aeternam, neque peccatum, quo ab ea excludatur ob reatum damnationis.
Notandum 2. Statum illum naturae purae extitisse nusquam, nec videri futurum; primi namque hominum parentes immediate a Deo conditi, gratia simul, et aliis coelestibus donis dotati, ditatique fuerunt in ordine ad finem supernaturalem, ad quem cum universa sua propagine fuerant destinati. Eorum vero posteri quotquot concipiuntur, si post Christum Dominum unicam Virginem Deiparam excipias, lethali originali labe inficiuntur, priusque damnati sunt, quam nati: adeoque nullus est hominum qui revera in statu naturae purae fuerit conditus, nullusque ita condendus videtur; siquidem omnes vitiata propagine in iniquitatibus concipiuntur; et per medicinalem Christi Domini gratiam sanati, et emundati, ordinantur ad beatitudinem aeternam assequendam. — An autem status ille sit possibilis non solum secundum absolutam Dei potentiam, sed etiam prout operatur iuxta naturalem rerum inclinationem, plurimi Recentiores negant, docentes statum illum esse impossibilem, et contrariam sententiam Manichaeismum redolere; unumque esse ex capitalibus Pelagii erroribus a S. Augustino impugnatis. Quam utique assertionem pridem evulgavit Calvinus lib. 1. Institutionum, cap. 15. n. 1. necnon et Lutherus in caput 3. Genesis, ubi inter cetera scribit: Statuamus iustitiam non fuisse quoddam donum, quod ab extra accederet, separatum a natura hominis, sed fuisse ipsi naturalem: ita ut natura id esset diligere Deum, credere Deo, agnoscere Deum. Haec tum naturalia fuere in Adamo, quem naturale est, ut oculi lumen recipiant. Et interius, Porro, inquit, haec probant originalem iustitiam fuisse de natura hominis: ea tamen per peccatum amissa, manifestum est naturalia non mansisse integra, ut Scholastici delirant.
Notandum 3. Dona, et auxilia divina hominibus gratuito concessa, esse duplicis generis: alia namque perficiunt hominem in ordine ad finem, et operationem ordinis naturalis: alia vero illum illustrant, et adiuvant in ordine ad finem supernaturalem, et ad operationes ipsius finis dignitati proportionatas. Prioris generis sunt specialia quaedam auxilia extraordinaria, et communem causarum naturalium activitatem, ac cursum excedentia, quae Deus interdum agentibus naturalibus impendit, quibus suam operationem exequi, et obvantia sibi impedimenta extrinseca, quae ex aliarum causarum concursu acciderent, vincere possint, et finem naturalem intentum assequi. Posterioris vero generis sunt ea omnia divinae gratiae auxilia, quibus homo ultra naturae captum, et ordinem promovetur ad finem supernaturalem, nempe vitam aeternam, quam non nisi gratiae divinitus infusae beneficio possumus obtinere, iuxta illud Ephesiorum 2. Gratia estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est, ut ne quis glorietur. — De utroque auxilio praesens movetur Quaestio, sed maxime de posteriori: inquirimus enim an revera Deus possit hominem aliquem eo in statu condere, ut ab originali peccato, ex eoque derivantibus poenis immunis, ad solum naturalem finem ordinetur, nee ullo divinae gratiae beneficio egeat, et illustrari, ac iuvari debeat.
Conclusio unica. — Homini revera creari potuit in statu naturae purae. Haec Conclusio iam communis est inter Doctores Catholicos; eamque ratam habet, ac docet Subtilis Doctor in 2. dist. 22. qu. unic. n. 7. ubi demonstrans non esse immediatam oppositionem inter culpam, et gratiam; quoniam potuit inter utrumque fieri status medius, ait: Potuit enim aliquis esse in puris naturalibus tum sine gratia, quam culpa: ergo haec nullo modo sunt immediate opposita. — Idem affirmat Angelicus Doctor 4. q. De malo art. 1. ad 1m. ubi ait: Carentia divinae visionis dupliciter competit alicui: uno modo sic, quod non habeat in se unde possit ad divinam visionem pervenire, et sic carentia divinae visionis competeret ei, qui in solis naturalibus esset absque peccato: sic enim carentia divinae visionis non esset poena, sed defectus consequens omnem naturam creatam: et in 2. dist. 30. qu. 1. dicit humanae naturae defectus, qui nunc sunt, posse dupliciter ad illam comparari; nimirum vel ad eam, prout in principiis suis naturalibus consideratur, et sic, inquit, non sunt poenae eius, sed naturales defectus: vel ad eam, prout spoliatam contrariis perfectionibus, quas in primo Parente acceperat, et ita sunt poena peccati ab eo commissi, et transfusi in posteros.
Probatur 1. Ex definitione summorum Pontificum Pii V. anno 1570. et Gregorii XIII. anno 1079. et Urbani VIII. damnantium varias propositiones a Michaile Baio scriptis aut verbis evulgatas et propugnatas. Inter has autem propositiones damnatas, vigesima secunda erat: Humanae naturae sublimatio, et exaltatio in consortium divinae, debite fuit integritati primae conditionis, et proinde naturalis dicenda est, et non supernaturalis. Per consortium autem divinae naturae non aliud intelligit, quam quod habetur per gratiam sanctificantem, ut colligitur ex propositione 12. Idem continent propositiones 21. 25. 27. at evidentius mentem eius explicat propositio 79. qua dicit: Falsa est Doctorum sententia, primum hominem potuisse a Deo creari, et institui sine iustitia naturali: dixerat autem antea naturalem iustitiam illam esse, in qua creatus est primus homo: is vero conditus est peccati expers, et gratia sanctificante illustratus: vult ergo hominem non potuisse creari sine iustitia, et rectitudine, quam primus homo ab infuso sibi divinae gratiae beneficio obtinebat: ac proinde negat esse potuisse medium statum, in quo homo nec illam haberet iustitiam, in qua creatus est, nec peccatum cum quo iam nascitur; adeoque censet statum naturae purae esse impossibilem. — Cum autem hae propositiones damnatae fuerint in Baio, non apparet qualiter circa temeritatem possint a Recentioribus quibusdam iterum propugnari.
