Scotus Academicus, Tomus quintus: De Creaturarum Corporalium et de Homine

Claude Frassen

Scotus Academicus, Tomus quintus: De Creaturarum Corporalium et de Homine

Claude Frassen (1620–1711)


Tractatus I: De Creaturarum Corporalium, seu totius Mundi formatione, et ordinatione

Disputatio I: De opere primae diei

Quid Deus primo rerum omnium die condidit et operatus est, luculenter exprimit Moyses his: In principio creavit Deus Caelum et Terram. Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi, et Spiritus Domini ferebatur super aquas. Dixitque Deus: Fiat lux, et facta est lux. Et vidit Deus lucem, quod esset bona: et divisit lucem a tenebris: appellavitque lucem diem, et tenebras noctem, factumque est vespere, et mane dies unus. Quibus verbis plura complectitur sectu digna, quae ut nota fiant, sub sequentibus Quaestionibus sunt aperienda.

Quaeres 1. — Quid significaverit colueritve Moyses per haec vocabula, in principio creavit Deus?

Respondeo. Quod sicut Moyses omnium prophetarum oculatissimus et coryphaeus exstitit, nihilque non nisi dictante divino Spiritu scripti exaravit, mirum videri non debet quod eius eloquia mysteriis referta sint et sub litterae cortice divina arcana complectantur, quod potissimum apparet in primo Genesis capite; quot enim protulit verba, tot videtur eructasse oracula. Ut autem singula pro modulo nostro detegamus et resememus, primus ille Genesis versiculus sigillatim est expendendus sub proponendis distinctis titulis.

IN PRINCIPIO. — Triplex horum verborum apud sacros interpretes, maxime vero S. Ambrosium lib. 7. Hexaemeron, c. 4, et S. Augustinum lib. 1. De Genesi ad litteram, cap. 1. patetur expositio. Primo namque in principio, idem sonat, ac in Filio, qui seipsum pluries principium rerum appellavit. Sic Ioan. 8. interrogatus respondit: Principium, qui et loquor vobis: et Apocal. 1. Ego sum novissimus, et primus, principium, et finis. Ipse namque est quasi idea et sapientia Patris, necnon et Verbum quo omnia creavit; etenim per ipsum omnia facta sunt, et sine ipso factum est nihil: seu, ut loquitur S. Paulus ad Colossenses 1, In ipso condita sunt universa in Caelis, et in Terra, visibilia, et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates: omnia per ipsum, et in ipso creata sunt: et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. Verum haec expositio mystica est, et symbolica.

Secunda explicatio est quod in primordio, seu initio non aevi, sed temporis, et mundi, cuncta Deus creaverit; quando nimirum simul cum mundo coepit mundi duratio. Licet enim in mundi primordio non fuerit tale tempus, quale nunc est; iam enim tempus nostrum est mensura motus primi Mobilis, Solis, et Caelorum: tune autem nedum erat primum Mobile, nec Sol, nec Caeli; et consequenter, nondum erat eorum motus, qui tempore mensurari posset; erat duratio rei corporeae, eo videlicet instanti quo Caelum, et Terra creata sunt. Unde Deus dicitur creasse Caelum, et Terram, non quidem in tempore, sed in principio temporis, idest, in primo temporis momento. Possumus etiam, inquit S. Ambrosius, intelligere, in principio, idest ante tempus: sicut initium viae nondum est via, et initium domus nondum est domus.

Tertia denique explicatio. Illud in principio significat idem, ac ante omnia, ita quod ante Caelum, et Terram Deus censeatur nihil creasse, ut nempe designetur ordo creationis rerum, significeturque Caelum et Terram inter creaturas omnes primarium formationis gradum et ordinem tenere: quod significat David Psalmo 101. Initio tu Domine Terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt Caeli. Quasi diceret, quod quemadmodum domum aliquis aedificaturus, ante cetera fundamentum supponit; ita Deus in fabricando mundo, ante alia condidit Caelum et Terram, veluti duas principes mundi partes, quae ceteras ordine natura necessario antecedunt, et aliarum veluti bases fulcrales iecit ac praestruxit quae ceteras fulcirent et sustentarent, et suo veluti sinu clauderent. Itaque sic resolvi posset Moysis narratio de mundi opificio cum Deus principio caelum et terram creavit: terra erat inanis et vacua, et rudis indigestaque moles; quam tenebrae vestiebant et circumcingebant, e quibus Deus statim lucem eduxit.

