Scotus Academicus, Tomus quintus: De Creaturarum Corporalium et de Homine
Claude Frassen (1620–1711)
Tractatus I: De Creaturarum Corporalium, seu totius Mundi formatione, et ordinatione
Disputatio I: De opere primae diei
Disputatio II: De opere secundae diei
Disputatio III: De opere tertiae diei
TERTIUM diem duplici Dei opere commendatam, et insignem fuisse testatur Moses a versu 9. ad 13. nam et aquas refert in unum coactas locum, terrae partem maximam nudasse, ac futurorum animalium habitationi domicilium parasse, et subinde terram herbarum viriditate, ac stirpium ubertate, et copia esse restitam. Quod utique explicat his verbis: Dixit vero Deus: Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita. Et vocavit Deus aridam terram, congregationesque aquarum appellavit maria. Et vidit Deus quod esset bonum. Et ait: Germinet terra herbam virentem, et ferentem fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram, et factum est ita. Et protulit terra herbam virentem, et ferentem semen iuxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suum. Et vidit Deus quod esset bonum. Et factum est vespere, et mane dies tertius. Quae verba etiamsi evidentem, et facilem usum prae se ferant, maiorem tamen involvunt difficultatem, quam in cortice appareat. Enimvero
Quaeres 1. — Cum aqua ante diem tertium omnem undique terram operiret, qua ratione potuit tertio die statim in unum locum terrae congregari?
HANC quaestionem ita arduam putaverunt aliqui, ut terram tertio tantum die creatam fuisse existimaverint, saltem quoad ultimum suum complementum. Ita docuit Magister Sententiarum dist. 14. Hugo Victorinus lib. 1. De Sacramentis: et nonnulli sacri Interpretes ac Doctores Scholastici. Verum ex dictis satis superque constat, terram primo die mundi una cum Caelo fuisse conditam: siquidem in principio creavit Deus Caelum, et Terram. Ideo quod hoc die non dixit Deus: fiat terra, sed tantum, quod appareat arida. Sunt qui existiment cum sancto Basilio, et Ambrosio exundantes aquas, et terrae superficiem prius operientes, ita confluxisse in unum locum, quod ingens illa aquarum moles in tumorem montis instar, divina virtute coacta fuerit: unde putant, mare longe altius terra esse subrectum, et naturali sua proclivi terram posse exundare, et obruere, nisi Deus illud intra sibi fixos limites divino mandato veluti traeno quodam coërcoret ac contineret. Quod utique sic eleganter exponit S. Ambr. lib. 3. Hexaemeron, cap. 2. Circumscripta igitur, inquit, imposito fine maria clauduntur, ne superfusa terris inundent omnia, et destituto arborum cultu, munus terrenae ubertatis impediant. Cognoscunt igitur divini esse praeccepti. dicit enim Dominus per nubem ad Iob inter alia etiam de maris claustro: Posui ei fines, apponens claustra, et portas; dixi autem ei: Usque huc venies, nec transgredieris; sed in te ipso contabescent fluctus tui. Nonne ipsi videmus mare frequenter undosum, ita ut in altum fluctus eius tanquam mons aquae praeceps insurgat, ubi impetum suum ad littus illiserit, in spumam resolvi, repagulis quibusdam arenae humilis praecursu? Secundum quod scriptum est Ieremiae: an non timebitis me, dicit Dominus, qui posui arenam fines mari? Firmissimo itaque omnium vilissimum sabuli pulvere vis maris in tempestate cohibetur, et velut habenis quibusdam coelestis imperii a praescripto sibi fine regeretur, concitentique aequoris motus in sese frangitur, atque in reductos sinus suos scinditur. Verum haec responsio aliam difficultatem ingeminat longe praecedenti graviorem: nempe, quod aquarum illa congregatio multo quam terra sublimiorem statum subeat: hoc enim imprimis Scriptura sacra videtur impugnare, dum eos qui mare petunt, dicit non ascendere, sed descendere. Sic Psalmo 106. qui descendunt mare in navibus. Suffragatur pariter ratio; cum enim aqua suapte natura gravior sit aëre, sitque fluxa, et labilis, certe non sine magno miraculo posset ita consistere, ut in terram non efflueret. Miraculum autem perpetuum hac ratione asserere, et aquarum pondus, et impetum ultra nativam suam proclivitatem violenter a Deo coërceri, non videtur divinae providentiae cuncta suaviter disponentis ordinationi congruere. Adde quod ubique aqua aequabilem planitiem exhibet: quocirca, inquit sanctus Amb. mare dicitur aequor propter suam aequabilitatem. Hoc etiam ipsum quotidiana demonstrat experientia; si enim mare altius quam terra assurgeret, pari ventorum ac remigum vi, et impulsu eadem navis velociori motu portum appelleret quam ab eo recederet; discedens enim ex littore, in arduum, et acclive nitens, difficiliorem haberet progressum: contra vero accedens ad littus, tamquam per lubricam declivitatem descendens, magna velocitate, magnoque impetu deferretur. Insuper, quo magis navis in mare procederet, eo magis esset conspicienda, cum in altiorem locum evaderet. Similiter, solventes e portu quo longius progrederentur, cum semper altiorem locum subirent, terram infra positam facilius conspicerent, cuius tamen contrarium ipsamet experientia suadet. Deinde, cernimus motum aquae semper in decliviora ferri; cum igitur omnia flumina per longos terrarum tractus in mare provolvuntur, dubio procul necesse est mare in locis declivioribus consistere: si enim altius quam terra intumesceret, contrario cursu flumina laberentur, non a terris ad mare, sed a mari ad terras exundantia. Denique, si mare in tantum intumesceret, ut longe altius esset quam terra, idem non esset maris, et terra centrum, aut oporteret dicere, terram, et aquam non unicum globum efficere, nec esse figurae sphaericae: utrumque autem experientia constat esse falsum, nam alias nusquam Sol esset in Aequatore, nec usquam essent aequales dies ac noctes, pars enim tumescens, et pars inferior, breviores aut longiores dies efficerent. Quae omnia experientia adversantur. ideo minus probanda videtur praefata responsio. — Adeoque respondent alii hac ratione terram apparuisse aridam, et aquas in unum collectas, quod aqua cum antea rariores, et subtiliores essent, hoc tertio die conspissata et condensatae fuerunt: atque idem terreas magis ac salsas effectas: tum ne putrescerent, tum ut haberent nutrimentum pro piscibus: tum ut facilius navium subvectioni deservirent. Sic ergo Dei operatione facta aqua densior se contraxit, et minorem terra locum quam ante occuparit: sicque maximam terra partem reliquit aridam. Quae utique responsio probatur sancto Augustino lib. 1. De Genesi ad litt., cap. 12. dum illud inquirit, cum totam omnino terram undosa materia operiret, quo cederet, ut nudaret aliquas partes: Fors forte, inquit, verior est ea sententia, quae dicit esse terras tendi, quae aquae concretionibus spissatae est, ut ex multis earum partibus, in quibus arida possit apparere, nudaret. Verum quamvis haec sententia probabilis appareat, nihilominus verius dicendum arbitror, ideirco terram fuisse partim aquis nudatam, quia cum terra prius omnino rotunda fuisset, et aquas aequaliter ex omni parte admitteret: hoc tertio die imperante Deo coepit in montes assurgere, in colles deprimi, imo et ingentes habere specus, et cavitates internas, in quas aquarum copia sese recepit. ut ibidem indicat sanctus Augustinus subiungens: Quanquam, inquit, et terra longe lateque subsidens potuit alias partes proclive concavas, quibus confruentes, et corruentes aquae perciperentur, et appareret aridus ex his partibus, ubi humor absorberetur. — Itaque hoc ipso tertio die, ordinante Deo, intra terrae viscera ingentes facti sunt alveoli, ubi maxima aquarum pars sese effudit. Hinc non mirum si terra undique aqua perfundatur: cum enim habeat ingentem illam intra sua viscera aquarum copiam, quae solito dicitur Barathrum, vel abyssus: quaeque per varios meatus in Oceanum, aut intra terram per flumina exundat: hinc etiam undique aqua alluitur: cuius indicium est, quod ubicunque quis terram effodiat, ibi semper aquam reperit, ut constat ex effossis puteis: terra enim est quasi mater viventium, et mixtorum. Inde sicut in animalis, omnisque hominis corpore magna sanguinis copia in hepate, et corde residet, indeque per plurimas venas dispergitur per totum corpus, tam sursum, quam deorsum: ita, inquit Seneca lib. 3. Questionum Naturalium, cap. 16. Ingentes illae viragines suos terrae per cuniculos, quasi per venas aquam effundunt: et certis locis terrae in fontes, rivos, et flumina erumpunt. Quod ergo est hepar in homine, hoc ipsum esse ingens illa aquarum abyssus intra terrae viscera recondita.