Reponunt adversarii censuram illam esse contrariam novem illis summis Pontificibus, a quibus S. Augustini doctrina contra Pelagianos laudata, commendata, et approbata iam olim fuit: in qua nihil frequentius est, quam Deum fore iniustum, aut impotentem, si creaturam peccato non faedatam conderet subiectam miseriis, quibus nunc subiacet propter originale peccatum: itaque ne sibi ipsi sancta Pontificia Romana sedes contraria videatur, omnino satagendum est, ne posteriores Pontifices a priorum sententia recedere iudicentur. Atque adeo non ea fuit, quam nos praetendimus, trium laudatorum Pontificum doctrina Baii censura. Deinceps subdunt, illos Pontifices praefatam propositionem damnasse, non ut falsam, sed ut pacis perturbativam, quoniam contraria erat opinioni communi Scholasticorum consensu pridem in scholis recepta, cum enim Bulla proscribat respective simul multas Baii propositiones ut haereticas, erroneas, suspectas, temerarias, scandalosas, et pias aures offensivas; nec determinet quae nam in particulari illarum propositionum essent haeretica, quae nam erroneae, etc. sufficit unam censurae huius partem in hanc propositionem cadere, illam scilicet qua dicitur scandalum peperisse, vel pias aures offendisse. Denique affirmant se, et omnem alium sentientem debere secum haerere dubios inter censuram trium Pontificum, et S. Augustini sententiam, quam toties probavit, et sequitur, sequendamque monuit Apostolica Sedes. — Contra, primo falsum est praefatam propositionem de impossibilitate status naturae purae approbatam fuisse ab antiquis summis Pontificibus Augustini laudatoribus, cum nulla fiat illius mentio in illis capitibus ex S. Augustini doctrina depromptis, et a Caelestino Papa in Epistola ad Episcopos Gallicos approbatis; neque in Canonibus Concilii Arausicani, et Miletini, aut aliis contra Pelagianos, aut Semipelagianos specialiter celebratis, in quibus S. Augustini sententia, et doctrina laudatur, ac probatur. Insuper dico non esse hominis Catholici committere inter se summorum Pontificum sententias, dicereque ita in illis acceptandis et explicandis tuendam esse auctoritatem recentiorum Pontificum, ut ne veterum laedatur sententia; quasi non sit aequalis auctoritas in singulis supremae sedis Rectoribus, et Petri Successoribus, liceatque a Recentioribus provocare ad Antiquiores quasi contrariam doctrinam statuerint. — Deinde secundum dico, non vacare temeritate, quod illi privato suo sensu, et pro arbitrio applicent partem censurae leniorem praefatae propositioni damnatae: sic enim aperiunt viam eludendi notam cuiuscumque alterius propositionis per illas Bullas proscriptae, de qualibet enim alia similiter dici posset eam fuisse reprobatam, et prohibitam, non ut falsam, sed ut offensivam, et pacis perturbativam. Deinde, falsum est praefatam propositionem non fuisse damnatam ut erroneam, vel haereticam, temerariam, aut suspectam; cum enim illa sit fundamentum aliarum fere omnium ibi damnatarum, certum est, quod si quae inter illas propositiones sunt haereticae, et erroneae, ut multas esse affirmat censura, certe ista praecipue, quae ceterarum basis est, et fulcrum. — Denique dico plane indignum esse viris Catholicis dubios haerere inter definitionem summorum Pontificum, et auctoritatem particularis Ecclesiae Doctoris: sic enim haereticus quisque posset eludere omnes definitiones, tum summorum Pontificum, tum Conciliorum, veluti posthabendas doctrinae S. Augustini, vel etiam Scripturae sacrae cui se mordicus adhaerere praetendit. Unde si licuit S. Augustino contra Epistolam Fundamenti cap. 5. dicere: Evangelio non crederem, nisi me Ecclesiae Catholicae moveret auctoritas, potiore iure dicere quisque potest: Augustino non crederem, nisi me Ecclesiae, et summi illius Rectoris auctoritas moveret.
Secunda conclusionis probatio; nam S. Augustinus lib. 3. contra Maximinum cap. 15. affirmat hominem ad similitudinem Dei formatum, ideo fieri gratia filium Dei, quia non est natura: si autem gratia fit Dei Filius, non natura: ergo non est hoc illi connaturale, seu connaturaliter debitum: nam implicat in terminis aliquid esse gratuitum, et esse natura debitum: subindeque potuisse naturam humanam puram omni praesidio sine tali dono creari. Et lib. 6. De Genesi ad litteram cap. 27. dicit posse non mori, praestandum fuisse Adamo de ligno vitae, non de constitutione naturae: ergo falsum est quod immortalitas primi hominis non erat gratiae beneficium, sed naturalis conditio. Denique lib. 1. contra Iulianum cap. 16. ait, Gratiam Dei magnam ibi fuisse, ubi terrenum, et animale corpus bestialem libidinem non habebat: ergo integritas primae creationis, sive carentia effrenis concupiscentiae, ut explicant Adversarii, non fuit naturalis eius conditio, sed gratuitum Dei beneficium.
Probatur 3. et praecedens ratio confirmatur: Angeli numquam fuerunt infecti peccato originali, et tamen ex S. Augustino potuerunt creari sine gratia: ergo etiam homines a peccati originalis labe immunes, sine illa produci possunt. Consequentia patet a paritate rationis: antecedens probatur ex S. Augustino lib. 22. De Civit. Dei, cap. 1. ubi affirmat Deum in Angelis condidisse naturam, et largitum esse gratiam: etenim de bona sanctorum Angelorum voluntate sermonem faciens, ait: Istos quis fecerat, nisi ille qui eos cum bona voluntate, idest, cum amore casto quo illi clingerent, creavit? simul eis et condens naturam, et largitus gratiam? Quibus sancti amoris donationem contra naturae creationem distinguit, quod illa sit gratiae largitio, haec vero natura formatio. Confirmatur ex eo quod subiungit, dum inquirendo causas tam inaequalis exitus Angelorum beatorum, et damnatorum, dici posse putat malos Angelos accepisse minorem divini amoris gratiam: quomodo enim minorem accepissent, si utrique naturae suae debitam acceperunt? — Confirmatur iterum ex eo quod subdit, ad Angelos tunc pertinuisse quod iam de hominibus dicitur: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis: quomodo enim ad Angelos pertinuerit illa sententia, nisi quemadmodum iam intelligitur gratuito diffusa charitas per beneficium naturae superadditum, ita et tunc factum fuisse credatur? Quomodo per Spiritum sanctum, si natura secum traxit invitam accipiendae illius necessitatem? Quomodo tandem per Spiritum, qui datus est, si nihil proprie, ac per se datum est, nullaque intervenit peculiaris ratio beneficii, ac doni gratuiti, praeter illam quae includitur in creatione naturae? — Confirmatur denique, ex lib. 13. Confessionum, c. 2. 3. seq. ubi S. Augustinus de Angelorum creatione sermonem faciens, duplicem erga eos Dei actionem distinguit: unam quam vocat creationem naturae, vel ut loquitur, inchoationem creaturae spiritualis, per quam habebat, ut saltem tenebrosa fluitaret similis abysso, Deo dissimilis: hoc est, per quam habebat ut existeret, sed sine spiritualibus mentis. Alteram quam appellat largitionem gratiae, seu illuminationem per quam intellectualis illa creatura haec accepit supernaturalia ornamenta, et gratiae splendore illustrata fuit, de qua dicit intelligenda esse haec verba Dei loquentis: Fiat lux, et facta est lux. Hoc, inquit, intelligo de creatura spirituali, quia erat iam qualiscumque vita quam illuminares: sed sicut non te promeruerat ut esset talis vita, quae illuminari posset, ita nec cum iam esset, promeruit te ut illuminaretur, ut et quod aliquomodo vivit, et quod beate vivit, non deberet nisi tuae gratiae; quibus aperte designat utrumque Deo perinde facile, perindeque arbitrarium fuisse, et Angelos in ipsorum nihilo improductos sinere, et productos, denegato lumine gratiae, in naturalibus tenebris informes relinquere. — Unde oportet illos duplicatum agnoscere Dei beneficium omnino gratuitum: primum, quod utcumque vivunt, secundum, quod beate vivant: etenim inquit, Deum alloquens: quid ergo tibi deesset ad bonum quod tu tibi es, etiamsi ista, vel omnino nulla essent, vel informia remanerent, quae non ex indigentia fecisti, sed ex plenitudine bonitatis tuae! Constat ergo quod gratia sanctis Angelis non fuerit connaturalis: adeoque haec multo minus homini connaturalis est dicenda. Quod utique aperte ex eodem S. Augustino deducitur. — Nam quod hic de Angelis dixit, eadem pene de primo homine dixerat in libris De Genesi ad litteram, ubi pariter duplicem distinguit Dei operationem: unam qua operatus est hominem, ut homo esset, alteram ut qui iam homo erat, pius, sapiensque esset: Sicut, inquit, operatur homo terram, non ut rem faciat esse terram, sed ut operetur ut homo sit: sic ipse operatur ut iustus sit, si homo ab illo per superbiam non abscedat. Et iterum: Quapropter, qua locutione dicitur homo operari terram, quae iam terra erat ut ornata, atque fecunda sit, ea locutione dicitur Deus operari hominem, qui iam humo erat, ut pius, sapiensque sit. Quibus patet S. Augustinum distinguere actionem Dei productivam hominis, quatenus homo est, ab alia actione qua fit sapiens, iustus, et sanctus.