— Ex quibus duo inferri posse observat S. Basilius, Homilia in Hexaemeron: primum quidem, quod ex doctrina Mosis perspicue inferatur mundum non esse aeternum; sed aliquando ortus sui habuisse initium. Secundum, etiam cognosci posse mundi antiquitatem, necnon rationem iniri quantum a nostra aetate eius distet exordium, illius veluti vi annos omnes retroactos computando. In quibus aberraverunt a vero Ethnici: etenim quidam censuerunt mundum esse sempiternum: alii coepisse quidem illum aliquando putaverunt, quamplurimas tamen myriades annorum, et prope innumera retro lapsa saecula finxerunt: Hoc equidem vulgare olim inter Christianos et ethnicos scriptores commentum fuit, ad quos obscura tantum mundi Genesis et originis fama perrenerat, ut mos hominum est, Dei veritatem et sacram historiam alienis figmentis adulterare.

Hic autem silentio praetereunda non est miranda scriptorum utriusque Testamenti consensio. Cum enim duo sint rerum originem habentium genera; alia aeterna et divina, ut sunt Filius et Spiritus Sanctus, quorum ille a solo divino Patre, hic a Patre et Filio procedit; alia vero temporanea, ut sunt res omnes in exordio mundi procreata. scriptores sacri Moyses et Ioannes Evangelista, qui utramque originem commemoraverunt, simili usi sunt exordio; nam uterque ortus est ab his vocibus: In principio; ita tamen ut duas illas origines, uti valde discrepantes, etiam diversimode expresserint. Enimvero Moyses adiicit: In principio creavit etc. Ioannes vero: In principio erat Verbum etc. Uterque tamen ad institutum suum apposite scripsit, Nam, inquit Severianus Gabalitanus, utiliter ille, hic proprie locutus est. Ubi namque creatio, faciendi verbo seu creandi usus est Moyses: Ubi vero Creator Auctorque Evangelista verbum erat usurpavit. Latum vero discrimen interfuit, seu creavit et erat; nam alterum factum est cum non esset: ille autem erat qui semper est. Adiicit utrumque scriptorem idcircopari usum esse exordio, ut una pietatis radix ostendatur, quae et hunc Legislatorem docuit, et illum Theologum illuminavit. Sunt enim germana duo Testamenta, uno parente posita. Hincque fit, ut uno consensu sermonem edant: fere enim eadem imago ac simulacrum est. Et sicut duobus germanis, ex eodem ortis Parente insunt similes proprietates, cultusque ac oris paria quaedam lineamenta: sic et duo Testamenta, quod eodem Parente prognata sint, summam quandam habent similitudinem.

CREAVIT. — Ut productionis Universi modum aperiret, Moyses non usurpavit verbum iatsar quod fingere aut formare significat, qua voce usus est c. 2 v. 7. cum hominis formationem recensuit: sed scripsit bara, qua vox denotat cuiuslibet rei productionem ex nihilo, seu quae ex non esse ad esse procedit, nimirum ut mundum ex nihilo conditum esse significaret refelleretque erroneam eorum sententiam qui res omnes ex praexistente quadam aeterna informi materia prodiisse finxerunt, quasi Deus in earum formatione nihil aliud quam ornatum et formam adiiecisset: quod putidum commentum dissipavit Moyses cum ait res omnes non per generationem nec per eductionem aut alio quovis ex praeiacente subiecto productionis modo, sed ex omnipotenti virtute et divino Verbo ac imperio fuisse primitus conditas.

Itaque cum dicitur Deus caelum et terram creasse in principio, aperte significatur non fuisse factum Caelum, et Terram ex materia aliqua praexistente, sed simpliciter ex nihilo, ut exposuit etiam piissima illa Mater Machabaeorum lib. 2. cap. 2. ubi filium iuniorem alloquens, ait: Preco, nate, ut aspicias ad Caelum, et Terram, et ad omnia, quae in eis sunt, et intelligas, quia ex nihilo fecit illa Deus. Non me latet Aben Ezera in commentario ad ista Mosis verba contendere vocem bara, idest creavit, non significare productionem rei ex nihilo, quam sententiam firmare nititur ex primi capitis commate 21. Creavitque Deus Cete grandia. Et 27. Creavit Deus hominem ad imaginem sui: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. Quibus in locis vox bara adhibetur rei ex alia re, ut hominis ex humo, et mulieris ex homine procreationem significandam. — Verum reclamant alii quotquot sunt celebres apud Hebraeos Doctores cum Moyse Bar-nachman qui in commentario diserte scribit: Non extat apud nos in lingua sancta vocabulum quo productionem rei ex nihilo significamus, nisi BaRa. Cui concinit R. D. Kimchi: Omnis, ait, significatio creationis est innovatio rei, et progressio eius a non esse ad esse. Ut autem huic assertionii in speciem repugnantes praefatos textus concilient, distinguunt duplicem usum verbi creandi in Scripturis. Primo enim significat productionem rei alicuius ex puro nihilo, quo sensu hoc in loco accipiendum esse affirmant. Secundo vox illa usurpatur ad denotandam rei alicuius praecellentis et eximiae, quae singulari Dei virtute et potentia in lucem profertur. Atque hinc est quod eo utitur, ubi caelorum et hominis conditionem proponit. Sunt enim caeti vastae et portentosae quodam modo magnitudinis: homo vero ob eximias dotes omnibus creaturis praestat, imo omnium creaturarum quasi caput est et princeps. — Observant insuper intercedere distinctionem inter haec verba bara, idest creavit, et iatsar, idest formavit, et agascha, idest fecit. Ut creare sit ex nihilo aliquid facere; formare enti creato figuram inducere; facere singula membra ordinare, perficere, absolvere, et ad certum suum usum adaptare. Extat locus Isaiae XLIII, 7: Omnem qui invocat nomen meum in gloriam meum, creavi eum, formavi eum, et feci eum. Quem locum Rabbi Kimchi sic explicat: Primum creavi eum, i. e. produxi eum ex non esse ad esse. Dein formavi eum, i. e. existere eum feci apta forma. Exinde feci eum, i. e. disposui seu ordinavi eum. Nam vox dispositionem rei, et perfectionem eius significat, ideo dicit etiam: feci eum.

