Scotus Academicus, Tomus quintus: De Creaturarum Corporalium et de Homine
Claude Frassen (1620–1711)
Tractatus I: De Creaturarum Corporalium, seu totius Mundi formatione, et ordinatione
Disputatio I: De opere primae diei
Disputatio II: De opere secundae diei
Disputatio III: De opere tertiae diei
Disputatio IV: De opere quartae diei
Disputatio V: De opere quintae diei
Disputatio VI: De opere sextae diei
Sicut quinta dies aquae et aëri, sic et sexta incolas terrae contulit; nam, ut advertit Pererius, tribus primis genitalibus mundi diebus ipsum Universum distinxit, et ordinavit, tria praecipua illud integrantia corpora, nempe Coelum, aquam, et terram, a ceteris seiungendo seorsimque constituendo. Primo namque die facta luce distinxit diem a nocte, lumen a tenebris: in secundo die per firmamentum separavit aquas caelestes ab aquis terrestribus: in tertio die aquam segregavit a terra; nam stirpes tunc productae quasi partes terrae censentur; quippe cum terrae radicibus suis infixae ex ea oriantur, alantur, et augeantur. Reliquis autem tribus diebus eadem tria corpora eorum conditor Deus et ornavit, et variis rerum generibus replevit, eundem prorsus ordinem servans: quarto enim die Coelum sideribus, quinto aquam piscibus, sexto die terram animantibus terrestribus condecoravit, atque complevit. Quod utique expressit Moyses his verbis: Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta, et reptilia, et bestias terrae secundum species suas: factumque est ita. Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas, et iumenta, et omne reptile terrae in genere suo. Quibus verbis Moyses brutas omnes animantes a Deo rerum Conditore sexta die formatas apposite expressit his verbis: animam viventem. Enimvero illae omnes universim conveniunt in hac appellatione animae viventis. Unde communi voce dicuntur animalia a Latinis, quod vitam sive animam habeant: qua in appellatione conveniunt non solum Hebraei, qui animalis nomen derivant a voce chaia, idest vita ac anima, quae vox retinetur in linguis ab Hebraea originem ducentibus, ut sunt chaldaica, syriaca, arabica, ac similes: Graeci etiam, ut videtur, Hebraeorum seu Phoenicum potius, qui tamen eandem fere cum illis habuere linguam, imitatione zoo dixerunt. Sed, inquit Seneca epist. 58. sunt quaedam quae animam habent, nec sunt animalia, placet enim satis et arbustis animum inesse: itaque et vivere illa, et mori diximus: arboremque, addit Cicero lib. 5. De finibus, et nutrire, et vegetari, et cogitare, et sentire, et vigere; quae tamen non eodem nomine animalis solent appellari. Verum animalium vitam, eorumque animam tot gradibus plantas transcendit, ut earum comparatione hae dumtaxat vitae umbram ac delineamenta quaedam habere videantur. Bestiis enim, ut notat Cicero lib. 2. De natura Deorum, et sensum et motum dedit natura, et cum quodam appetitu accessum ad res salutares, a pestiferis recessum: iis autem quae e terra gignuntur nihil tribuit amplius, quam ut ea alendo atque augendo tueretur, per insitum vitalem calorem, cui procreandi vis et causa gignendi inest. Etsi igitur omne quod vivit, sive animal, sive terra editum, propter inclusum calorem vivit, ut Zeno recte concludebat: eius tamen aliquem principatum in se habet animal, ut propterea et moveatur et sentiat: quorum neutrum arboribus stirpibusque tribui potest. Ex quo intelligi debet, praestantiorem longe illis animantia vitam atque animam habere: tametsi anima rationalis qua pollet homo longe interiori est brutorum enim anima multis gradibus ac titulis ab humana discrepat: haec enim spiritalis est, illa prorsus corporea; mortalis una, altera immortalis; humana ratione pollet, bestialis vero rationis omnis est expers, quidquid reclamet Lactantius qui lib. 3. De falsa sapientia, cap. 10. ut evinceret summum hominis bonum in summa religione esse, contendit caetera quae putantur esse homini propria, in caeteris quoque animalibus reperiri.