Probatur 4. Conclusio ratione theologica: id Deus pro nutu facile potest exequi, quod nec contradictionem implicat, nec eius maiestatem, et operandi virtutem dedecet: sed talis est naturae purae status; quod sic evinco: hic status tria maxime complectitur: Primo quidem supponit naturam humanam sua perfectione essentiali, omnibusque facultatibus ad operandum expeditis, et accidentibus connaturalibus una cum concursu divinae Providentiae sibi parato, et naturaliter debito pollentem; Secundo, nullis supernaturalibus donis, quibus ad ordinem superiorem, et finem ingenitas suas vires excedentem, illustratam: Tertio, immunem a peccato originali, omnibusque poenis ex eo promanantibus: sed horum neutrum contradictionem implicat, nec Deum operantem dedecet. Non quidem primum, quia de facto naturas omnes suis omnibus numeris absolutas condidit: Vidit enim cuncta, quae fecerat, et erant valde bona. Non etiam secundum, constat enim hominem posse a Deo creari expertem omnis peccati originalis, sicut de facto primi Parentes peccati expertes a Deo conditi sunt. Non denique tertium. cum enim dona supernaturalia sint naturae indebita, sitque divina voluntatis, et gratuitae liberalitatis naturam humanam aeque, ac Angelicam illis ornare, manifestum est posse Deum ab eorum collatione abstinere: ergo ex neutro capite naturae purae status implicat. — Deinde, si gratia, et cetera dona supernaturalia connaturaliter deberentur Angelo, vel homini originali peccato non infecto, ita quod non posset absque illis, iuxta regalem operandi ordinem, a Deo creari, sequeretur illa dona, et gratiam sanctificantem Angelis, et primis Parentibus intusam simul fuisse, et non fuisse gratiam. Fuisset equidem, ut supponitur, et ut ipsum nomen significat: non fuisset vero gratia, quia gratiae proprie dictae repugnat, quod sit naturae debita, seu conaturalis. Dona namque supernaturalia gratiae, et gloriae, quibus creatura rationalis ordinatur ad finem supernaturalem, non respiciunt potentiam eius naturalem, sed dumtaxat obedientialem, ut communiter docent Theologi; qui ideo triplicem potentiam receptivam in creaturis distinguunt: unam quidem Naturalem, in qua recipiuntur accidentia subiecto connaturalia, ut lumen in oculo, scientia in intellectu, etc. Alteram Violentam, in qua subiectantur accidentia repugnantia naturae subiecti, ut calor in aqua. Aliam denique Obedientialem, qua creatura rationalis subditur Deo ad recipiendas formas ordinis supernaturalis. Certum est autem, quod Deus ordinario operandi modo non tenetur tribuere creaturae etiam a peccato originali immuni ea, quae per solam capacitatem obedientialem potest excipere, cum id modum agendi praeternaturalem spectet, neque etiam creatura ad has formas per capacitatem obedientialem excipiendas naturaliter ordinatur; alioquin illa capacitas non esset obedientialis, sed naturalis: ergo illa dona non sunt creaturae rationali connaturaliter debita. — Denique, homines, et Angeli quantumvis innocentes, sunt tantum filii Dei adoptivi, unicus enim Filius naturalis est, nempe Christus Dominus; omnis autem creatura naturaliter, et vi suae originis Dei serva est, cum talis servitus in eius natura fundetur: sed filius adoptivus non habet ius ratione nativitatis, sed tantum ratione gratuitae liberalitatis, tum ad haereditatem, tum ad ea quae haereditatem spectant; ergo nec Angeli, nec homines, quantumvis peccati expertes, ex natura sua habent ius ad intuitivam Dei visionem, quae est ipsorum haereditas, nec consequenter ad gratiam necessariam ad illius haereditatis consecutionem. Unde merito S. Cyrillus Alexand. lib. 1. in Ioann. cap. 13. affirmat quod creatura cum serva sit, nutu solum, et voluntate Patris ad supernaturalia vocatur.
Reponunt adversarii, gratiam equidem propriissime dictam non esse debitam creaturae rationali ex exigentia ipsius naturae, vel iure operum naturalium; debitam tamen esse, et connaturalem propter quasdam decentias, congruentias, et aequitates quae ex aliis capitibus oriuntur: nihil enim, inquiunt, connaturalius est innocenti Dei imagini naturaliter conditae cum capacitate fruendi Deo ipso, quam gratia: unde quamvis Deus non ageret contra iustitiam, si gratiam ipsam creaturae denegaret, ageret tamen contra sapientiam, et regalem operandi modum, si ipsi creaturae non praestaret media ad eum finem obtinendum, ad quem ex natura sua ordinatur. — Confirmant ex eo, quod Theologi affirmant gratiam sufficientem, gratiam absolute, et nihilominus esse ita debitam creaturae rationali, etiam in statu naturae lapsae, ut ipsi a Deo de via ordinaria non possit denegari; alioquin impossibilia iuberet Deus, et idem homo peccaret in eo quod vitare non posset: ergo, inquiunt, a simili, gratia sanctificans, sine qua nemo potest, non minus esset propriissime gratia, licet ex congruitate creaturae rationali connaturaliter esset debita. — Contra, primo, haec responsio supponit falsum, nempe hominem ex natura sua ordinari ad Dei visionem, et fruitionem velut ad finem connaturalem, ut infra patebit. Secundo, implicans loquitur; nam si homo ad eum finem ex natura sua ordinetur, consequens est, quod homini innocenti, seu peccati originalis experti, gratia, et visio, ac fruitio Dei debeatur, non solum debito oriundo ex Dei sapientia, vel aliqua congruitate, sed etiam ex ipso iure naturae exigentis ab intrinsecis hunc finem, ad quem naturaliter ordinatur; et consequenter requirentis media ad eiusdem finis assecutionem necessaria.
