Scotus Academicus, Tomus quintus: De Creaturarum Corporalium et de Homine

Claude Frassen

Scotus Academicus, Tomus quintus: De Creaturarum Corporalium et de Homine

Claude Frassen (1620–1711)


Tractatus I: De Creaturarum Corporalium, seu totius Mundi formatione, et ordinatione

Disputatio I: De opere primae diei

Disputatio II: De opere secundae diei

Disputatio III: De opere tertiae diei

Disputatio IV: De opere quartae diei

Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento Caeli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa, et tempora, et dies, et annos: ut luceant in firmamento Caeli, et illuminent terram. Et factum est ita. Fecitque Deus duo luminaria magna, luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praesset nocti, et stellas, etc. Quas omnes velut lucidissimas gemmas, caelestibus annulis, sive orbibus, miro ordine, et venustate inseruit. Circa quae verba exponenda, hic pauca dicenda nobis supersunt, quoniam de Astrorum natura, motu, et influxu copiose disputavimus in Physica nostra. Quocirca hic paucula sunt animadvertenda.

Quaeres 1. — Cur tantum quarto mundi orientis die, Deus, Solem, Lunam, et Astra formaverit?

Respondeo, id sapienti quidem consilio divinaque prorsus ordinatione actum fuisse, ne videlicet ansa daretur suspicandi Solem, et Astra aliquid ad primaevam plantarum germinationem contulisse, indeque foret hominibus occasio ea veluti numina colendi. Hinc tanto die mundi quarto Solem imprimis ac Lunam molitus est Deus, ut dierum ac noctium intervalla sciremus sine Sole posse constare; et herbas atque stirpes solo iussu Creatoris, nullo adhibito illius officio, oriri ab humo potuisse; atque ita mirari nimium illa desinerent homines; aut numen aliquod eis affingerent, quod aliquando futurum Deus certo praevidebat. Etenim, non Gentiles modo, sed Iudaeos etiam lapsos esse in huiusmodi errorem, satis indicant crebrae quae apud Prophetas leguntur increpationes adversus Iudaeos, Solem orientem adorantes, et Lunae tamquam Reginae Caeli sacrificantes, omnemque militiam Caeli venerantes: a quo impietatis scelere Iob se purum, ac liberum fuisse gaudens, et laetabundus cap. 31. aiebat: si vidi Solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, et laetatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo; quae est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. Unde Moyses Deuteronomii cap. 4. adversus hunc errorem Hebraeos praedocebat dicens: Ne forte elevatis oculis ad Caelum videas Solem, et Lunam; et omnia astra Caeli, et errore deceptus adores ea, et colas, quae creavit Dominus Deus in ministerium cunctis gentibus, quae sub Caelo sunt. — Nec solum apud Iudaeos, et Ethnicos ille nefarius Solis, et Astrorum cultus viguit; imo etiam et apud Christianos, ut testatur sanctus Leo homilia 7. De Nativitate Christi, ubi plures sui temporis apud Christianos errores referens, et refellens, inter cetera ait: Adduntur et illi qui totam humanae vitae conditionem de Stellarum pendere effectibus mentiuntur, et quod est, aut divinae voluntatis. aut nostrae, indedclinabilium dicunt esse Deorum, quae tamen ut cumulatius noceant, spondent posse mutari, si illis, quae adversantur sideribus supplicetur. Inde commentum ipsum sua ratione destruitur, quia si praedicta permaneant, non sunt astra veneranda. De talibus institutis etiam illa generatur impietas, ut sol inchoatione diurnae lucis exurgens, a quibusdam insipientibus, de locis eminentioribus adoretur! quod nonnulli etiam eidem se religiose facere putant, ut priusquam ad beati Petri Apostoli Basilicam (quae uni vero Deo, et Christo est dedicata) perveniant, superatis gradibus, quibus ad suggestum areae superioris ascenditur, converso corpore ad nascentem se Solem reflectant, et curvatis cervicibus, in honorem se splendidi orbis inclinent, quod fieri partim ignorantiae vitio, partim paganitatis spiritu multum tabescimus, et dolemus.