Ex his apparet non esse probandam eorum opinionem qui existimant, terram ante diluvium omnino fuisse rotundam, nulla celsiorum humiliorumque locorum inaequalitate: hanc autem, quam in terra cernimus, montium, et vallium distinctionem, solum post diluvium extitisse. Haec namque sententia per ipsammet Scripturam sacram aperte confutatur: enimvero si nulli ante diluvium extabant montes, qualiter verificari poterit id quod legimus, cap. 7. Genesis: Aquae praevaluerunt nimis super terram, opertique sunt omnes montes excelsi sub universo Caelo: quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat? Cur Scriptura Psalmo 65. montes appellat fortissimos? Cur denique apud Salomonem Proverb. 8. divina Sapientia, quo suam demonstraret antiquitatem, dixit se extitisse priusquam montes gravi mole consisterent. — Cur, inquit S. Basilius, homil. 1. pag. 12. et seq., quod per declivia loca, et ima petere, id ad Opificis imperium Scriptura reducit? Deinde, qua ratione dicat aquas in unam congregationem iussas esse concurrere, cum tam multa esse maria conspiciantur, plurimoque inter se intervallo, ac statu disparata? Denique, quomodo in unicum locum coire potuit tam ingens ae prope immensa illa aquarum moles, quae vastissimum illud spatium inter empyreum caelum et terram opplebant? — Respondebitur ad primum: Iussa est currere natura aquarum, nec unquam delassatur, eam ad cursum perpellente iugiter illo praecepto. Hoc sane dixerim, ad fluxibilem respiciens partem aquarum. Sunt enim, quae suapte natura fluunt, cuiusmodi fontanae sunt et fluviales. Sunt contra et aliae collectitiae, nee quoquam permeabiles. Atqui sermo de his mihi nunc est quae impetu quodam naturae cientur ac fluunt. Congregentur itaque in congregationem unam. Tibine unquam propter fontem copiosam aquam eructantem consistere incessit eiusmodi cogitatio? Quis aquam hanc cogit exilire e mediis terrae visceribus? Quis festine, ut in interiora progrediatur, urget vehementer? Quanam promptuaria unde depromuntur, tantum continent proventum aquarum? Quis ille tandem locus, ad quem defluvio praecipiti contendunt? Quinam fit, ut haec non deficiant, nee illa interim expleantur? Scito haec a prima illa Dei voce dependere. Itaque enim primaria ad cursum motio indita aquis est et praerogativa. — Basilium Caesariensem excipit Basilius Seleuciensis, orat. 1. scribens in eadem verba: Nudat aquis terra dorsa, quibusdam velut in cellis maria concludens, dum imperio in abyssum utitur pro claustro et arena quasi labes formidabili mare continet, terram liberam servans a pelagi eluvione: esto ventorum impetu ad terram mare propellatur. Fertur quidem fluctibus ante claustra; ubi vero terminos attingens revertitur refugitque et Domini vocem littoribus inscriptam cum intuitum fuerit, et curvatis fluctibus termini positorem adorat: cumque terram violenter feriat, refertur, ae divini imperii memor refertur in fugam. Quare facile purpurascens adulatur vicina continentis orae maris pariter contiguam, quasi mollibus ulnis terram complecti occupat, semper Domini praecepto colitur: et tantum singulis momentis audire ratum libet: Congregentur aquae in locum unum, et appareat arida. Et manet praecepti memor arena vinctum, nee praevincitoris reverentia vincula violat, vocemque prophetae ratam tacit, Psalm. 103: Terminum posuisti, quem non transgredietur. — Ad secundum respondet S. Ambrosius, lib. 2. cap. 6. unam esse congregationem aquarum; hoc est qua, inquit, eiusdem unae atque continua pontium muri usque ad Gaditanam oram littoris, et inde in mare rubrum, extremo circumfuso orbem terrarum includit Oceano: interius quoque Tyrrheno Hadria, Adriaco cetera maria miscentur nominibus distincta: non fluctibus.... Ita et una est generalis collectio quae dicitur mare, et multae collectiones quae maria pro regionibus nuncupantur. Porro addit S. Basilius, pag. 62: Fons origo totius humoris quaquaversum terram alluentis, abyssus maris est. Haec enim per occultos passim meatus sese dispertiens, velut dicunt continentes littoralis terrae hiulcis rimis latiores instar spongiarum et untris subterraneis diffusae, subter quas mare fluitans ac permeans per cuniculos fistulares et angustos, mox ubi obliquis, aut certe recta in sublime surrectione excursibus se occurtum deprehenderit, ab agitante compulsum spiritu, superficie terrae vi disrupta erumpit atque