Tertio denique, perperam etiam ait, gratiae propriissime dictae repugnare tantum rationem debiti, quod supponeret opus creaturae, non vero quod oriretur ex exigentia naturali ipsius creaturae. ita quod non desineret esse, ac vere dici propriissime gratia, etsi naturae debeatur, dummodo non praecesserit opus propter quod censeatur debita. Nam, ut probabimus in 1. Tractatu libri sequentis, nomine gratiae proprie sumptae sancti Patres et Concilia intelligunt donum gratuitum, naturae superadditum, illius debitum, et exigentiam superans; non vero solum id quod non debetur operibus nostris per modum mercedis: alias liberum arbitrium, et quaecumque perfectiones naturales dici possent gratiae propriissime dictae: siquidem nullum opus fecimus antequam Deus haec dona nobis concederet. Hoc autem absurdissimum, et erroneum esse, censuerunt Concilia, et Patres quotquot Pelagii haeresim proscripserunt. — Ad confirmationem dicit, exemplum de gratia sufficienti non esse ad propositum; quamquam enim gratia sufficiens dicatur a Theologis aliquando creaturae rationali debita, non minus gratia est proprie dicta, quia non ipsi debetur absolute quasi ipsam homini absque iniustitia Deus denegare non posset; sed tantum ex congruitate, et ex hypothesi. quod ordinetur, et elevetur ad finem supernaturalem, quae ordinatio, et elevatio est ipsi indebita, et fit a Deo omnino libere. At vero ex Adversariorum sententia, ipsa elevatio ad ordinem supernaturalem ita est debita naturae experti peccati originalis, ut Deus ab ea abstinere non possit, nisi in poenam peccati, nec consequenter illa natura creari potest absque gratia, aliisque auxiliis ad ipsius finis supernaturalis assecutionem necessariis.
1. Obiectio petita ex modo loquendi SS. Patrum. — Obiciunt itaque 1. Dona integritatis, et gratiae sanctificantis dicuntur a SS. Patribus fuisse naturalia primis Parentibus: Caelestinus enim Epistola ad Episcopos Galliae cap. 1. ait: Homines in praevaticatione Adae naturalem possibilitatem, et innocentiam perdidisse. Et S. Augustinus pluribus, maxime lib. 11. De Genesi ad litteram, affirmat homines dona supernaturalia amittendo, etiam amisisse posse naturae, et possibilitatem naturalem: ergo de potentia Dei ordinaria, et providente singulis rebus iuxta earum exigentiam naturalem, homines ante peccatum creari non potuerunt sine huiusmodi donis, adeoque nec in statu naturae purae.
Nego consequentiam, et ad antecedens dico, naturale a sanctis Patribus appellari non solum id quod homo connaturaliter exigit, sed etiam id quod natura humana in sua origine, et creatione accepit, quamvis ipsi sit indebitum, et praeternaturale. Sic Apostolus ad Ephesios 2. ait, quod sumus natura filii irae, quocirca S. Augustinus lib. 1. Retractationum, cap. 15. Proprie natura dicitur, inquit, in qua sine vitio creati sumus. Et serm. 14. De Verbis Apostoli, peccatum originale appellat peccatum naturae, seu naturale; non quod naturae humanae connaturale sit, sed quia nobis ab ipso vitae, et naturae exordio inest, et cum ipsa ad omnes Adami posteros transfunditur, et propagatur. Itaque licet dona integritatis, et gratiae sanctificantis fuerint Adamo indebita, et ultra naturalem eius sortem; nihilominus dici potuerunt naturalia a SS. Patribus, quia ipsi concessa fuerunt ab initio suae formationis. Hinc est quod Auctor librorum Hypognosticon pro eodem sumit hominem posse naturaliter quod velit, et cumdem habere possibilitatis donum, quod primi Parentis vitio perditum est.
2. Obiectio illata ex ordinatione hominis ad beatitudinem. — Obicitur 2. Non potuit Deus creaturam rationalem nullius peccati ream formare incapacem assequendae verae beatitudinis, in qua quiesceret: sed homo creatus in statu naturae purae, et donis supernaturalibus gratiae, et charitatis destitutus, esset incapax verae beatitudinis assequendae: ergo eo in statu creari non potuit. Maior constat ex eo quod omnes homines naturaliter beatitudinem appetant: nam inquit S. Aug. lib. 13. De Trinitate, cap. 8. Omnes beatos esse velle veritas clamat, natura compellit, cui summe bonus, et immutable beatus Creator hoc indidit. Inde fit quod omnis creatura rationalis miseriam fugiat, et ut ait idem S. Doctor in Enchiridio cap. 101. Ita vivere esse volumus, ut esse miseri non solum nolimus, sed nequaquam velle possimus. — Minorem vero probant: homo non potest esse vere beatus, nisi fruatur clara Dei visione, eiusque summo amore, quibus Deum ipsum veluti comprehendat: anima enim rationalis hoc ipso quo naturaliter rationalis est, et imago Dei, tam immensa est capacitatis, ut nulla re alia satietur, nec consequenter beari possit, nisi solius immensae illius divinae essentiae possessione, ut pluribus docet S. Augustinus, maxime lib. 14. De Trinitate, cap. 8. et lib. 12. De Civit. Dei, cap. 1. Unde S. Bernardus, sermone de dedicatione, ait: Anima mea hominis creatis rebus occupari potest, satiari non potest: et Dei capacem, quidquid Deo minus est, non implebit. Sed haec Dei fruitio natura viribus obtineri nequit: ergo nec in statu naturae purae formari; quippe cum non possit eo in statu ad beatitudinem ordinari. — Respondeo ad maiorem, revera quidem hominem peccati expertem non posse a Deo creari sine ordine ad beatitudinem aliquam, et finem ultimum; sed ille finis duplex esse potest: nimirum naturalis, consistens praecipue in adhaesione ad Deum per cognitionem, et amorem viribus naturae acquisitu possibilem; et supernaturalis consistens in clara Dei visione, seu amore, et gaudio beatifico. Ex hypothesi autem, quod homo creatus fuisset in puris naturalibus, ad priorem tantum finem, et beatitudinem fuisset destinatus, et ordinatus. Quod enim ad supernaturalem beatitudinem, et finem ultimum nunc ordinetur, eximiae fuit gratiae, et liberalitatis divinae, iuxta illud ad Titum 3. Ut iustificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae. Priorem beatitudinem appetit homo naturali et innato appetitu; ad posteriorem vero cum habeat solum capacitatem obedientialem, ideo non illam naturaliter appetit innato appetitu, quatenus supernaturalis est, sed tantum elicito. Prior coincidit cum fine ultimo naturali hominis; posterior vero idem est, quod finis eius ultimus supernaturalis. Cum autem Deus gratuita liberalitate supra naturae captum, et exigentiam homines ordinaverit ad illam beatitudinem supernaturalem, haud dubie potuit ab illa ordinatione sibi libera abstinere, et ad beatitudinem naturalem dumtaxat homines ordinare, eos creando in statu naturae pura. Si autem quaeras, in quo ea naturalis beatitudo consisteret? Respondeo, Theologos eam constituere in perfecta, et suavi contemplatione Dei, ut Auctoris naturae, quae non pertingeret quidem ad intuitivam, et claram eius visionem; sed esset dumtaxat cognitio eius abstractiva emendicata ex creaturis, maxime ex substantiis separatis, et spiritualibus. Illa autem contemplatio radix esset, et incentivum amoris naturalis Dei, et reliquarum virtutum naturalium, quarum naturaliter homo capax est, et quibus ea bona posset assequi, quae naturalem animae et corporis satietatem ingenitumque beatitudinis desiderium explerent.