CREAVIT DEUS. — Mundum a Deo conditum distincte pronuntiat Moyses, ut significaret illius fabricam et molitionem non Angelis, aut alteri creaturae adscribendam esse quemadmodum plurimi Veteres haeretici delirarunt. Imprimis vero Simon Magus qui mundi fabricam Angelis assignabat, quem errorem egregie retudit S. Irenaeus lib. 2 Adversus haereses c. 1. et 2, hac efficaci ratione, quod scilicet Angeli Mundum creassent, vel praeter Dei imperium vel ex ipsius iussu et mandato. Si primum, sequitur Deum impotentem esse aut improvidum et negligentem. Si secundum asseratur, consequens erit non ipsos Angelos, sed in Deum mundi creationem esse refundendam.

Si enim, inquit, Angelos ipse fecit, aut etiam causa creationis eorum ipse fuit; et mundum ipsum videbitur fecisse, qui causas fabricationis eius praeparavit: licet per longam successionem deorsum Angelos dicant factos, vel mundi fabricationem a primo Patre; nihilominus id quod est causa eorum quae facta sunt, in eum qui prolatus fuit talis successionis recurret. Quemadmodum in Regem correctio belli refertur, qui praeparavit ea quae sunt causa victoriae: et conditio huius civitatis, aut huius operis, in eum qui praeparavit causas ad perfectionem eorum quae deorsum facta sunt. Quapropter non iam securim dicimus incidere ligna, vel serram secare; vel hominem concidere et secare rectissime quis dicat eum, qui ipsam securim et serram ad hoc fecit, et multo prius armamenta omnia per quae fabricata sunt securis et serra. Si igitur iuste, secundum illorum rationem, Pater omnium dicitur fabricator huius Mundi, et non Angeli, neque alius quis mundi fabricator praeter illum qui fuit prolatus, et prius causa factae huiusmodi reparationis existens. Ita S. Irenaeus, — Ne quis vero existimaret Deum Angelorum ope mundum condidisse adiicit: Omnia autem quae facta sunt, infatigabili verbo fecit. Proprium enim est hoc Dei supereminentia, non indigere aliis organis ad conditionem eorum quae fiunt; et idoneum est, et sufficiens ad formationem omnium proprium eius Verbum, quemadmodum et Ioannes Domini discipulus ait de eo: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. In omnibus autem est et hic qui secundum nos est mundus. Et hic ergo a Verbo eius factus est, sicut Scriptura Geneseos dicit, omnia quae sunt secundum nos, fecisse Deum per Verbum suum. Similiter autem et David exequitur: quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt.

Eundem errorem exagitat S. Epiphanius Haeres. 22., eunque iugulat tum Mosis verbis: In principio creavit Deus caelum et terram, tum Christi Domini oraculo Luc. 10. ubi divinum Patrem alloquens, ipsum appellat Dominum caeli et terrae, unde colligit: quod si caeli et terrae conditor est Deus Pater Domini nostri Iesu Christi, frustra omnia a sycophanta Simone iactantur, mundum scilicet ab Angelis cum defectu fabricatum. Videndus etiam in his quae adversus Saturninum eiusdem erroris assertorem urget. — Impugnat etiam eundem errorem Theodoretus lib. 5. Haereticarum fabularum, c. 4. eumque refellit ex productis oraculis tam veteris quam novi Testamenti. Ex veteri quidem producit praefata Moysis verba, necnon ea Davidis Psalm. 32: Verbo Domini caeli firmati sunt etc. Deinde adiicit:

His congruentia omnes etiam prophetae nos docent. Et Isaias quidem clamat c. 42: Creans caelos, et extendens eos: firmans terram, et quae germinunt ex ea: dans flatum populo qui est super terram, et spiritum calcantibus eam... Quin etiam Deus ipse per illum dicit, cap. 11: Extendi caelos solus. Verum propheticis mihi vocibus non est opus. Ante legem enim et prophetas natura homines hoc docuit. Et Melchisedech ille antiquus Abraham benedicens, sic dixit, Gen. 14: Benedictus Abraham Deo excelso, qui creavit caelum et terram... Generosus quoque Iob, qui ante legem latam virtute insignis fuit, verum Deum Creatorem agnovit: Qui extendit, inquit, caelos solus, qui graditur super mare, tamquam super solum. Iob. 9. — Adiicit ex novo Testamento. Audiamus ergo, inquit, divinum Ioannem omnia per Verbum facta esse dicentem; sine ipso, inquit, factum est nihil. Audiamus et divinum Paulum clamantem: In ipso condita sunt universa, visibilia et invisibilia. In Areopago autem concionatus dixit, Act. 17: Deus qui fecit mundum, et omnia quae in eo sunt, hic caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat, nec manibus humanis colitur, indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem et omnia: fecitque ex uno sanguine omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae.

Videndus hac de re S. Augustinus lib. 12. De Civit. Dei capitibus 24. et 25. ubi diserte probat quod etsi Angeli Deo interdum inserviant in producendis, conservandis et regendis creaturis, ea tamen non ipsis sed Deo esse adscribenda:

Si enim, inquit, in illa specie semper est, ut tam omnem illum Alexandrum habuisse dicimus conditores: quanto potius nonnisi Deum debemus conditorem dicere naturarum, qui neque ex materia facit aliter; et si potentiam suam, ut ita dicam, fabricatoriam rebus subtrahat, ita non erunt, sicut antequam fierent non fuerunt? Sed ante dico, aeternitate, non tempore. Quis enim alius Creator est temporum, nisi qui fecit ea, quorum motibus currerent tempora?

Inquirit ibidem utrum Angeli in mundi creatione Deo inservirent: at quaestionem dubiam relinquit.

Porro Deus creaturas condidit, non quod illis indigeret, sed quia bonus est; nam, ut ait Plato in Timaeo, non alia Deo fuit ratio creandi mundum, quam suae bonitatis manifestatio: Quaeramus igitur, inquit, causam quae eum impulerit, qui haec machinatus est, ut originem rerum, et molitionem novam quaereret: Bonitas videlicet praestabat. Hinc

