Scotus Academicus, Tomus quintus: De Creaturarum Corporalium et de Homine
Claude Frassen (1620–1711)
Tractatus I: De Creaturarum Corporalium, seu totius Mundi formatione, et ordinatione
Disputatio I: De opere primae diei
Disputatio II: De opere secundae diei
Disputatio III: De opere tertiae diei
Disputatio IV: De opere quartae diei
Disputatio V: De opere quintae diei
Quinta dies geminatum divinae artis opificium protulit piscium, ac volucrum genera: quod utique Mosis versibus 20. 21. 22. et 23. expressit his verbis: Dixit etiam Deus: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento coeli. Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquae in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum, benedixitque eis dicens: Crescite et multiplicamini, et implete aquas maris, avesque multiplicentur super terram, et factum est vespere, et mane dies quintus. Circa qua verba nonnulla occurrunt discutienda.
Quaeres 1. An aves ex aqua, sicut et pisces, formatae fuerint.
Affirmo. Id enim indicat Mosis narratio, consentiuntque melioris notae sanctis Patribus: e quibus Basilius homil. 8. ubi eandem proponens quaestionem: Quare, inquit, ex aquis etiam volucribus originem dedit? Respondet, quoniam velut cognatio quaedam est avium cum piscibus: etenim quemadmodum pisces aquam secant pinnarum agitatione progredientes, cauda vero mutatione flexuosos, et rectos motus, et impetus sibi gubernantes: sic idem et in volucribus licet cernere, que per airem pennis similiter natant. Idipsum docet Ecclesia, quae in Hymno vesperarum feriae quintae ita canit:
Hymne Deus potentiae, Qui fertili natos aqua, Partim relinquis gurgiti, Partim feras in aera; Demersa lymphis imprimens Subvecta caelis erigens Ut stirpe ab una prodita Diversa repleant loca.
Quam utique sententiam confirmat, et probat idem S. Ambrosius lib. 4. In Hexaemeron cap. 11. ex varia cognatione, quam aves cum piscibus habent;
Primam namque, inquit, cognatio videtur avibus esse cum piscibus, quoniam natandi communia quaedam videntur utrique generi esse consortia. Secundum quoque cognatio omnibus avibus, et piscibus est, eo quod volandi usus species sit natandi: sicut enim aquam natando piscis incidit, ita avis aerem volatu celeri secatur. Tertio, utrique similiter cauda suppetit, alarumque remigium, ut pisces ad priora se alis subrigant, atque ad ulteriora procedant: caudae quoque gubernaculo, vel quo velint se facile convertunt, vel impetu quodam e regimine iter suum dirigunt. Quarto, aves quoque aeri colatilibus suis velut equis innatunt, et quasi quaedam extendunt brachia, cauda quoque se, vel ut superiora subrigunt, vel ad inferiora demergunt. Unde quoniam in nonnullis idem usus, et species, idem de aquis utriusque generis nutritus divina praeseptione processit. Haec Ambrosius.
Ei concinit Severianus Gabalitanus orat. 4. De mundi creatione: Reptilia, inquit, pisces vocat quod repant potius quam incedant. Unde et beatus David Legislatoris vestigia premens, ait: hoc mare magnum et spatiosum manibus illuc reptilia quorum non est numerus. Deinde eadem verba moraliter expendens, haec subiicit:
Quod igitur primam vitam aquarum regeneratione mundo praebiturus erat, primis aquis iubet ut vitalis seminis naturam edant, ut noveris unde radix vitae existat. Ego sane cum eos qui illuminantur ex sanctis aquis exeuntes video, ingressos quidem in baptisma cum multis malis, quasi reptilia, sed qui exstant aeterna fulti vita, Legislatorem video dicentem: Educant aquae pridem quidem reptilia, nunc vero animam viventem. Unde id manifestum fiat? Quod nimirum ad lavacrum accedunt ob priora delicta reptilium nomen habeant. Exierunt longe plurimi ad baptisma Ioannis. Ait illis qui exierant: Serpentes, genimina viperarum, quis vobis ostendit fugere ab ira ventura? Cum intraverit anima baptismo intingenda, multis iam annis vitio assueta, exieritque ea posita saricina, vide num rebus ipsis Dominica vox splendeat, quae ait: Educant aquae reptilia animarum viventium, et volatile colantia? Duplicem enim recipit gratiam, qui salute donatur: nempe tum animo vivificatur, tum in volatilium censum admittitur, qui caelorum iam aspidas tenens cum Angelis, parique illis municipio versetur, et cum caelesti ordine illi socius collaetetur. Haec ille.