foras emicat, fitque potulentum, deposita per transcolationem sive distillationem amuritudine. — Ad tertium respondet pag. 18: Tum receptacula earum aquarum capacia ab Opifice cum ad rem excipiendam edornata fuisse, quum in unam coitionem cogendae venirent et secernendae. Neque enim erat iam mare illud quod trans Gades est externum: non item castum illud et nautis inaccessum et formidabile pelagus, quod Britannicam insulam, et occidentales Heros amplectitur: sed amplo tunc capacique conceptaculo praecipito Dei creato, ad illud aquarum copiae concesserunt. Eius itaque sententia est hoc tertio die, Deum cavitates subterraneas, imo et in ipsa terrae superficie omnipotenti suo iussu fecisse, in quas ingens illa aquarum moles defluens; experientia quoque ipsa deprehensum est ingentem esse sub terra aquarum copiam, quae proinde a multis dicitur Barathrum, vel abyssus, et per varios meatus cum Oceano coniungitur, videturque omnium fontium et fluminum matrix et origo. Et quidem, ait Seneca, lib. 3. Quaest. Natural., ad nostrorum corporum exemplar in quibus et venae sunt et arteria; illae sanguinis, haec spiritus receptacula. In terra quoque sunt alia itinera, per quae aqua, et alia per quae spiritus currit: adeoque illam ad similitudinem humanorum corporum natura formavit, ut Maiores quoque nostri aquam appellaverint cenam.... Ergo ut in corporibus nostris, sanguis, cum perforssa cena est, tamdiu manet, donec omnis effluxit, aut donec erumpens scissura subsedit, utque interclusit, vel aliqua alia causa, retro dedit sanguinem: ita in terra, solutis aut patefactis venis, rivus aut flumen effunditur. — Praeclare quoque rem istam explicat Eustathius Patriarcha Antiochenus et martyr, in Hexaemeron circa init. Leone Allatio interprete: Totius, inquit, humiditatis quae in terra latet fons est et origo maris aqua, quae cum universa terra cuniculosa sit, per meatus minime oculis obvios effunditur, ut terrae cavernosis manifestum apparet. Fluidum namque mare per angusta loca excurrens, ubi obliquis et rectis exitibus cursum inflexerit, vi fluctuumque ventorum terra superficiem disrumpit, egressumque usus est efficaci ad potum, percolutum enim et cribratum dulcescit. Rursus si lacus fervidis relinquatur, eadem ratione ad exitum ductum fervescit. Fons item est aquarum, quae aerem occupunt: illius enim aquae per nubes attractae, necnon a solis radiis calefactae: mox nubium umbra frigefactae, tandem ipsa altitudine caelo expositae dulcescunt, terramque guttis aspergunt. — Hinc putant nonnulli voces latinas concato et concavitas, elicitas esse ex hebraeo vocabulo liuru, i. e. congregentur, quo hic utitur Moses, oritur enim a radice curah, qua tamen vox non ex cavare, sed expectare et sperare atque praestolari significat; unde moneamur aquas Dei iussum velut expectasse et audisse, ut eo imperante in destinatum sibi locum effluerent; tametsi verius arbitrer, vocem illam Ikacu derivatam esse a nomine lin quod regulam, annumosim et perpendiculum significat, quasi dixerit Deus: congregentur aquae ad unum certum locum, tamquam ad annumosim et perpendiculum, ultra quod non effluant. Hine Vates regius
Psalm. 103: Terminum posuisti eis, quem non transgredientur, neque convertentur operire terram. — Ideirco, ait S. Basilius, homil. 4. pag. 17., tumens ventis saepe numero mare, atque ad immensam altitudinem sese attollens vi fluctuum, ubi littora solum attigerit, eo impetu mox in seipsam dissolutum retrolabitur. An me non timebitis, dicit Dominus, qui posui arenam terminum maris? En mare, res plane sua vi intoleranda, re tamen omnium invalidissima, nempe arena tenetur ac coërcetur. Alioqui quid prohiberet mare rubrum sua exundanti alluvie irrumpere in universam Aegyptum, quae ipso mari tanto est concavitate depressior, seque mari quod Aegypto adiacet, coniungere, nisi Creatoris praecipito tanquam compedibus astrictum coërceretur? Etenim Aegyptus quod sit mari rubro humilior, vel illi nobis reipsa persuasere, qui connixi sunt maria haec; Aegyptum, inquam, et Indicum cui permiscetur rubrum mare inter sese committere et alterum alteri coniungere. Quamobrem desistere a tanto conatu, Aegyptius ille Sesostris qui primus id est aggressus. Darius item Medus qui secundum haec voluit prosequi rem tantam, et supremam operi admoliri manum. — Idem habes apud Eustathium patriarcham Antiochenum in Hexaemeron.