Tertullianus lib. 2. Adversus Marcionem cap. 26. ubi inquirens rationem qua Deum induxerit ad productionem mundi, Prima, inquit, est bonitas Creatoris, quae se Deus noluit in aeternum latere: idest, voluit esse aliquid, a quo cognosceretur: subdit: Et idem in suum summum commisit bonitatem apparituri boni negotiatricem; non utique repentinam, nec obvenientis bonitatis, nec provocationis unimationis, quasi exinde censendam, quo ceperit operari. Observandum autem est Mosem hebraice praefatas voces creavit Deus his expressisse: Bara Elohim, ubi nomen Elohim terminationis pluralis, verbo singulari Bara coniungitur constructione prorsus, ut videtur, insolita; ac si sensus esset, creaverunt Dii seu Iudices. Unde Magister Sententiarum lib. 1. dist. 2. ait: hac loquendi formula Mosem usum, ut Trinitatis mysterium adumbraret, significaretque unitatem essentiae, virtutis et operationis in Deo, verbo singulari Bara; personarum autem Trinitatem nomine Elohim, quod plurale existimat declinatum ab El. Verum exilis et ieiuna prorsus est illa expositio. Neque enim Elohim derivatur ab El; alioqui in terminatione plurali non diceretur Elohim, sed Elim; neque etiam revera est numeri pluralis, sed communis, tametsi illius terminatio sit pluralis, ut diserte docet S. Hieronymus epist. 136: Scire debemus, inquit, quod Elohim communis sit numeri, quod et unus Deus sic vocatur et plures; ad quam similitudinem caelum quoque appellatur schamaim, i. e. caeli. Inde et saepe interpretes variant; cuius rei exemplum nos in lingua nostra habere possumus Athenas, Thebas, Solonas etc. quae licet habeant terminationem pluralem, nihilominus rem singularem explicant; neque enim plures fuerunt Athenae, Thebae etc. — Huius veritatis confirmatio peti potest ex eo quod vox illa interdum cum plurali, alias cum singulari verbo construitur: cum plurali quidem, sic 2. Regum, cap. 7. et 23. ubi in Vulgata legimus: Quae est autem, ut populus tuus Israel, gens in terra propter quam ivit Deus, ut redimeret eam sibi in populum; hebraice legimus: halecu Elohim, i. e. ierunt Dii. Sic etiam Geneseos cap. 20. v. 13. et cap. 30. v. 7. Cum singulari vero, ut toto primo capite Geneseos, et alibi saepe. Deinde, si vox Elohim pluralitatem atque in Deo Trinitatem personarum connotaret, recte dicerentur in Deo esse tres Elohim, ac subinde tres dii, aut tres iudices, ea est enim vocis Elohim significatio. At absurde omnino tres personae divinae dicuntur tres dii, tresve iudices, sicut et tres Domini, quia ut testatur Symbolum S. Athanasii, Sicut sigillatim unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri christiana veritate compellimur; ita tres Deos aut Dominos dicere catholica religione prohibemur. Insuper eodem capite, vox Elohim, comperitur dici de singulis divinis personis, nam divinus Pater cui in Symbolo fidei appropriatur omnipotentia et creatio caeli et terrae, dicitur Elohim. Similiter Filius seu Verbum Patris eodem nomine illustratur cum dicitur: Elohim dixit. Etiam Spiritus Sanctus appellatur Spiritus Elohim qui movebatur super aquas. Igitur si Elohim vi numeri comprehendit tres personas, quaelibet divina persona alias complectetur, adeoque Filius erit sui ipsius Filius, et Spiritus Sanctus sui ipsius Spiritus: quae consequentiae quam absurdae et falsae sint nemo non videt. Denique vox Elohim non magis pluralitatem importat quam vox Adonim, cum utriusque terminatio sit pluralis. At vox Adonim plerumque in Scriptura de uno solo fertur, ut Geneseos cap. 21. v. 9. et cap. 12. v. 30. et Isaiae cap. 19. v. 4.

Responnet fortasse aliquis, non eandem esse utriusque vocis rationem, quippe vox Adonim cum careat singulari a quo declinetur, necessum est quod sit generis communis; secus vero de voce Elohim quae declinatur ab Elouh. — Verum quisquis haec obiciat non advertit vocem Adonim revera declinatam esse a singulari Adon quae legitur Iosue cap. 3. v. 2., et Mich. cap. 4. v. 2.

Nullo igitur solido fundamento nititur praefata vocis Elohim expositio. Quapropter verosimilius dicendum arbitror illam esse vel communis generis, vel pluraliter hic a Moyse usurpatam pro more linguae hebraicae, imo et humana consuetudine qua principes et magnates, propter dignitatem et eminentiam qua ceteris praestant, de seipsis pluraliter loquuntur; vel honoris et reverentiae causa, ab inferioribus multitudinis numero compellantur, ut est etiam nunc apud Gallos in usu, sicut et apud Hispanos et Italos.

Quaestionem hic etiam movent Hebraei, cur Moyses potius vocem Elohim quam Iehova usurpaverit. Respondet R. Barnachman, idcirco tactum, quod vox Elohim significet Dei robur, virtutem ac fortitudinem infinitam, qua opus fuit, ut cuncta ex nihilo mirabiliter produceret. Iehova autem significat ineffabilem Dei maiestatem, qua cunctis creaturis infinite eminet. Addunt Cabbalistae, sacrum nomen Iehova potissimum Dei misericordiam et bonitatem in divinis Litteris significare; vocem autem Elohim illius aequitatem et iustitiam, quam praesertim in rerum exordio commendatum esse voluit. Tametsi enim mundi creatio opus sit exuberantis Dei bonitatis sese extra sinum divinitatis effundentis, ut diserte declarat S. Basilius Homilia in Hexaemeron; illius tamen constitutio ac dispositio opus est divinae iustitiae et iustitiae(?), ut praeclare explicat Tertullianus lib. 2. Adversus Marcionem c. 12. ubi eleganter ait: A primordio Creator tam bonus, quam et iustus pariter utrumque processit; bonitas eius operata est mundum, iustitia modulata est: quae etiam tum mundum iudicarat ex bonis faciendum, quia cum bonitatis consilio iudicavit. Iustitiae opus est, quod inter lucem, et tenebras separatio pronuntiata est, inter diem, et noctem, inter Caelum, et Terram, inter aquam superiorem, et inferiorem, inter maris aestum, et aridae molem, inter luminaria maiora, et minora, diurna, atque nocturna, inter marem, et feminam, inter arborem scientiae mortis, et vitae, inter orbem, et Paradisum: inter aquigena, et terrigena animalia. Omnia ut bonitas concepit, ita iustitia distinxit.