Itaque quod lucis et stirpium elementorumque productio solis et luna, aliorumque siderum formationem antecesserit, non temere nec fortuito accidit, sed prudenti divina Sapientiae consilio. Cum enim nobis nihil sit magis proclive quam Dei potentiam alligare et tribuere creaturis quarum ministerio utitur in suis operibus constituendis; inde est quod sicut lucem sol et luna nobis administrant, vim istam sic in illis includimus nostra opinione, ut si tollantur e mundo, lux multa restare posse videatur. Ergo Dominus ipso creationis ordine, lucem se in manu habere testatur, quam nobis largiri possit absque sole et luna. Quocirca in molitione mundi, Solem, Lunam, et Astra prima omnium creare Deus noluit, ut cum homines memoria repeterent, et animo revolverent mundi primordia, scirentque lucem, et stirpes, et elementa ante sidera fuisse edita, non Astris, sed Deo beneficia, quae ex Astrorum influxu percipiunt, tribuenda esse, et gratias agendas intelligerent.

Quaeres 2. — Unde facta sint sidera?

Respondeo, hanc fuisse quorundam Hebraeorum sententiam, quod sidera primo die mundi creata fuerint, et quarto demum affixa Caelo, atque suspensa. Quod inter alios docet in commentario suo Rabbi Salomon, quibus adstipulantur nonnulli Christiani, maxime Caietanus, et Catharinus, proindeque censent Astra simul cum Terra et Caelo a Deo fuisse creata; nec proinde ex aliqua praesupposita materia edita. Verum haec sententia cum Moysis narratione minime quadrat: scribit enim primo die lucem esse productam una cum Caelo et Terra, nihil addit operis amplius; quarto deinde die luminaria magna, et minora Deo imperante facta fuisse pronuntiat; non igitur ante diem hunc extiterant. — Sunt qui putent sidera extra Caelum edita fuisse, et in eum postmodum veluti radiantes gemmas ipsi divina manu rerum omnium artifice fuisse adfixa; ut indicare videtur Moses his verbis: Et fecit Deus duo luminaria, et posuit ea in Firmamento; quae exponens Basilius Seleuciensis orat. 1. dicit astra caelo veluti flores splendidos divina manu fuisse constituta, ad haec, inquit, astrorum in caelo infigit lumina, et firmamentum luminosis floribus conserit, eorum in gratiam et usum conducentibus qui in terris agunt. Ei concinit Claudius Marius Victor. lib. 1. In Genes.:

Astraque distinctis caelum pingentia zonis Floribus aethereis varios vibrare colores.

Adstipulatur etiam Severianus Gabalorum episcopus, orat. 3. De mundi creatione, ubi sermonem faciens de formatione siderum et inquirens utinam Deus luminaria condiderit? Respondet: Videtur extra caelum condidisse, ac tum superius ea fixisse ac collocasse. Velut artifex, posteaquam tabellam absolvit, eam parieti affigit: ita Deus primo luminaria extra caelum condidit, ac tum in superioribus velut artifex adfixit. ut testatur Scriptura: Et fecit Deus duo luminaria, et posuit ea in Firmamento. — Nonnulli censent cum Theodoreto, Astra ex illa luce primigenia, quae nempe tres mundi priores natales dies illustraverat, formata fuisse. Hinc S. Maximus in scholiis ad cap. 4. S. Dionysii De Divinis Nominibus, ait, Solem nihil aliud esse quam lucem... et primogeniam illam lucem, quae primo die creata est, quarto demum in Solem esse transformatam. Eiusdem sententiae videtur fuisse S. Basilius; nam homilia 6. ait, prima die naturam lucis ipsam esse conditam, quarta vero solare corpus, illud quod primigeniae lucis illius vehiculum foret, esse constitutum. — Iterum probabilius dicendum arbitror sidera ex aliqua Caelorum parte fuisse edita, quod Deus hoc die quarto partem unam Caelorum rarefaceret, et condensaret aliam. in eamque ita condensatam, expulsa Caelorum forma nova forma Solis, Luna, ac Stellarum induxit.