Cum enim, inquit, suas voces propriis notis discernunt, atque dignoscunt, colloqui videntur videndique ratio apparet in his aliqua; cum demulsis auribus, contractoque rictu, et oculis in lasciviam resolutis, aut homini alludunt, aut suis quisque coniugibus, ac totibus propriis. Nonne aliquid amori mutuo, et indulgentiae simile impartiunt? Iam illa, qua sibi prospiciunt in futurum, et cibos reponunt, habent utique providentiam. Rationis quoque signa in multis deprehenduntur, nam quando utilia sibi appetunt, mala cavent, pericula vitant, latibula sibi parant, in plures exitus disparentia, profecto aliquid intelligunt. Potest aliquis negare illis inesse rationem, cum hominem ipsum saepe deludant? Nam quibus generandi mellis officium est, cum assignatas incolunt sedes, castra muniunt, domicilia inenarrabili arte componunt, regi suo serviunt; nescio an his perfecta sit prudentia. Incertum est igitur, utrumne illa quae homini tribuuntur, communia sint cum aliis viventibus. Religionis certe sunt expertia. Equidem arbitror universis animantibus esse datam rationem, sed brutis tantummodo ad vitam tuendam, homini autem ad propagandam. Ita Lactantius.
Verum ea omnia absque ratione, mente et intellectu perfici posse a brutis docent cum Thoma Willis parte 1. cap. 6. lib. De anima brutorum plurimi subtilissimi naturae speculatores affirmantes bestias ca omnia exequi per insitas naturales, impressasque a Deo notiones quibus ad suae speciei, suique individui conservationem ducuntur, ut plenius docuimus in Philosophicis. Ut autem praetatorum Moysis verborum planior habeatur intelligentia,
Quaeres 1. An omnes omnino animantium terrestrium species a Deo conditas sufficienter praefatis verbis Moyses expresserit?
Affirmo Seraphicus Doctor dist. 15. dubio 2; idque probat duplici argumento petito ex parte motus, et ex parte finis animalium. Ex parte quidem motus sic: omne enim animal quod movetur, aut movetur tractu, et sic est reptile; aut impulsu, et sic est gressibile; et hoc est dupliciter: aut est animal natum saevire, aut mansuescere. Primo modo dicitur bestia; secundo modo dicitur iumentum, et sub iumentis comprehenduntur pecora. — Ex parte finis: animalia enim dicta sunt propter hominem: aut igitur sunt ordinata ad hominis iuvamentum, sicut sunt iumenta quasi iuvantia: aut sunt ordinata ad hominis exercitium: et hoc potest esse dupliciter, quia aut exercent nocendo manifeste, et sic sunt bestiae, quasi vastiae: aut occulta nocent, et sic sunt reptilia, quae occulta nocent, et insidiantur calcaneo. Hos autem fines etsi non haberent, si homo non peccasset, in actu; haberent tamen in aptitudine, et ex ipsa aptitudine melius erudiretur tunc homo in statu innocentiae quam erudiatur nunc ex actu in statu culpae: et sic patet horum trium differentia, et sufficientia.
Quaeres 2. An minutissima animantia, et quae ex putri materia formari solent, etiam ipso sexto die Deus condiderit?