Quaeres 2. — Quid per Caelum, et Terram Moyses intellexerit?

Respondeo. Plures e Veteribus existimasse verba ista esse quoddam generale effatum quo Moyses omnia quae sunt a Deo facta summatim et veluti compendio complexus est, ut in sui sermonis exordio Iudaeos statim edoceret totam illam aspectabilem rerum universitatem a Deo mundi totius Opifice profectam esse; quare ita pronuntiavit: In principio fecit Deus caelum et terram, tamquam diceret, quidquid in rerum natura conspicitis, et quaecumque caeli ac terrae ambitus complectitur, una cum sole ipso terraque, id omne in temporum exordio fabricatus est Deus. Deinde vero ordinem quo res a Deo conditae sunt, per partes ac sigillatim describit. Quam atque expositionem probavit S. Gregorius Nyssenus in Hexaemeron, asserens Mosen dum illa commemorasse, caelum et terram, tamquam extrema rerum omnium quae sensibus concipiuntur: ut cum ea, quiles(?) comprehensa sunt cetera a Deo creata diceret, id omne complecteretur, quod intra extrema continetur. — Distinctius vero hanc eamdem sententiam exponit S. Cyrillus Alexandrinus lib. 2. contra Iulianum, pag. 51: Cum igitur, inquit, Moyses dixit: In Principio fecit Deus caelum et terram, intellige summatim, ac velut in compendium collatis omnibus, universarum rerum creationem eum exponere; tum artificiose progredi ad explicandum qua parte singula fuerint exornata, ut unaquaeque res creata existentium suam maxime fuerit adepta: nempe, Verbo potentissimo ipsum ait condidisse omnia. Huius etiam interpretationis meminit S. Basilius Homil. 3. in Hexaemeron, pag. 33., tametsi ab ea dissentiat: Dictum est, inquit, exponens haec verba, a praedecessoribus nostris, non esse hanc secundi caeli creationem, sed explicationem quamdam prioris; ibi enim Scriptura caeli et terrae creationem in summa quidem retulit: hic vero curiosius rationem tradit nobis, quae unumquodque confectum sit elementum. Nos autem dicimus, cum nomen diversum, officiumque peculiare secundi caeli traditum sit aliud esse necessario illud primum quod initio factum est, habens naturam solidiorem, quae praestat rebus omnibus utilitatem praecipuam. — Huius etiam opinionis meminit S. Augustinus lib. 1. De Genesi ad litteram cap. 3. necnon lib. 1. contra adversarium legis, ubi eam probabilem fatetur. Eamdem pariter propugnant Recentiores aliqui cum Petavio lib. 1. De Opificio cap. 2. — At huic interpretationi repugnat ipsa rerum a Deo initio mundi factarum Mosis recensio: ei namque propositum est rerum capita atque praecipua genera ordine quo procreata sint referre. Porro si caeli terraque vocabulis, utriusque distinctam creationem primo die mundi factam non exponeret, earum praecipuarum mundi partium formationem praetermisisisset: neque enim earum creationis postmodum meminit. — Iubet quidem Deus ut fiat secundo die firmamentum, quod statim exstitit, at illa firmamenti procreatio supponit iam caeli terraeque et aquae in terra consistentium formationem, siquidem cum in finem mandatur fieri firmamentum ut dividat aquas ab aquis, iam igitur exstabant aquae, ac subinde terra earum fulcrum et centrum. Insuper primo die mundi terra erat inanis et vacua, et Spiritus Domini ferebatur super aquas; igitur eo die terra iam erat producta, et exstabant aquae, eandem enim terram abyssum tenebris circumfusam, eumdemque globum constituentes. Deinde si hic non recenseatur terrae procreatio, consequens erit illam a Moyse fuisse praetermissam, quippe cum eius formatio alibi distincte non recenseatur. Praecepit quidem Deus die mundi tertio ut germinet terra herbam virentem, non vero ut illa existat. Quaero autem quo die sit condita, si non primo illo die quo creavit Deus caelum et terram? Denique quando mandavit Deus ut fieret lux, aut iam caelum et terra exstabant, aut simul cum luce procreata sunt, aut illa primigenia lux vacua et imaginaria spatia occupabat et irradiabat; hoc postremum nullus arbiter, nisi emotae mentis sit, affirmabit. Necessum est ergo fateri caelum et terram primo die mundi cum illa primigenia luce fuisse condita.