— Ipsi praevenerat Tertullianus, lib. De Baptismo cap. 3: Primis aquis, ait, praeceptum est animas proferre: primus liquor qui tunc paruit edidit, ne mirum sit in Baptismo si aquae animas proferrent. Hinc de Quintilla conquestus quod homines a Baptismo revocaret, dixerat antea, optime norat pisciculos necare de aqua auferens.1 — Addit Pererius, magnam inter pisces et aves esse similitudinem et cognationem, sive spectes utrumque locum naturalem, hoc est, aquam et aërem; ambo enim sunt corpora diaphana, humida, agitabilia, quae facile cedunt: aër item plenus est humore aqueo, et in aquam promptissime mutabilis. Sive consideres utriusque generis animantium conformationem corporis, utrique enim inest levitas et agilitas, magna est similitudo inter pinnas piscium et alas avium, inter horum plumas et squamas illorum: utraque carent auribus, et per meatus quosdam aurium officio tanguntur. Hinc aves non habent vesicam, ne volatum impediret, nec mammillas, nec lac, sicut tradit Aristoteles lib. 3. De Historia animalium c. 20; denique multa genera avium sunt aquatilia ut Grues, Anseres, Fulicae, Mergi, Anates, Alciones; quae in aquis potius, quam in aëre versari videntur. — Censeo tamen S. Augustinum lib. 3. De Genesi ad litteram c. 3. ea ratione aves ex aqua dictas esse formatas, quod nempe prodierint ex vapore aqueo simul, et terreno per aërem in sublime evecto; ita quod hoc aquae vocabulum etiam aërem, vel nebulam significet de aqua maxime compactam, unde cum dixisset: utrumque hoc animantium genus ex aquis productum esse narratur: concludit: Quidquid ergo aquarum, sive labiliter undosum et fluidum est, sive evaporabiliter tenuatum atque suspensum, ut illud reptilibus animarum vivarum, hoc volatile appareat distributum; utrumque tamen humidae naturae deputatur. Docet igitur propterea dictas esse aves ex aqua, propter earum cognationem maximam, propterque summam similitudinem aëris cum aqua superius expressam. Censeo ergo cum S. Augustino, aves non esse formatas ex ea aqua densa, quae per terram labitur, in eaque continetur, ex qua prodierunt pisces; sed ex aqua in vapores tenuata, et in nubes conformata, quae in interiorem aëris regionem, in qua aves volitant, ascendit, et obsidet.
Dices. Moyses secundo capite Genesis versu 19. sufficienter indicat aves formatas ex terra, ait enim: Formatis igitur de humo cunctis animantibus terrae, et omnibus volatilibus caeli, etc. Deinde hoc ipsum indicat hic Hebraicus textus, nam ubi legimus in Vulgata: Producant aquae reptile viventis, et volatile: Caietanus more suo Hebraeis addictus, vulgatum Interpretem castigans ex Hebraico textu ait, solum colligi aves hic volare esse iussas; fert enim ad verbum: producant aquae reptile animae viventis, et volatile volet super terram: quibus apparet Mosem hoc loco non tradere aves ex aquis esse productas: quinimo eas ex terra esse dictas indicat supra c. 2, hic autem eas per aëra volare divino praecepto iussas: ergo ex aqua non prodierunt.
Nego consequentiam. Et ad obiectionem dico eis verbis Mosem non indicare, aves ex terra productas, sed tantum quod fuerint a Deo formatae. Unde illa coniunctio, et, non nectitur cum illis vocabulis de humo, quasi esset sensus; formatis ex humo tam animantibus terrestribus, quam volatilibus; sed tantum refertur ad participium passivum formatis; quasi diceret Moyses: formatis ex humo animantibus terrestribus, et formatis etiam volucribus, idest, postquam haec duo genera animantium Deus creaverat, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret caeli. Vel secundam vero rationem dico, ex ea pariter nihil evinci; in textu namque Hebraico est ellipsis relativi pronominis, quasi diceret: Et volatile quod volet, quod utique pronomen clarioris significationis gratia Graeci, et Latini suppleverunt, quem etiam Thargum Onkelos habet, ita scribens: Et volatile quod volet super terram. Nec dicas avium corpora esse mixta ex quatuor elementis, adeoque non ex aqua sola prodiisse: nam si quid haec ratio evinceret, etiam suaderet hominem non esse de terra procreatum, neque terram, aut aquam ex nihilo.