Instant: Suavis illa, quaecumque esset Dei contemplatio, hominis animam non satiaret, exinde enim claram Dei visionem optaret; siquidem ex cognitione effectuum, excitatur naturale desiderium videndi causam: ergo illa contemplatio non esset hominis satiativa, nec consequenter beatificativa; subindeque dari non potest naturalis beatitudo. — Distinguo antecedens: ex tali contemplatione oriretur desiderium videndi causam, quod esset absolutum, et inquietudinem pariens, nego: quod esset conditionatum, et animi quietem non inturbans, concedo: appetitus enim videndi causam, visis effectibus, in eo tantum est absolutus, cui talis visio apparet possibilis: unde cum homini in puris naturalibus existenti non esset naturaliter nota possibilitas divinae visionis, quae supernaturalis est; inde sequitur, quod appetitus clarae visionis Dei conditionatus tantum esset, et inefficax. Inefficax autem volitio, seu velleitas, cum non moveat hominem ad assecutionem rei desideratae, etiam nec inquietudinem, aut anxietatem parit.
Urgent iterum: Visio beatifica est naturaliter debita creaturae rationali, utpote cum sit eius finis ultimus: ergo naturaliter ipsam homo appetit, nec eam homini denegare potest Deus, absque ipsius hominis culpa, et praesupposito peccato. Antecedens probant ex S. Augustino, qui frequenter reprehendit Pelagianos, maxime lib. 1. ad Bonifacium cap. 22. et lib. 1. contra Iulianum cap. 3. quod dicerent infantes nasci sine peccato originali, et tamen excludi a regno Caelorum, si morerentur absque baptismo: unde serm. 14. De Verbis Apostoli in Pelagium sic invehitur: Quare patrimonium regni Caelorum abripis innocenti? ubi est ista iustitia Dei? Dic quaeso quid offendit parvulus non baptizatus? nullum habere culpam? etc. Hic autem discursus non valeret, si non existimaret Augustinus beatitudinem aeternam esse ita homini connaturaliter debitam, ut ei non nisi propter culpam denegari possit: ergo, etc. — Respondeo 1. Antecedens adversariorum tum Scripturae, tum sanctis Patribus, affirmantibus beatitudinem aeternam non esse homini connaturalem, sed supernaturalem, et maximum divinae gratiae beneficium. Ideo David Regius non natura, sed gratiae illam tribuit Psal. 83. Gratiam, inquit, et gloriam dabit Dominus: et S. Paulus absolute pronuntiat: Stipendium peccati mors; gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro; idest gratia per Christum collata. Unde S. Augustinus lib. 1. De Trinitate, cap. 6. alludens ad locum Pauli 1. ad Timoth. 6. Quem nullus hominum vidit, nec videre potest, ait: Videri Divinitas humano visu nullo modo potest: sed eo visu videtur, quo iam, qui vident, non homines, sed ultra homines sunt. — Respondeo 2. Merito S. Augustinum carpere Pelagianos; arguit enim ex ordine iam statuto, secundum quem creatura intellectualis est ordinata ad finem supernaturalem, ut est possessio regni Caelorum, quod equidem nunc alicui denegari non potest, nisi ob ipsius culpam; quia non potest alicui poena infligi, nisi propter culpam: exclusio autem a gloria, supposita tali ordinatione, non potest non esse poena. Non loquitur autem Augustinus de statu naturae purae, in quo homo ad gloriam aeternam non ordinaretur.
Instant denique: Beatitudo naturalis nulla omnino esse potest: ergo omnis illa inclinatio, quam habet homo ad beatitudinem, oportet sit ad eam, quam supernaturalem appellamus. Probant antecedens ex eo, quod omnis beatitudo quatuor maxime conditiones debet complecti: scilicet, quod beatus nec possit offendi, nec falli, nec mori, nec anxius esse, sed securus de perseverantia sui status beatifici: at haec haberi nequeunt in statu naturae purae: ergo, etc. Hanc probant ex S. Augustino pluribus, maxime ex lib. 11. De Civit. Dei, cap. 25. ubi ait: Iustus non vivit ut vult, nisi eo pervenerit, ubi mori, falli, offendi omnino non possit: cumque sit certum, ita semper futurum. Hoc enim natura expetit: neque plane, atque perfecte beata erit, nisi adepta quod expetit. Minorem constabit ex Quaestione sequenti, in qua probabitur statum naturae purae non fore expertem mortis, miseriarum, et anxietatis de iactura, et amissione boni cuiuscumque possessi.
— Confirmat S. Augustinus Epist. 52. ubi cum dixisset:
Quantum est vanitas, quantaque insania, quantumque mendacium, hominem mortalem aerumnosam vitam mutabili spiritu, et carne ducentem, tot peccatis oneratum, tot tentationibus subditum, tot corruptionibus obnoxium in se ipso fidere, ut beatus sit: quando nec illud, quod habet in naturae suae dignitate praecipuum, idest mentem atque rationem, potest vindicare ab erroribus nisi Deus custos lux mentium? Concludit: Abiiciamus itaque, obsecro te, falsorum Philosophorum vanitates, et insanias mendaces: quia nec virtus nobis erit, nisi adsit ipse quo iuremur, nec beatitudo nisi custiat ipse, quo fruamur: et totum mutabile utique corruptibile nostrum, quod per seipsum imbecille, et aeterna miseriis est, dono immortalitatis, atque incorruptionis absorbeat: ergo nulla in terris est speranda felicitas.
— Nego antecedens: et ad maiorem illius probationis dico, quatuor praefatas conditiones ad beatitudinem desideratas, spectare beatitudinem non temporalem, sed aeternam; non huius vitae, sed alterius; neque naturalem, sed supernaturalem, a qua in perpetuum exulant anxietates mortis, et morbi formido: fatentur enim ipsimet Adversarii, duplicem distingui posse beatitudinem: unam imperfectam, quam decoloratiorem visione beatifica appellant S. Aug. Aliam vero perfectam, quae in ipsamet clara Dei visione, et fruitione consistit. Priorem, inquiunt ex Augustino, habebat Adamus in statu innocentiae, in quo videbat Deum non intuitive, sed tantum abstractive; posteriorem inde assecuturus, si in priori firmus, et immobilis stetisset. Cur ergo similiter nobis non licebit duplicem distinguere beatitudinem, perfectam unam et supernaturalem, aliam imperfectam et naturalem, ad quam tendere ac pervenire posset pura natura, et per quam promoveri posset ad illam supernaturalem et praestantiorem?