Quaeres: cur Moses hic tantum Solis, et Lunae, non item aliorum quinque Planetarum hoc loco meminerit? — Respondeo, id forte tacuit, quoniam in commemoratione Solis et Lunae tamquam nobis notiorum, ceteros planetas intelligi voluit, vel ex eo quod eos stellarum generali vocabulo comprehenderit, quia nonnisi stellarum instar apparent, et fulgere videntur: vel denique quia nonnisi doctis hominibus eorum Planetarum proprii motus, effectus, usus, et differentia a ceteris astris nota est: cum autem mundi Genesim rudiori populo scriberet, ea solum indicavit quae sensibus, et oculis deprehendi poterant.

Quaeres 3. — Qua ratione Moses scripserit solem et lunam esse luminaria magna, cum astrologicis rationibus constet, Saturni sidus, quod omnium minimum propter nimium distentium apparet, lunari esse maius!

Respondeo, id non ex imperitia scripsisse Mosem, sed iuxta captum et sensum popularem Israelitarum, in quorum gratiam litteris consignabat mundi Genesim et fabricam. Cum enim non minus indoctis, et rudibus quam doctis ordinatus esset magister, non aliter potuit [se capere ut, doctrina sua ut spes boni ponat tealem?] omnibus scholam aperiat. non mirum est si ea maxime deligat, quae possint ab omnibus intelligi. Si astrologus veras siderum dimensiones quaerat, revera lunam reperiet Saturno minorem. Verum id est reconditum: oculis enim aliud apparet. Ergo Moses ad usum potius se convertit. Nam cum Dominus manum quodammodo ad nos usque porrigat, dum facit ut solis et lunae splendore fruamur: quantae ingratitudinis foret ad ipsam experientiam ultro connivere? Non est igitur quod Moses imperitiam videant arguti homines, quia lunam facit secundum luminare: neque enim nos in caelum evocat, sed tantum proponit quae ante oculos patent. Habeant sibi astrologi altiorem notitiam; interea quia lunae percipiunt nocturnum splendorem, coarguuntur ipso usu perversae ingratitudinis, nisi Dei beneficentiam agnoscant.

Quaeres 4. — Quid significetur his verbis: Fiant luminaria in firmamento Caeli, et dividant diem, ac noctem, et sint in signa, et tempora?

Respondeo 1. Non hunc esse sensum, quod ista luminaria sua luce noctem, ac diem efficiant; non enim Luna suo lumine noctem instituit; sicut Sol diem; nihil siquidem magis nocti repugnans, quam lux: sed quod Sol utrumque efficiat, diem sua praesentia, noctem absentia. Sensus ergo est dividant, hoc est distincte luceant: Sol quidem die, Luna vero, et Stellae noctu. — Additur autem, ut sint signa: non quidem prognostica Astrologiae iudiciariae, non enim de signis eventuum humanorum, et a libertate pendentium hic est sermo, ut arbitrantur Astrologi iudiciarii, quos fusae, et ut reor, efficaciter impugnavi in Physica, disp. 5. quaest. 15. et sequentibus; sed ut recte docet

Philo lib. De mundi opificio, signa sunt ex quibus coniecturam facere licet: Primo quidem pluviae, serenitatis, gelu, ventorum, etc. Secundo sint in signa serendi, plantandi, metendi, navigandi, vindemiandi, medendi, etc. Tertio et proprie, sint in signa temporum, nempe dierum, mensium, et annorum: annus enim describitur uno solis cursu, unaque gyratione per zodiacum: duodecim vero lunationibus, dum videlicet Luna duodecies zodiacum percurrit. Sunt pariter signa ad quatuor mundi tempestates determinandas; nempe ver, aestatem, autumnum, hiemem efficiendas. Item ad tempora sicca, calida, humida, procellosa, serena, salubria, morbida praesignanda. Similiter sunt in signa Festorum, Neomeniorum, Sabbatorum, et eorum omnium, quae vel ad religionem, vel ad statum politicum spectant: quorum omnium vicissitudines ex Solis et Lunae motu ordinantur ac definiuntur. Et denique, ut inquit S. Augustinus libro imperfecto De Genesi ad litteram cap. 13. illa duo Astra sunt in signa, et tempora, idest, distinguunt tempora; Quae, inquit, intercalatorum distinctione aeternitatem incommutabilem supra se manere significant, ut simum, idest, quasi vestigium aeternitatis appareat. — Addit denique S. Bonaventura, quod cum futura sint in triplici differentia; quadam a causa naturali procedentia, quadam a libero hominis arbitrio provenientia, et quaedam a voluntate divina proficiscentia, tripliciter dici possunt illa duo luminaria esse in signa: nempe vel effectuum naturalium, vel actuum liberi arbitrii, vel divinorum omnino sunt incerta signa; tertii vero ordinis possunt esse signa partim certa, partim incerta: certa quidem ex praedictione et institutione divina, quia, inquit Christus Dominus circa ultimos et finales mundi dies, Erunt signa in Sole, et Luna, et Stellis, quae nempe brevi futurum mundi exitium, ac generale iudicium praesignabunt: partim vero incerta, nempe quantum ad cognitionem hominis, dicente ipsomet Christo Domino, quia non est vestrum nosse tempora, vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate.