Respondet S. Augustinus lib. 3. De Genesi ad litteram c. 11. ea quidem die posse dici tune a Deo formata. Potest quidem, inquit, dici ea minutissima, quae vel ex aquis, vel ex terris oriuntur tune creata: in quibus etiam illa non absurde intelliguntur, quae nascuntur ex iis quae terra germinante orta sunt. Et quia praecesserant conditionem non solum animalium, sed etiam luminarium, et quia terrae continuantur per radicum connexionem, unde illo die qua apparuit arida, exorta sunt, ut potius ad supplementum habitationis quam ad numerum habitatorum pertinere intelligerentur. Cetera vero quae de animalium gignuntur corporibus, maxime mortuorum, absurdissimum est dicere tune creata, quum animalia ipsa creata sunt; nisi quia inerat iam in omnibus animatis corporibus vis quaedam naturalis, et quasi praeseminata materia, et quodammodo initiata primordia futurorum animalium, quae de corruptionibus talium corporum pro suo quoque genere ac differentiis erant exoritura per administrationem ineffabilem omnia movente incommutabili Creatore. — Respondet S. Basilius animantia imperfecta, quaeque originem habent ex putrescente materia, in exordio mundi esse a Deo edita his tamen verbis: Non enim in mari, vel fluminibus pisces perfectiores Dei iussu generabantur, sed etiam in limosis, et palustribus locis: etenim ranae, muliones, culices ipsi ex ipso nimirum lucusto emergebant coeno. — Respondeo cum communi Interpretum sententia, hanc difficultatem cum distinctione esse solvendam: sunt enim quaedam huiusmodi animalia quae facillime, et nullo negotio nascuntur ex excrementitia materia, quae animalibus adhaeret, vel levi quadam corruptione, ut sunt pediculi, pulices, erucae, et similes; et haec non videri a Deo procreata: alias enim dicendum esset, iam tunc in statu innocentiae hominem pediculis fuisse adsessum, cum hi nonnisi in hominis carne nascantur, et ab eadem alimentum trahant. Alia vero quae vel industriam aliquam requirunt, ut ex putri materia eliciantur, ut apes, vel vespae, neque tam facile ex corruptione nascuntur, ut vespae mures, glires, multa serpentium, multa insectorum copia; et haec a Deo fuisse producta.
Quaeres 3. An etiam productae sint a Deo hoc die Hybrides seu animalia, quae ex diversarum specierum commixtione generantur, ut mulus ex equa, et asino, leopardus ex leone, et pardo, lynx ex lupo, et cervo?
Respondeo, probabilius videri tunc omnia animalia de facto fuisse creata; tum quia licet in Africa in dies novae oriantur monstrorum species, et plures deinceps orientur, atque oriri possunt ex nova aliarum, et aliarum specierum, sive animalium commixtione; tamen haec animalium diversae speciei commixtio est praeter naturam, et omnino adulterina. Unde vetita fuit Iudaeis Levitici 19. versu 19. quia haec animalia sufficienter censentur creata, quando aliae species creatae sunt, ex quarum commixtione postea erant nascitura.
Quaeres 4. An quemadmodum producta sunt animalia quae in ceteris elementis vivunt, aliqua etiam sint in igne producta?
Respondeo, quod non: igni enim nulli incolae sunt dati: nam nec Salamandram, nec aliud animal in igne vivere aut durare posse, docet Galenus lib. 3. De temperamentis, et Dioscorid. lib. 2. cap. 56. ubi Matthiolus ait se idipsum expertum esse, ac multas Salamandras in ignem coniecisse, quae brevi consumptae sunt. Sic Pyraustae, lampyrides, quae paulo maiores sunt muscis, tantum ad breve tempus vivunt in igne. Nam in fornacibus aerariis nascuntur in Cypro, in hisque per ignem saliunt, et ambulant, et mox a flamma avolantes emoriuntur, uti testatur Aristoteles lib. 5. Historiae animalium cap. 19.