Reponent forsani. imperfectam illam beatitudinem, et decoloratiorem a se designatam, esse dispositionem ad praestantiorem, qualis non esset illa beatitudo naturalis a nobis exeogitata. — Verum, quid impedit quominus pariter dicamus hominem in puris naturalibus, aliquamdiu relinqui posse in statu illius beatitudinis naturalis, donec sine ullo suo merito, et ex pura Dei liberalitate, et gratia ad supernaturalem promoveatur, et transferatur: quemadmodum ipsi Adversarii contendunt Adamum potuisse relinqui aliquamdiu in statu imperfectae et decoloratioris suae beatitudinis supernaturalis, ut deinde accedente merito suo, transferretur ad perfectam, nempe Dei visionem intuitivam? Neque enim contendimus hominem in statu naturae purae constitutum necessario debere perpetuo in eo consistere; ita quod accedente Dei beneficio non posset ad praestantiorem et perfectiorem statum evehi: sed nobis sufficit, quod in eo aliquamdiu consistat, ut ille status non iudicetur impossibilis, — Ad confirmationem, et utramque S. Augustini sententiam dico, eum non loqui de naturali beatitudine, et statu hominis qui foret in natura pura, sed de praesenti statu naturae lapsae, deque perfecta beatitudine, ad quam per Dei gratiam ordinati sumus, et sine qua vere beati esse non possumus; quippe cum nunc maneamus obstricti peccato, gravibusque aerumnis, et poenis illis adiunctis urgeamur. Quod si S. Augustinus negare videatur aliam esse beatitudinem praeter aeternam, et supernaturalem, in cuius comparatione quaecumque alia beatitudo excogitanda, videtur esse sola miseria, dico eum loqui eo sensu, quod id quod summum et praestantissimum est, dicitur solum esse in tali genere, et caetera quae longe inferiora sunt, praeter illud nihil esse; et qualiter Deus in Scriptura sacra affirmatur solus esse: Nonne tu qui solus es? Ps. 11. reliqua autem entia praeter ipsum esse nihil; sic Isaiae 10. Quomodo stantes non sint, sic sunt corum, et quasi nihilum, et inane reputata sunt ei. Unde sicut entia creata, etsi respective ad Deum dicantur nihil, attamen in seipsis, pro suo modulo veram, et realem entis rationem sibi vindicant; sic illa beatitudo naturalis, quam homines possunt assequi in statu naturae purae, participaret pro suo modulo rationem beatitudinis, proportionatam scilicet homini in tali statu existenti, ex qua tandem ad praestantiorem ex Dei benevolentia promoveretur.
3. Obiectio petita ex amore Dei. — Obiciunt tertio: creatura rationalis institui non potest a Deo nisi cum voluntate ordinata ad Creatorem amandum, et diligendum amore casto, hoc est immediate, et tantum propter se: sed amor ille non potest haberi absque beneficio gratiae, ut innumeris locis indicat S. Augustinus: ergo, etc. — Distinguo maiorem: non potest sic creari, quin ordinetur ad amandum Deum amore naturali, vel supernaturali, concedo: amore tantum supernaturali, et qui sit perfecta charitas, nego. Itaque duplex distingui potest amor hominis erga Deum; unus quidem minus perfectus, et purae naturalis, quem naturae viribus, et cum providentiae connaturalis auxilio homo posset exercere: alter perfectior, et sublimior, quem non nisi auxilio Spiritus sancti elicere potest, quique dicitur perfecta charitas in cordibus nostris diffusa per Spiritum sanctum nobis donatum, quo non solum Deum diligimus, ut Auctorem naturae, et beneficiorum naturalium largitorem munificentum, sed etiam ut Auctorem gratiae, et nostrae salutis aeternam Opificem.
Instant, hanc distinctionem duplicis amoris Dei, naturalis, et supernaturalis, neque in sacris Litteris, neque in Conciliis, neque in sancto Augustino, aliisque sanctis Patribus ullum habere fundamentum, et vestigium: sed humanum prorsus esse figmentum, Aristotelicae Philosophiae beneficio excogitatum: ergo in Christianorum Scholis haec distinctio non est admittenda. — Nego antecedens, cuius falsitas apparet quantum ad omnes partes: Primo namque illius amoris naturalis Dei Scriptura sacra vestigium praebet, et argumentum; nam primo cap. ad Romanos, Apostolus affirmat non solum Philosophos naturali lumine rationis Deum cognovisse, sed et cap. 2. docet Gentes quae legem non habebant naturaliter fecisse quae legis sunt: atqui prima et summa lex naturali lumine significata, et hominum cordibus inscripta, est Deum omnium Creatorem esse diligendum: unde S. Bernardus lib. De diligendo Deo: Clamat, inquit, intus innata, et non ignota ratione iustitia, diligendum esse illum cuius nos totos esse, et cui totum debere non ignoramus. Si enim possunt homines naturaliter cognoscere Deum rerum omnium Creatorem, Auctorem sui esse, Parentemque optimum, et benefactorem liberalissimum, valde connaturale est, quod etiam illum possint amore naturali prosequi; adeo enim natura inclinat ad parentum et benefactorum dilectionem, ut humanum sensum, et rationem exuisse videantur apud omnes, etiam Barbaros, qui secus faciunt. Unde merito S. Paulus cap. 1. ad Rom. pronuntiat, Gentiles illos qui Deum naturaliter agnoverunt, fuisse eo ipso inexcusabiles, quod ipsum non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, et servierint potius creaturae quam Creatori. Cultus autem Dei praecipue in eius amore consistit, iuxta illud sancti August. Epist. 120. Pietas cultus Dei est, nec colitur ille nisi amando: ergo censet Apostolus, Gentiles debuisse Deum amore naturali prosequi. — Quod vero ad Concilia spectat, etiam evidens illius distinctionis praebent argumentum: imprimis quidem Arausicanum secundum can. 25. et Trident. Sess. 6. Can. 3. dum videlicet definiunt auxilium Spiritus sancti necessarium esse ad diligendum Deum, non quomodocumque, sed sicut oportet ad salutem, vel sicut oportet, ut iustificationis gratia conferatur: limitatio enim illa, sicut oportet ad salutem, frustra poneretur, si nullus alius amor Dei esset possibilis nisi perfectus et supernaturalis, qui ad salutem et iustificationem perducit. Ergo, etc. Hoc ipsum sancti Patres sufficienter indicant, ut constat tum ex laudato S. Bernardo, tum pariter ex S. Augustino lib. 6. Contra Iulianum cap. 10. ubi de parvulis sine baptismo morientibus sic loquitur: Si hoc eis non erit malum, excludi scilicet a regno coelorum, non ergo amabunt regnum Dei ut innocentes imagines Dei. Si autem amabunt, et tantum amabunt quantum innocentes amare debent regnum eius a quo ad ipsius imaginem creantur: nihilne mali de hac ipsa separatione patiuntur? Quibus verbis affirmat parvulos illos a gloria licet exclusos solisque naturae viribus relictos, amaturos esse Dei visionem, et habituros dolorem quod in perpetuum illa privari debeant; non enim de Dei amissione, et iactura dolerent, nisi eum amore prosequerentur; quis autem dixerit infantes illos poena damni addictos, omnibusque proinde caelestibus donis spoliatos, amore supernaturali terreant in Dei pulchritudinem videndam? Restat ergo ut ipsorum amor erga Deum sit pure naturalis. Adde quod in damnatis Baii propositionibus haec erat num. 32. Distinctio illa duplicis amoris, naturalis scilicet quo Deus amatur ut luctor naturae, et gratuitus quo Deus amatur ut Beatificator, vana est, et commentitia ad illudendum sacris Litteris, et plurimis veterum testimoniis excogitata: ergo duplicem illum Dei amorem denegare, Catholicum non sapit.