Quaeres denique. — Quo sensu Sol, et Luna dicantur duo luminaria magna?

Respondeo, varias hac de re fuisse veterum Philosophorum sententias, quas refert Plutarchus lib. 2. De placitis Philosophorum, cap. 21. Anaximander enim axem Solis aequalem facit terrae; Hierarchus latitudinis pedalis. Epicurus tantam esse dicit, quanta apparet, etc. Verum aniles nugae sunt: nam certis Mathematicorum demonstrationibus constat, astrum Solis, totum terrarum orbem aqua circumdatum centies, et sexagies sexies excedere, illudque a terra distare quatuor millionibus milliarium; unde sequitur esse tantam peripheriam, et vastitatem orbis solaris, ut sol viginti quatuor horis suum circulum peragens, una hora, unum millionem, et centum quadraginta millia milliarium percurrat, quod tantumdem est, ac si terrae ambitum, et gyrum circumcurreret quinquagies: ambitus enim convexi Caeli solaris continet viginti septem milliones, et trecenta sexaginta milliarium, quae si in viginti quatuor horas dividas, praefatum numerum, imo et paulo ampliorem invenies. — Quantum autem ad Lunam docuit S. Basilius

Homilia 6. et alibi, lib. 1. cap. 6. reperi ipsam ceteris astris pariter esse longe ampliorem, quibus subscribere videtur S. Augustinus lib. 2. De Genesi ad litteram cap. 16. ubi dicit: Certe vel hoc concedant oculis nostris, ut tam manifestum sit amplius ceteris lucere super terram, nec diem clarescere nisi luce solis, nec noctem tot stellis apparentibus ita lucere, si luna desit, quemadmodum praesentia eius illustratur. Verum S. Augustinus potius de lumine Lunae, quam de magnitudine loquitur. Unde merito Mathematici docent omnes prorsus stellas et planetas esse Luna maiores, uno excepto Mercurio, quippe qui trecenties novies minor est terra; nulla autem est stella in firmamento, quae non decies nonies maior sit toto globo terrae; stellarum autem errantium diversae quidem sunt magnitudines, omnes tamen terram excedunt, tribus exceptis; Venere, Luna, Mercurio; nam terra maior est astro Veneris triginta septies, astro vero Lunae triginta novies; astro autem Mercurii multo amplius. Itaque Luna dicitur magnum luminare, non quidem amplitudine sui axis, sed ratione maioris illuminationis, et mirabilis efficacia, qua pollet in haec interiora. Nam, inquit, S. Ambrosius lib. 4. cap. 7. Luna id in se induit ministerium, in quod est eius frater (sol), ut illuminet tenebras, fovet semina, auget fructus. Habet etiam pleraque a fratre distincta, ut quem toto die calor humorum terrae exsiccat, eundem exiguo noctis tempore ros reponeat: nam et ipsa Luna lacteo rore aspergitur. Tum deinde minuitur, et augetur, ut minor sit, cum resurget et nova, et cum sit imminuta cumuletur. In quo grande mysterium, nam et defectui eius compatiuntur elementa, et processu eius, qua fuerint imminuta, cumulantur. Nam animantium cerebra, et maritimorum humida: siquidem pleniores ostreae reperiri feruntur, multaque alia cum globus lunaris adolescit.