Petes: cur animantibus terrenis, sicut piscibus ac volatilibus, suam Deus benedictionem non fuerit largitus? — Respondent Hebraei propterea non fuisse datam terrestribus benedictionem, quod inter ea esset serpens, paulo post seducturus hominem, ob idque a Deo maledicendus. Verum probabilius existimat Pererius, Mosem voluisse quod de benedictione piscium dixerat, intelligere etiam in terrestribus, nec solum in hoc, sed in aliis quoque, ex iis quae in uno aliquo genere prodita sunt a Moyse: similia etiam in aliis, quae brevitatis causa non sunt tradita, intelligi debent. Homini vero proprie ac separatim tribuenda erat benedictio, quod in homine propria quaedam, et singularis ratio sit generationis et multiplicationis: nempe non ad conservandam modo speciem, sed potissime ad complendum numerum Electorum; et ne quisquam putaret in officio gignendi nullum hominis posse esse peccatum. Licet enim munus generandi sit omnino naturale in ceteris animantibus, in homine tamen partim est naturale, et partim voluntarium; et quod in aliis nec vitii, nec virtutis capax est, in homine vel laudi, vel crimini verti potest. Plantis autem non congruebat benedictio, quin nullum habent sensum, nullumque propaganda prolis affectum.
Quaeres 5. An res meliores Deus potuerit facere, vel creare quam fecerit, vel creaverit?
Respondet Guillelmus Parisiensis 1. partis De Universo parte prima cap. 23.
Quod quasdam res, quantum erat de amplitudine ac copiositate potentiae suae, maiores, et meliores quam creavit, creare potuit: sed illae non erant receptibiles maioris bonitatis, aut meliores creabiles, sicut forte Lunam non potuit creare ex se luminosam, quemadmodum neque terram: non enim terra esset, si luminosa esset; neque luna luna esset, si ex se luminosa creata esset; neque asinus esset, nisi Deus ipsum animal irrationale effecisset: neque pulex pulex esset, si magnitudinem Ceti, vel Elephantis Creator eidem dedisset. Amplius ipsa res invicem tales immutationes, et augmentationes sustinere non possunt: si enim fecisset hominem ad magnitudinem Solis, tota terra illi non suffecisset ad habitationem, neque omnes fruges, et fructus ipsius ad alimenta; neque omnes lanae, et lina ad vestimenta eiusdem, et ita hoc facile est tibi videre in aliis animalibus, quia nullo modo se invicem pati possent. Si enim fecisset serpentes ad instar Elephantorum, et Cete, alia ea animantia non sustinerent. Similiter si muscas in magnitudine aquilarum, tota habitatio aeris, quae volueribus deputata est, muscis solum occupata esset, et repleta. Manifestum igitur est tibi ex his, quia Creator sapientissimus, et optimus sic temperavit omne, idest mundum, seu universum, et sic moderatus est singulis generibus, et speciebus, ut quantitates, et parvitates earum se invicem non solum paterentur, sed adiuvarent, et salva esse possent, atque salvari insimul, idest, in ipso omni sive mundo. Quod si dixerit quis, quia non decuit infinitam potentiam Creatoris, infinitamque bonitatem ipsius, immensasque divitias bonitatis eiusdem tam modica creasse omnia, quae creavit, neque Coelos, neque mundum ipsum: quin potius decens fuit incomparabiliter maiorem mundum, Coelosque similiter creasse; et pro magnitudine illa homines, et caetera animalia in mundo magnos creasse; hic ergo reminisci debes, quia corpora, et animalia, nec creari poterant infinita, neque esse: alibi enim didicisti omne corpus, et corporeum ex necessitate esse finitum. Quia igitur ex necessitate finita creari, et esse ea oportuit, ista quaestio eadem esset si longe maiora quam sint creasset omnia Creator; quantumeunque enim maiora ea creasset, finita tamen essent; et propter hoc semper quaeri possent cur non maiora ea creasset. Non fuit igitur ista mensura magnitudinis, et aliorum in rebus creatis ex defectu vel potentiae, vel bonitatis, quae esset apud Creatorem; sed res ipsae sicut paucis exemplis ostendi tibi, hanc mensuram potius requirebant, quamquam verissime dici posset, quia per electionem, et providentiam sapientissimi Datoris, in his mensuris, et dispositionibus creatae sunt res.
Quaeres 6. An revera Deus post Universi productionem cessaverit ab omni opere, ut significare videtur Moyses cap. 2. his verbis: Complevitque Deus opus suum quod fecerat; et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat.