Tres alias praefatorum verborum expositiones subministrat S. Augustinus: primam quidem lib. 12. Confessionum, c. 7. ubi per Caelum interpretatur naturam angelicam: per Terram vero naturam corpoream, ita quod voluerit Deum ab initio res duas condidisse veluti duo totius entis extrema: alterum summum, et prope Deum, nempe naturam angelicam: alterum infimum, et prope nihil, quae sunt res corporeae, et materia prima. Secundo idem libro De Genesi contra Manichaeos cap. 7. Caelum, et Terra, inquit, hic vocatur materia prima ex eo, quod ex illa Caelum die secundo, et Terra die tertio producenda esset. Materiam autem censet prius fuisse informem, deinde formatam. Tertio libro De Genesi ad litteram cap. 15. ita suam mentem aperit, et tertiam verborum explicationem subiicit ita scribens: In principio fecit Deus Caelum, et Terram, etc. Non quia informis materia formatis rebus tempore prior est: cum sit utrumque simul concreatum, et unde factum est, et quod factum est. Sicut enim vox materia est verborum, verba autem formatam vocem indicant: non autem qui loquitur prius mittit informem vocem, quam possit postea colligere, atque in verbum formare: ita Creator Deus non priorem tempore fecit informem materiam, et eam postea per ordinem quarumcumque naturarum, quasi secunda consideratione formarit: formatam quippe creavit materiam; scilicet quia illud unde fit aliquid, etsi non tempore, tamen quadam origine prius est, quam illud quod inde fit; potuit diversificare Scriptura loquendi temporibus, quod Deus faciendi temporibus non distinxit: si enim quaeratur utrum ex verbis an de voce verba faciamus, non facile quisquam ita tardo ingenio reperitur, qui non potius verba fieri de voce praepondeat: ita quoniam utrumque simul qui loquitur faciat, quid unde faciat naturali attentione satis apparet. Quumobrem cum simul utrumque Deus fecerit, et materiam quam formarit, et res in quas eam formarit, et utrumque a Scriptura dici oportuerit, nec simul utrumque dici potuerit, prius illud unde aliquid factum est, quam illud quod inde factum est dici debuisse quis dubitet? — Verum hic tres interpretationes non videntur sensui litterali accommodari: cum enim etiam haec Moysis doctrina, et narratio historica sit, proculdubio illius verba proprie, non figurate sunt accipienda. Quid autem magis extra communem loquendi consuetudinem, quam Caeli nomine naturam angelicam, Terra autem vocabulo materiam primam appellare? Praeterea nimis durum videtur materiam primam appellari nomine Caeli, et Terrae, quod haec corpora formanda essent ex illa: pari enim ratione appellari potuissent et aqua, et aer, et ignis, et quodlibet aliorum corporum. Nec fit credibile, Mosem sic scribentem Hebraeis rudibus, et indoctis voluisse eos docere materiam primam, quam vix satis docti et acuti Philosophi intelligentia comprehendere potuerunt. Remotum etiam a ratione videtur, divinam Scripturam, quae toties Deum eo praedicat et magnificat, quod creavit Caelum, et Terram, (id quod sine dubio ex hoc Mosis loco accepit) significare voluisse Deum fecisse materiam primam; cum enim ea sit intima, et vilissima rerum omnium a Deo conditarum, non ob eius creationem toties, et tantopere Deum laudandum et praedicandum esse existimasset. — Scio equidem expositionem illam placuisse Severiano Gabalorum episcopo lib. 1. De Mundi creatione, ubi cum dixisset: sex diebus cuncta a Deo creata sunt: differt tamen prima dies a reliquis sequentibus. Nam prima die fecit Deus, quaecumque fecit, ex non entibus: ab altera autem die nihil fecit ex non entibus, sed ex quibus prima die creaverat, mutavit ut libuit; concludit: Prima itaque die creavit Deus rerum materias: reliquis vero diebus earum formas atque ornatum seu distinctionem iecit. Ab hac etiam sententia non multum alienus est S. Gregorius Nyssenus in Hexaemeron, pag. 8., qui initio non res ipsas corpora que, sed rerum atque corporum semina tantum extitisse tradit: ⟦Ita, inquit, potentiae quaedam exstiterunt in illo primo Dei actu creatae(?), seminum rationibus adiunctae⟧, ita tamen ut actu res singulae nondum essent. Eam vero expositionem tradit et propugnat S. Augustinus pluribus, praesertim lib. 1. De Genesi contra Manichaeos cap. 5.: Prima, inquit, materia facta est confusa et informis, unde omnia ferent quae distincta atque formata sunt, quod credo a Graecis chaos appellari... Et tamen Deus rectissime creditur omnia de nihilo fecisse; quia etiam si omnia formata de ista materia facta sunt, haec ipsa materia tamen de omnino nihilo facta est. Aperit deinde quare materia illa sit Caelum et Terra, non quia, inquit, iam ibi erat, sed quia hoc esse poterat: nam et Caelum scribitur postea factum: quemadmodum si semen arboris considerantes dicamus ibi esse radices, et robur et ramos, et fructus et folia, non quia iam sunt, sed quia inde futura sunt, etc. Idem sentit lib. 12. Confessionum, c. 7., 8 et 12., et in opere imperfecto De Genesi ad litteram. quam interpretationem amplectuntur Beda in Comment. et Isidorus lib. 1. De Differ. cap. 9. — Verum haec interpretatio Philosophorum placitis omnino abhorret, eorum maxime qui materiam numquam a forma separatam extitisse, neque vel divina vi existere posse censent. Accedunt prius prolatae rationes, quibus haec non minus quam praecedens sententia profligatur, maxime vero quod si caelum et terra elementum, non in ipso rerum initio creata sint, necessum erit eorum formationem a Moyse fuisse praetermissam, neque enim tertia die terra condita est; nam eo die legimus quidem dixisse Deum, non ut terra fieret, sed ut appareret arida, et germinaret, hoc est, ut quae erat aquis operta et obruta, exsiccata fieret et idoneus locus generationis tam stirpium quam animalium. Igitur, ait S. Basilius, homil. 2. pag. 19. fecit Deus caelum et terram, haud dimidia ex parte utrumque, sed totum caelum totamque terram; ipsam, inquam, essentiam, sive materiam fecerit cum forma comprehensam; non enim figurarum inventor est Deus, sed ipsius naturae rerum Creator.