Quaeres 2. Cur pisces proprie nomine non expresserit Moyses, sed ea reptilia dixerit his verbis: Producant aquae reptile?
Respondet Seraphicus Doctor dist. 10. dubio primo, ubi distinguit motum reptandi a motu gradiendi: Animal omne, inquit, quod movetur, aut movetur impellendo se in anteriora, idque facit vel pedibus, et est gressile; vel alis, et est volatile; aut movetur seipsum trahendo retrorsum, idque fieri potest quatuor modis; vel ut trahat se vi oris sicut vermis: vel vi costarum et ventris sicut serpentes: vel vi pinnularum ut pisces: vel denique dicuntur repere, non proprie, sicut lacertae, et stelliones, quae quamvis partes habeant exigua[es] tamen habent, et parum se attollunt humo, magnamque partem corporis dum moventur applicant terrae: quocirea etiam ista repere dicuntur: et sic secundum diversas acceptiones, reptile potest pertinere ad ornandum universa elementa. — Addo ex Hugone a Sancto Victore annotatione in Genesim cap. 7, quod reptilium tria sunt genera, nempe trahentia, serpentia, et repentia. Trahentia sunt vermes, qui primo terram sugentes ore sese postea trahunt. Serpentia sunt serpentes, qui extra cutem pedes non habent, sed intra habent costas, quibus innitentes toti simul feruntur. Repentia, qui extra cutem pedes habent, ut botracae, lacertae, stelliones. Itaque nomine reptilis hic Moyses maxime pisces significavit, ut nempe denotaret, quod quemadmodum serpentes pedibus carentes supra pectus in terra rependo moventur, ita pisces in mari quasi arrependo natant; unde vocantur reptilia, quia nempe ventre aquis incubant, quasi repentes et remigantes. Quamvis autem nonnulla sint animantia in aquis degentia, quae pedes habent, puta lutres, fibri, hippopotami; his tamen quamdiu sunt in aquis non gradiuntur, sed ad natandum eis utuntur pro remigio. — Addit Moyses: reptile animae viventis; quia, inquit Seraphicus Doctor, vita maxime in piscibus, et volatilibus hoc die apparuit; nempe per sensum, et motum: idea anima vivens appellatur quae vitam citam manifestat, qualis est quae dat corpori motum, et sensum: talis autem non est in plantis, sed in animalibus: et ideo ad differentiam plantarum dicit: producant aquae reptile anima viventis, quasi in plantis sit anima vivens, et in animalibus sit anima virens, quia haec moventur, et sentiunt, illa vero minime.
Quaeres 3. Quid significare voluerit Moyses per Cete grandia?