Respondet Seraphicus Doctor dist. 15. quaest. 3.
Primo quidem praesupponendo, quod omnis artifex perfectus opus inchoat, ut ad perfectionem perducat: et sicut intendit, ita facit, si per omnia sufficientia virtutis agentis sibi suppetit; cum autem ad perfectionem deduxerit, habet, quod intendit; omne autem operans propter quid, obtento eo propter quod agit, quiescit: omnis igitur Artifex perfectus sic operatur, ut aliquando quiescat. Cum igitur Deus sit agens perfectissimum in producendo ipsum Universum, necesse est ergo ipsum aliquando quiescere. Sed cum duplex sit agens, quoddam quod movetur, et laborat in sua operatione; quoddam vero, quod nec mutatur, nec variatur: illud, quod primo modo agit, quiescet per quietationem, quae quidem est privatio motus, et laboris, sicut est agens creatum: illud vero quod secundo modo agit, quiescet quietatione, non qua sit laboris, vel fatigationis privatio, sed quae est cessatio ab opere propter ipsius perfectionem: et sic dicitur Deus ab omni opere quievisse, cum Universum produxerit ad esse perfectum, et sic quievit cum ad perfectum esse deduxit. His praemissis, Respondet secundo, quod cum duplex sit Universi perfectio: una secundum esse permanens, alia secundum esse decurrens. Prima, inquit, attenditur in completa existentia principiorum, et completo numero specierum, qua quidem species naturam generis participant secundum rectam, et ordinatam intentionem naturae. Secunda vero perfectio consistit in productione eorum, quae per tempora decurrunt, et sibi ipsis consequenter succedunt, ex cuius successionis ordinatione resultat quadam unitatis pulchritudo, et perfectio. Quoniam igitur secundum primam perfectionem Deus Universum in sex diebus ad esse produxit, scilicet quantum ad completam existentiam principiorum, et quantum ad completum numerum specierum: ideo dicitur requievisse ab omni opere, quod patrarat. Quia vero continue operatur ad rerum successionem per propagationem, et individuorum multiplicationem: ideo dicitur operari usque modo. Ex his patet responsio ad quaestionem propositam: concedendum est enim, quod ad productionem animalium, maxime hominis, secuta est quies in die septimo; non quia facta sit laboris terminatio, sed quia facta est operis inchoati completio.
— Eandem paulo aliter quaestionem explicat S. Augustinus lib. 1. De Genesi ad litteram c. 12. Potest, inquit, intelligi Deum requietisse a condendis generibus creaturarum, quia ultra iam non condidit aliqua genera nova: deinceps autem usque nunc, et usque operatur eorundem generum administrationem, quae nunc instituta sunt; non ut ipso saltem die septimo potentia eius Coeli, et Terrae, omniumque rerum quas condiderat, gubernatione cessaret; alioquin continuo dilaberentur. Creatoris namque potentia, et Omnipotentis atque Omnitenentis virtus, causa subsistendi est omni creaturae: quae virtus ab iis quae creata sunt regendis si aliquando cessav[er]it, simul et illorum cessaret species, omnisque natura concideret. Neque enim sicut structuram aedium cum fabricaverit quis, abscedit, atque illo cessante atque abscedente stat opus eius; ita mundus vel ictu oculi ruere poterit, si ei Deus regimen sui substraxerit: Proinde, et quod Dominus ait, Pater meus usque nunc operatur, continuationem quandam operis eius, quae universam creaturam continet atque administrat, ostendit. — Addit e. 15. Deum quidem dictum requievisse ab opere, non vero in opere. Nimirum, inquit, quia vitium est, et infirmitas animae ita suis operibus delectari, ut potius in ipsis, quam in se requiescat ab iis: cum proculdubio melius aliquid in illo sit quam ea facta sunt, quam