Disputatio V: De opere quintae diei

Disputatio VI: De opere sextae diei

Tractatus II: De mirando Hominis opificio, ejusque varia sorte

Disputatio I: De statu purae naturalis hominis, seu de nativis et ingenitis hominum dotibus

Articulus I: De naturali hominis statu, et ingenita ejus praecellentia

Quaestio I: An possibilis sit naturae purae status

Quaestio II: Qualis esset naturae purae status; sive an eisdem corporis, et animae defectibus, quibus nunc praemimur, subiaceret

Quaestio III: Qualiter homo per ingenitas suas praecellentias cunctis creaturis praecellat

Articulus II: De dignitate et praecellentia humani corporis

Quaestio I: Qualis, et quam miranda sit humani corporis fabrica

Quaestio II: Quanta sit hominis dignitas ex recta eius dispositione

Quaestio III: Quanta sit humani corporis dignitas ex eius unione cum anima rationali

Articulus III: De animae rationalis dignitate et praecellentia

Quaestio I: Quid, qualis, et ex quo sit anima rationalis

Quaestio II: An, et quomodo anima rationalis formata sit ad imaginem, et similitudinem Dei

Quaestio III: In quo maneat sita ratio imaginis, et similitudinis Dei in homine

Disputatio II: De statu naturae innocentis

Articulus I: De Paradiso terrestri protoparentum innocentium domicilio

Quaestio I: Quid sit Paradisus terrestris

Quaestio II: Quis, et qualis sit Paradisi terrestris situs

Quaestio III: Quae nam sit Paradisi terrestris magnitudo, et amoenitas?

Quaestio IV: Quibus praecipuis arboribus Paradisus terrestris consitus fuerit

Articulus II: De naturalibus et ingenitis hominis innocentis dotibus

Quaestio I: Quaenam fuerit protoparentum corporea formatio, et exercitatio

Quaestio II: Qualis, et quanta fuerit protoparentum in statu innocentiae sapientia, et scientia

Quaestio III: Qua ratione propagatum esset genus humanum in statu innocentiae

Articulus III: De eximiis hominis innocentis corporis et animae supernaturalibus dotibus

Quaestio I: Quaenam et qualis fuerit primorum parentum iustitia originalis

Quaestio II: Qualis, et quanta fuerit gratia primis parentibus concessa

Quaestio III: An, et quale homo innocens dominium habebat in animantes, et alios homines

Disputatio III: De statu naturae lapsae

Articulus I: De tentatione, lapsu, et poena primorum Parentum

§ I: De tentatione primorum Parentum

Quaestio I: Quonam instrumento diabolus usus fuerit ad primos parentes tentandos

Quaestio II: Quonam motivo ductus fuerit diabolus ut Protoparentes nostros tentaret

Quaestio III: Quis fuerit serpentis tentationis progressus et ordo

§ II: De primariae legis impositione, transgressione, et vindicta

Quaestio I: Qua de causa Deus legem praescripserit protoparentibus non edendi ex fructu arboris scientiae boni et mali

Quaestio II: Quonam mortali peccato divinam legem sibi praescriptam Adam, et Eva primario fuerint transgressi

Quaestio III: Qualis, et quanta fuerit peccati primorum parentum gravitas

§ III: De poena primis Parentibus ob eorum perdullionem irrogata

Quaestio I: Quibusnam specialibus poenis primi parentes in sui reatus vindictam flerunt affecti

Quaestio II: Quid primis parentibus contigerit post divinam in eos animadversionem

Articulus II: De peccato originali ab Adamo in omnes ejus posteros transducto

§ I: De originalis peccati existentia

Quaestio I: Quibus momentis probari possit originalis peccati existentia

Quaestio II: Quid sit peccatum originale

§ II: Quomodo peccatum originale in posteros traducatur

Quaestio I: Qualiter, et in quos peccatum originale traducatur

Quaestio II: Quinam sint praecipui effectus originalis peccati

Articulus III: De peccato personali

§ I: De peccato personali generatim spectato

Quaestio I: In quo maxime consistat ratio formalis peccati

Quaestio II: Quotuplex, et qualis sit peccatorum divisio

Quaestio III: A quibus petenda sit specifica, et numerica peccatorum distinctio

Quaestio IV: An, et quae peccatum habeat interiores causas efficientes

Quaestio V: Quaenam sint causae exteriores peccati

Quaestio VI: De affectionibus peccatorum

§ II: De peccatis capitalibus sigillatim

↑ Top of work