Quaeres: Qualiter accipienda sint verba, quae subdit Moyses, Appareat arida, et vocavit Deus aridam terram, congregationesque aquarum appellavit maria? — Respondeo, terram, quae mundi initio producta fuerat, et aquis operiebatur, fuisse pariter limosa quadam materia superductam; unde opus fuit, ut recedentibus aquis, siccaretur. et aresceret: ut posset nempe habitari, seri, fructus ferre. Arida enim non idem est ac arenosa; sic enim ab arenarum congerie prorsus infecunda foret: sed ita dicitur a siccitate superinducta post aquarum ab eius superficie recessum. Mansit ergo terra aliquatenus exsiccata, non tamen omnimode; siquidem superfusa fuit illo humore dulci, qui eam aliquatenus humentem afficeret; tum ut fieret frugifera; tum ut quasi glutino partes eius invicem necterentur; nec in pulverem, et arenam fatiscerent, et solverentur. Materiam autem illam exsiccatam, et arentem Deus appellavit Terram; vel a verbo terendo, quod scilicet illa esset terenda hominum, et animalium pedibus; vel, ut inquit S. Bonaventura, distinct. 14. par. 2. dubio 1. dicitur terra quasi trita. Prius enim, inquit, vocat eam aridam, et postea terram: quia primum nomen dicit proprietatem elementi, videlicet siccitatem; secundum vero nomen dicit eius usum sive utilitatem, quam habet per commixtionem aquae, ut posset coli, et fructificari. Similiter, inquit, dicendum de aquis; appellantur enim maria, non quia amuritudo sit prima qualitas aquae, sed quia consequitur aquam in sua congregatione propter grossitiem partium, quae remanent, subtilioribus sursum elevatis, vel penetrantibus in terrae profundo, ex qua subtiliatione dulcescunt. An autem revera Deus hoc nomen terrae, et mari ipsemet indiderit, anve Adamo sexto die condito, ut utrumque sic appellaret inspiraverit, nihil certi resolvi potest.
Quaeres: Quorsum Deus aquas sic in unum Oceanum, et mare collectas esse voluerit? — Respondeo, id factum propter varias exinde hominibus et universo utilitates suboriundas, quas eleganter explicat S. Amb. lib. 2. cap. 5. his verbis: Et si pulchra sit species eius elementi, inquit, vel cum surguntibus albescit cumulis ac vorticibus undarum, et cautes aurea rotant aspergine, vel cum requor erxpanti clementioribus auris, et blando serenae tranquillitatis purpurascunt praeterire colorem, qui e longe spectantibus frequenter effunditur. quando non violentis fluctibus vicina tundit littora: sed velut pacificis ambit, et salutat amplexibus: quam dulcis sonus, quam iucundus fragor, quam grata, et consona resultatio! Ego tamen non oculis aestimatum creaturae decorem arbitror; sed secundum rationem operationis iudicio Operatoris convenire, et congruere definio. Bonum igitur mare; primum, quia terras necessario suffulcit humore, quibus per venas quasdam occulte succum quemdam haud inutilem subministrat. Bonum mare tamquam hospitium fluviorum, fons imbrium, derivatio alluvionum, invectio commeatuum: quo sibi distantes populi copulantur, quo praeliorum removentur pericula, quo barbariem furor clauditur, subsidium in necessitatibus, refugium in periculis, gratia in voluptatibus, salubritas valetudinis, separatorum coniunctio, itineris compendium, transitus laborantium, subsidium vectigalium, sterilitatis alimentum, ex hoc pluvia in terras transfunditur... Deinde aperiens qualiter mare quasdam subrehat insulas in quibus ii. qui se abdicant intemperantia saecularis illecebris. eligunt latere, et vitae huius declinare dubios anfractus, concludit: Mare est ergo secretum temperantiae, exercitium continentiae, gravitatis secessus, portus securitatis, tranquillitas saeculi, mundi huius sobrietas, tum fidelibus viris atque devotis incentivum devotionis, ut cum undarum leniter alluentium sono certent cantus psallentium. plaudunt insula tranquillo motu fluctuum, Sanctorum chori hymnis personent.