ipsa quae facta sunt: insinuatur nobis Deus per hanc Scripturam, qua dicitur requietisse ab omnibus operibus suis quae fecit, nullo opere suo sic delectatus, quasi faciendi eius egerit, vel minor futurus nisi fecisset, vel beatior cum fecisset. Quia enim ex illo ita est quidquid ex illo est, ut ei debeat quod est, ipse autem nulli quod ex ipso est, debeut quod beatus est, se rebus quas fecit diligendo praeposuit: non sanctificans diem quo ea facienda machinatus est, nec illum quo ea perfecit, ne illis, vel faciendis, vel factis aurum eius gaudium videretur: sed eum quo ab ipsis in seipso requievit. Et ipse quidem numquam ista requie caruit, sed nobis eam per diem septimum ostendit: hinc etiam significans non percipi requiem suam nisi a perfectis, cum ad eam intimandam non deputarit diem, nisi qui perfectionem rerum omnium sequebatur. Nam qui semper est quietus, tunc nobis requievit, cum se quievisse monstrarit. — Existimant Cabbalistae quod sicut Deus hexaimeron dierum impendit in creatione mundi, ita hexaimeron dierum millenariorum debeat impendere in conservatione mundi, adeo ut mundus sex millenariorum spatium durare debeat et consummari, sequente vero millenario Deus quiescet. Haec fuit sententia omnium fere Patrum, ad quam Platonici et Pythagoraei proxime videbantur accedere. Suam vero istam doctrinam ab ipsis Hebraeis hausisse, nullus est paulo humanior, et litteratura iudaica et cabbalistica imbutus, qui hoc facile non sibi persuadeat. Quod potest confirmari testimonio Manassis Ben Israel: Divini theologi Cabbalistae, quos Plato in Timaeo secutus est, putant mundum inferiorem sex mille annis, coelum quinquaginta annorum millibus, Deo novo factura sint mundo et coelo. Hoc aiunt Adamum tradidisse Setho, hunc Hanoch[?]o. Hanochum Noacho, illum Semo, hunc Hebero et Hebraeorum Patriarchis, postea illi confirmatum a Moyse, et significari per divinos illos sex creationis dies qui repraesentant sex millia annorum, quia et ait Psalmographus: Dies Domini est mille anni, mille anni in oculis tuis sicut dies unus. Sic ille conciliatoris p. 39. quo vero erat acumine Manasses, in sex diebus creationis mysteria quaerit, et credunt qui respondeant sex diebus millenariis, quibus durare debet mundus hic inferior. Primo die, inquit ille, problemat. p. 46. facta est lux, et extiterunt tenebrae, hoc respondet Adamo qui fuit lux mundi, et Caino tenebrarum symbolo, vel Adamo innocenti, et Adamo peccatori; vel Setho et Enoso cuius tempore coeperunt tenebrae idololatriae. Secundo die expansum fuit dividens aquas ab aquis, quod respondet Noacho in secundo millenario, qui aquis diluvii divisit inter bonos et malos. Tertio die emersit terra ex aquis, et creatae plantae, quod respondet populo Iudaico, tertio millenario, ex captivitate Aegyptiaca emergenti, et florenti arboris legis.
Quarta die creatae duae magnae luminariae: hae designant duae templa condita quarto millenario. Quinto die aves et pisces creati sunt, repraesentant Israelitas qui post destructionem templi, ineunte quinto millenario maxima copia instar piscium terram Israeliticam occupaverunt, et Romanas Aquilas, aves quae etiam terram Israeliticam invaserunt. Sexto die creata quadrupedia, et homo, quo designantur principes et reges qui sexto millenario debeant liberari a iugo imperii Romani, et Messias homo cuius Adam fuit typus. Quippe qui non aliter quam Adamus olim dominabitur in omnes pisces, aves et quadrupedia, per quae figurantur omnes mundi principes. Denique septimo die quies fuit, quia septimo millenario erit quies et chaos continuo sex millenariorum germinatione ferax desinet germinare. Haec ille.