Urges: Amor Dei, sine quo creatura rationalis formari nequit, vel saltem quin eum habeat in sua potestate, non potest esse alius quam quo Deus amatur propter Deum: si enim propter aliud quippiam Deus diligatur, non erit ille verus et castus amor Dei quem per Deum assequi cupit: nam, ut inquit S. Augustinus in Psal. 77. Qui propter beneficia terrena Deum quaerunt: non utique Deum, sed illa quaerunt, quia eodem modo timore servili, non liberae dilectionis Deus colitur: sic ergo Deus non colitur: hoc enim colitur quod diligitur: atqui talis amor castus et rectus non potest haberi sine vera et proprie dicta gratia Dei, ut docet idem Doctor serm. 15. De verbis Apostoli. cap. 11. et lib. 6. contra Iulianum cap. 3: ergo, etc. — Nego minorem; neque enim impossibilis foret aliqualis Dei amor propter se in statu naturae purae, qualis nunc in statu naturae corruptae possibilis esse viribus liberi arbitrii demonstrabimus in tertium sent. Neque etiam sequitur omnem amorem Dei qui non est pure propter ipsum esse vitiosum et inordinatum, ut ibidem probabimus, tum ex Scriptura, qua saepius hortatur homines ad Deum amandum et colendum propter eximia ipsius erga nos beneficia; non autem hortatur ad amorem vitiosum et impurum: tum ex Conciliis, et Patribus, qui talem etiam Dei amorem commendant; tum demum, quia si non posset recte amari Deus, nisi propter se, nihilque aliud beneficeretur, nisi quod ex tali amore procederet, sequeretur nullam esse aliam virtutem praeter charitatem; quod manifeste pugnat in ipsam Scripturam sacram, et sanctorum Patrum doctrinam. — Id auctoritate S. Augustini respondeo ipsum praefatis verbis intelligendum esse de eo, qui sic affectus esset, ut Deum non amaret, si illa beneficia non concederentur; quasi Deus foret indignus amore, nisi esset beneficus; quae sane voluntatis affectio, et aestimatio, vitiosa omnino est et inordinata. Vel intelligendus est de illo, qui Deum sic amat propter eius beneficia, ut potiorem habeat rationem beneficiorum, quam ipsius Dei, quem illis quodammodo postponit, iuxta id quod ipsemet Augustinus in eundem Psalmum 77. loquitur; Rectum cor, inquit, cum Deo est, quando propter Deum quaerit Deum.... In corde autem non recto cum Deo est ubi ea potius diligit, propter quae Dei adiutorium requirit.
Instabis rursus: Praecipuus Pelagii error fuit, quod assereret aliquem purum, et castum Dei amorem haberi posse naturae viribus. Unde gravis inter ipsum et Catholicos fuit concertatio, ut testatur S. Augustinus lib. De gratia et libero arbitrio, cap. 18. dicens: Unde et in hominibus charitas Dei, et proximi, nisi ipso Deo? Nam si non ex Deo, sed ex hominibus, dixerunt Pelagiani: si autem ex Deo, dicimus Pelagianos. Unde et lib. De natura, et gratia, cap. 2. dicit eos, qui de Christo nihil audiverunt, quique solum credere possunt in Deum sui auctorem, et recte vivendo eius implere voluntatem, neque hoc tacere posse absque gratiae Christi beneficio: Si cui, inquit, hoc fieri potuit, aut potest, hoc et ego dico, quod de lege dicit Apostolus: ergo gratis Christus mortuus est. — Respondeo, S. Augustinum ibidem loqui de dilectione, et bonis operibus conducentibus ad beatitudinem supernaturalem; nam initio capitis libri mox citati dixerat: Natura humani generis, ex illius unius praevaricatoris cumule procreata, si potest sibi sufficere ad implendam legem perficiendamque iustitiam, de praemio debet esse secura, hoc est, de vita aeterna: etsi in aliqua gente, aut aliquo superiore tempore fides ei latuit sanguinis Christi. Adde quod Pelagius maxime negabat gratiam necessariam, non ad opera tantum moralia, et honesta, sed ad supernaturalia, quibus ad felicitatem aeternam promovemur: adeoque S. Augustinus ibi non loquitur de prioribus operibus solis naturae viribus eliciendis, sed de posterioribus, quae fieri non possunt absque gratiae auxilio.
Urgebis insuper: Gentiles Philosophi etiam agnoverunt amorem quo, naturali lumine Deus cognitus, ut omnium Iustor, diligendus est, non posse hominibus inesse absque beneficio, et gratia ipsius Dei. ut pluribus testatur S. Augustinus, maxime lib. 8. De Civit. cap. 5. et 10. et lib. 4. Contra Iulianum, cap. 3: ergo in statu naturae purae nullus Dei amor posset hominibus inesse. — Respondeo. Philosophorum sensum eum fuisse, ut voluerint amorem illum et Philosophiam, ac sapientiam, aliasque egregias hominis dotes non posse quidem haberi sine Dei beneficio; non quidem ordinis supernaturalis, nam ipsimet Adversarii aperte fatentur Philosophos Ethnicos nihil omnino de elevatione naturae ad statum supernaturalem disseruisse, aut cognovisse; sed ordinis naturalis, emendicati scilicet ab illa speciali. Dei providentia, quae non excedit eiusdem ordinis limites, quaeque non transcendit Philosophorum captum. Hoc igitur sensu apud Augustinum lib. 8. De Civit., cap. 5. dixerunt: Verbon, Donum, et rerum auctorem, et veritatis illustratorem, et beatitudinis largitorem: et ab illo nobis esse et principium naturae, et veritatem doctrinae, et felicitatem vitae, quae in eius cognitione, et amore praecipue consistit: et lib. 4. Contra Iulianum, cap. 3. etiam dixerunt: Veras virtutes non esse nisi, quae menti quodammodo imprimuntur a forma illius aeternae immutabilisque substantiae, quae est Deus. Nec refert, quod ibidem S. Augustinus, et alibi saepius dixerit gratiam eiusque suavitatem nobis a Deo donari debere, ut eum diligamus: intelligit enim, ut diligamus perfectius quam Philosophia doceat, et sola vires naturales praestare possint: qua ratione etiam gratiam requirit, ut patientiam aliasque virtutes perfectius exerceamus, iuxta id quod ait lib. 22. De Civit., cap. 22. Ad hoc me omnino quosque in his malis adiuvet gratia, ut quanto fideliore, tanto fortiore corde toleremur: ad quam rem etiam Philosophiam prodesse dicit docti huius saeculi, quum Diis quibusdam paucis, ut ait Tullius, rem dederint, aut hominibus ab eis, ut datum est donum maius, quod potuit dari.