Respondent sacri Interpretes vocem illam Cete significare dracones, et omnia ingentia animalia, tam terrestria quam aquatica; uti sunt balenae, quae quasi dracones aquatici videntur. Hinc Psalm. 103. ingentes pisces dracones appellantur his verbis: Dracones et omnes abyssi. Et Ezech. 32. De Pharaone rege Aegypti loquens ait: Dracone qui est in mari assimilatus es. Et c. 20. Ecce ego ad te, Pharaoh Rex Aegypti, draco magne, qui sedes in medio fluminum tuorum. Non igitur per Cete una aliqua species piscium intelligitur, sed omnes grandioris formae, et vastioris corporis pisces. Meminit autem potissimum Draconum, seu Cetorum Moyses, ut nempe praecaveret errorem Philosophorum existimantium eiusmodi animalia non esse facta ex consilio, et proposito Dei, sed per accidens, tamquam ex necessitate materiae: vel ut designaret, quod cum Deus ingentium maris bestiarum sit conditor, multo facilius credendus est artifex minimarum bestiarum. Licet autem quidam existiment ideo Moysen vocasse Cete grandia, nec eandem appellationem animalibus terrenis indidisse, quod longe grandiora sint aquatica quam terrena; Balenae namque ut Basil. et Theodoret. aiunt, prodigiosam, et vix credibilem corporis molem habent; et cum super aquas dorsum efferunt, ingentis insulae speciem exhibent. Plinius lib. 9. c. 30. scribit balenas maris Indici quaternum iugerum esse: Pistes autem ducentum cubitorum: Anguillas vero in Gange trecentum pedum: et lib. 32. cap. citat. Iubam Regem Mauritaniae, qui in voluminibus ad Caium Caesarem Augusti filium scriptis tradit, Cetos sexcentorum pedum longitudinis, et trecentorum sexaginta latitudinis in Arabicum flumen intrare. — Verum, ut observat Pererius, non minoris magnitudinis videntur animalia terrena quam aquatica: nam lib. 8. cap. 12. 13. et 14. scribit Plinius dracones Indicos tantae magnitudinis esse, ut maximos Elephantes circumplexu facile ambiant, nexuque nodi perstringant: Aethiopicos autem vicenum esse cubitorum, serpentes autem Indicos in tantam magnitudinem adolescere solitos, ut hauriant cervos: narrat etiam Elianus lib. 15. Historiae animalium c. 21. quod cum Alexander bellum adversus Indos gereret, accidit, ut intra antrum grande ab incolis audierit esse serpentem ingentissimum, qui septuaginta cubitis longus existimabatur, et veluti divinum quid colebatur; qui cum caput ex antro emisisset, eius oculi ad magni clypei Macedonici magnitudinem accessisse visi sunt; quod ita Alexandri exercitum exterruit, et perturbavit, ut nisi continuisset Imperator, omnes in fugam abiissent. — Nihilominus dicendum arbitror, longe grandiora in aquis quam in terris esse animalia; id siquidem et veterum historia, et hodierna etiam confirmat experientia. Adde quod maxime ad eam proceritatem efformandam conferat aqueus humor, nam, ut testatur Aristoteles lib. 3. De generatione animalium, c. 11. humor naturam habet ad effingendum efformandumque habiliorem quam terra. Quibus consentaneum scribit Plinius lib. 9. cap. 2. ubi cum dixisset, quae sunt in aquis, et plura, et maiora esse terrestribus, subdit: Causa, inquit, evidens est, humoris luxuria; pleraque etiam monstrifica reperiuntur, perplexis, et in semet aliter atque aliter, nunc fetu, nunc fluctu convolutis seminibus atque principiis; ut vera fiat vulgi opinio, quidquid nascatur in parte naturae ulla et in mari esse, praeterquam multa quae nusquam ulibi. Quibus consona sunt quae David cecinit in Psalmo 103. Hoc mare magnum, et spatiosum manibus: illic reptilia quorum non est numerus. — Subiicit Moyses quod cum Deus probasset animantium productionem, eis benedixit dicens:
Crescite et multiplicamini. Qua verba expendens Severianus Gabalitanus, Orat. 1. De creatione mundi:
Quid causae est, inquit, cur quando fecit stellas non benedixit? Cur cum solem et lunam fecit, non benedixit? Cur cum herbas et stirpes atque arbores fecit, non benedixit? Alia benedicit, alia non benedicit. Quae causa sit huius discriminis, adverte. Stellae quotquot a principio dictae sunt, tot et perseverant, nullique earum vel numero, vel magnitudine fieri potest accessio. Puta cum in identitate naturae essent mansurae, nihil opus habebant benedictione, quae ipsas multiplicaret; quae autem aliorum ex aliis successione erant multiplicanda, nec aliter augmentum erant accepturae, benedictione quoque necessario impartiuntur.
Egregie explicat ista omnia Aleimus Avitus supra laudatus:
Protinus in varias animalia multa figuras Surgunt, et vacuum discurrunt bruta per orbem. Elatae in altum volucres, motuque citato Pendentes secuere vias, et in aëre sudo Praepetibus librant membrorum pondera pennis. Post etiam clausi vasto sub gurgite pisces Respirant lymphis, flatusque sub aequore ducunt, Quaeque negant nobis, illis dant humida vitam. Nec minus in pelago viviscunt grandia cete, Accipiuntque cavis habitacula digna latebris: Et quae monstra solet rarus nunc pondere pontus, Aptat ad informes condens sollertia formas.