Quaeres denique. — Qualiter terra hoc ipso tertio die herbam virentem dicitur germinasse?
Respondeo, verisimilius esse, terram non active, et efficienter producendo, sed tantum passive, et materiam subministrando ad herbarum, et arborum formationem hoc ipso die concurrisse; neque enim potuit terra sua nativa virtute ad tot, tamque diversas plantarum, et arborum species hoc modico tempore active concurrere. Adde quod terra nullam plantarum edere possit. nisi vel suscepto semine, vel germine fecundante. Nam, ut observat S. Ambrosius lib. 3. cap. 8. In omnibus quae dicuntur nascentia terrae, primum germen est: ubi se paululum sustulerit, fit herba. postea frutex, inde fit fructus.... Aliis ergo a semine, aliis a radice, aliis diverso munere series successionis acquiritur. Inest enim nascentibus singulis aut semen, aut virtus aliqua seminaria: et ea secundum genus; ut quod nascitur ex ea, simile sit eorum quae sunt, vel quorum de radice sit germinet.... Continuo igitur parturiens terra novos se fudit in partus, et induit se amictum viriditatis, gratiam fecunditatis assumpsit, diversisque compta germinibus proprios suscepit ornatus. — Quod autem hanc properam foecunditatem non nativa sua virtute, sed divino solum agente auxilio fuerit adepta, ex eo probat, quod terra in nullius plantae propaginem vale it irrumpere, nisi diuturno succedente tempore, quo semen suscipitur, atteritur, veluti quadam sui morte resolvitur, ut in uberiores fructus resurgat, quod utique sic eleganter aperit: Suscipit igitur granum tritici putris gleba, et sparsum cohibet occisum, ac relut materno terra gremio foret, et comprimit. Inde cum se granum illud resolverit, herbam germinat, grata ipsa iam species herbescentis viriditatis, ex statim fructus satum similitudine sui prodit: ut in ipso succo stirpis cognoscas, cuius generis herba sit; atque in herbis fructus appareat; paulatimque excrescit ut firmam, culmoque pubescens erigitur, et assurgit. Ast ubi se geniculata iam spica sustulerit, vaginae quaedam fructui parantur, in quibus granum formatur interius, ne tenera eius primordia aut frigus laedat, aut Solis aestus exurat, aut ventorum inclementia, vel imbrium eis sera decutiat. Succedunt quidam ordines spicae mirabili arte formati, vel ad speciem gratiae, vel ad tutamen nexu quodam inter se naturalis colligationis adstricti, quum providentia divina formavit: et ne frugis numerosioris pondere veluti quadam cedat iactura culmorum, vaginis quibusdam ipse culmus, ut geminatis viribus frugem possit multiplicem sustinere, ne impendat oneri curvetur in terram. Tum supra ipsam spicam callum struitur aristarum, ut quasi machinam in aere protendat, ne avium minorum morsibus, suis privetur fructibus, aut vestigiis proteratur. Quid dicam quemadmodum clementia Dei humanae prosperitati utilitati? Feneratum terra restituit, quod accepit, et usurario cumulo multiplicatum homines saepe decipiunt, et ipsa feneratorem suum sorte defraudant: Terra fidelis manet, etsi pendens non solverit, forte adversata fuerit frigoris inclementia, aut nimia siccitas, aut immensa vis imbrium, aliud anni superioris damna compenset: Ita ut quando procumbit spem destituendo agricolae, nihil terra delinguat: et quando arridet ubertas fecundae matris se in partus effundat, ut numquam ullum dispendium suo inferat creditor. Quae vero species pleni agri? qui odor? qua suavitas? qua voluptas agricolae? quae difficile explicare possumus, si nostro utamur alloquio? sed habemus Scripturae testimonia, quibus agris suavitatem benedictioni, et gratiae Sanctorum advertimus comparatam, dicente sancto Isaaco: Odor filii mei sicut odor agri pleni. Quid describam parescentes violas, candidida lilia, rutilantes rosas, depicta rura nunc aureis, nunc variis, nunc luteis floribus, in quibus nescias utrum species amplius florum, an suavis odoris delectet? Pascitur oculus grato spectaculo, longe lateque odor spargitur, cuius suavitate complemur.