Instabis denique S. Augustinum pluribus docere omnem amorem creaturae rationalis esse charitatem, vel cupiditatem; quia nimirum necessarium est creaturam rationalem in omni actione voluntaria tendere in Deum, vel in creaturam, ut in alterutro ultimo quiescat: si in Deo, charitas est: si in creatura, cupiditas. In hac autem divisione nullam aliam charitatem agnoscit S. Augustinus nisi quae diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum, neque aliam cupiditatem, nisi qua creatura rationalis vitiatur, et ab ultimo suo fine exorbitat: sed haec doctrina falsa esset si daretur aliquis amor Dei naturalis, qui sub illa charitate divinitus infusa non comprehenderetur, non esset enim revera cupiditas. - Respondeo. S. Augustinum ibi sumere charitatem non stricte et proprie, pro amore Dei, quo solum propter se, et super omnia diligitur, et quatenus charitas opponitur cupiditati; sed late, pro amore boni et honesti. quo honestum est, quo sensu lib. 2. ad Bonifacium. cap. 1. ait: Quid est boni cupiditas, nisi charitas? His adde quod non obstantibus testimoniis S. Augustini a Michele Baio circa hanc propositionem confirmandam productis, damnata fuit a summis Pontificibus laudatis haec Baii propositio num. 37. Omnis amor creaturae rationalis, aut vitiose est cupiditas, qua mundus diligitur, quae nobis prohibetur: aut laudabilis illa charitas, qua per Spiritum sanctum in corde diffusa Deus amatur. Quocirca non est, quod illius Sequaces hanc eamdem propositionem denuo nobis obtrudant.
- OBIECTIO PETITA EX VIRTUTIBUS, ET OPERIBUS MORALITER BONIS. — Obiciunt 1. Implicat naturae rationalis status ille, qui et peccatum excludat. et adiunctam habeat impotentiam acquirenda rectitudinis. et iustitia, ac virtutis exercendae: sed status pure naturalis peccatum excludit. ut supponitur, et adiunctam habet impotentiam illam: ergo status ille implicat. Probant minorem ex S. Augustino docente pluribus regulas cuiuscumque rectitudinis, et virtutis comparanda in Deo existere: in quo cernendum est quidquid verum de virtutibus cernitur, ut affirmat lib. 2. De libero arbitrio, cap. 12. 13. 14; unde fit ut animus non possit esse sapiens, iustus. bonus, sed tantummodo distortus, ac pravus, nisi incommutabiles illas regulas sapientia. iustitiaque diligat, ut ait ibidem cap. 19. Hinc lib. 1. Retract., cap. 9. ubi refert et approbat quae scripserat lib. 2. De libero arbitrio, ait: Non solum magna, sed etiam minima bona esse non posse nisi ab illo a quo sunt omnia bona: hoc est a Deo, et per donum gratiae. ut significat verbis immediate praecedentibus. Hinc subdit: Virtutes quibus recte vivitur, magna bona sunt: potentiae vero animi, sine quibus recte vivi non potest, media bona sunt... Quare abundantia, et magnitudo bonitatis Dei non solum magna, sed etiam media, et minima bona esse praestitit: magis laudanda est largitas eius in magnis (idest virtutibus) quam in mediis, qualis est voluntas, et animi facultates: quibus indicat Deum gratiam maiorem nobis conferre donando virtutes, quam contulerit conferendo facultates animi; adeoque virtutes non conferri nisi per gratiam supernaturalem. — Respondeo 1. Negando minorem, et ad eius probationem dico primo, S. Augustinum in nullo ex locis ab Adversariis citatis affirmare regulas virtutum non posse nisi in Deo cognosci, licet in illo perfectissime eluceant, meliusque, et evidentius eorum cognitio ex eo habeatur, quam ex creaturis. — Dico 2, nullibi etiam asserere Dei gratiam ita esse necessariam ut sine illa virtutum regulae nec cognosci, nec inquiri possint: neque id colligitur ex laudatis verbis lib. 1. Retractationum; ibi namque S. Augustinus loquitur, ut etiam pluribus assolet, de virtutibus ad vitam aeternam promerendam conducentibus, quas ideo solas veras esse virtutes docet. ad quas eliciendas maxime gratia requiritur, ut indicat lib. 1. Contra Iulianum, cap. 3. Si ad consequendam veram beatitudinem, inquit, quam nobis immortalem fides, quae in Christo est vera, promittit, nihil prosunt hominis virtutes; nullo modo vere possunt esse virtutes. — Dico 3. quod illis aut similibus verbis non intendat S. Augustinus gratiam esse ita necessariam ad virtutes comparandas, et exerendas, ut ea deficiente non possit homo ullam virtutem moralem elicere: ipse namque constantissime affirmat, ut alias fusius probabimus, plures homines etiam in statu naturae lapsae extra statum gratiae sanctificantis, imo et fidei. opera iustitiae, et virtutis exercere: sic enim disertissime de operibus infidelium a gratia Christi alienorum loquitur lib. De Spiritu et littera, cap. 27. et 28. Quaedam facta infidelium, et a gratia Christi alienorum sunt, quae secundum iustitiae regulam non solum vituperare non possumus, sed etiam merito, recteque laudamus. Et quamvis dicat opera illa si bene discutiantur vix habitura debitam iustitiae laudem. subdit: Non esse tamen ita deletam in animo imaginem Dei terrenorum affectuum labe, ut nulla in ea velut extrema lineamenta remanserint; unde merito dici possit etiam in impietate vitae suae facere aliqua legis, vel sapere. Additque tertio: sicut non impediunt a vita aeterna iustum quaedam opera naturae viribus elicitia, dummodo fateatur Iulianus esse illa sterilia ad vitam aeternam: et ea omnia, quae ad eam perducunt, nonnisi a Deo Patre per Iesum Christum cum sancto Spiritu inspirari. Sed certum est, quod non esset infirmior homo in natura pura, quam in natura lapsa: ergo similiter posset in statu naturae purae sine gratia sanctificante et fide, aliqua iustitiae et virtutis opera exercere.
Instabis: Sanctus Augustinus ibidem contra Iulianum probat virtutes extra fidem et gratiam comparatas non esse veras virtutes: ergo falsae sunt. et ementitae, adeoque nullum bonum morale, nullaque virtus in statu naturae purae gratiae experte posset exerceri. — Respondeo S. Augustinum loqui comparative, non absolute, ita quod velit virtutes extra gratiam comparatas non eamdem habere perfectionem tantamque vim ad instaurandam hominis integritatem, et felicitatem quam habent christianae virtutes, quibus vetus homo noster de die in diem exuitur, ut novus induatur, quibusque ad aeternam felicitatem, et salutem promoveamur. Quod cum facimus, inquit ibidem, idem veras virtutes habemus quia verum est propter quod facimus, idest naturae nostrae consentaneum ad salutem et felicitatem; non enim absurde virtus definita est ab iis qui dixerunt: Virtus est animi habitus naturae modo atque rationi consentaneus. Bene dixerunt: sed quid sit consentaneum liberandae ac beatificandae naturae mortalium nescierunt. — Ecce in quo ponat S. Augustinus virtutis veritatem, quod naturae sit ad salutem, et veram felicitatem consentanea, seu, qual consentanea sit liberandae ac beatificandae naturae.
Alias rationes ex humani corporis miseria, concupiscentia, etc. petitas, abiiciunt, et urgent Adversarii, sed ne fusior sit praesens Quaestio, eas referet et refellet.