AT INQUIES, caelum et terram et omnia quae in eis sunt. Deum fecisse ex nihilo plerumque Scriptura sacra testatur, Sap. 11. v. 17.; Isa. 45. v. 7.; et 2. Machab. 1. v. 20.(?) non alia certe ratione quam quia Deus initio materiam primam ex nihilo, seu ex nullo praeeexistente subiecto creavit; caetera vero deinde ex ea effinxit. Illius igitur productio materiae vocabulis caeli et terrae fuit adumbrata. — Respondeo Deum ex nihilo caelum et terram sua materia suisque formis constantia, ex nihilo tam facile effingere potuisse quam ipsam materiam primam formis vacuam. Si enim ex hypothesi quod praextitisset materia, ex ea caeli terraque formas potuerit educere, quidni ea simul creare? Porro id ita factum esse persuadet ipse Scripturae textus, qui non materiam primam, ex qua caelum et terra prodierint; sed caelum et terram initio creata distincte refert.

Urgebit fortasse aliquis cum Hermogene apud Tertullianum lib. adversus Hermogenem c. 21: si ideo ex nihilo facta esse dicimus omnia, quoniam nulla materiae fit mentio, ex qua procreata fingantur; vicissim contendere posse ex materia facta omnia, quia Moyses non aperte significat ex nihilo res aliquas esse procreatas. — Respondet Tertullianus diversam utrobique esse causam:

Etsi enim, inquit, non aperte Scriptura pronuntiarit ex nihilo facta omnia, sicut nec ex materia, dico non tantam fuisse necessitatem aperte significandi de nihilo facta omnia, quantam esset si ex materia facta fuissent. Quoniam quod fit ex nihilo, ex ipso, dum non ostenditur ex aliquo factum, manifestatur ex nihilo factum: et non periclitatur ne ex aliquo factum existimetur, quando non demonstretur ex quo sit factum. Quod autem ex aliquo fit, nisi hoc ipsum aperte declaratur ex aliquo factum illud, dum ex quo factum sit ostenditur, periclitabitur primo videri ex nihilo factum, quia non editur ex quo sit factum. Hae ille; quibus aperte satis indicat caelum et terram recte dici posse ex nihilo procreata, cum nullius materiae fiat mentio, ex qua facta sint.

Ex his itaque colligere licet caeli et terrae vocabulis sine ulla figura significatum esse a Moyse caelum et terram primo die mundi revera fuisse condita: ex eis autem, veluti materia et seminibus, caetera tum caelestia tum terrena fuisse producta; maxime si aquam cum terra eamdem massam instituere fateamur. Unde istae duae principes mundi partes solae ex nihilo procreatae sunt; aliae vero ex eis praeiacentibus formatae. Quare autem Moyses caelum terrae praetulerit praeclare explicat Theophilus Antiochenus lib. 2. ad Autolycum, dicens ideo factum esse ut Artificis Dei commendaret omnipotentiam; Nam homo, inquit, qui in infima mundi regione situs est a terra aedificare incipit, nec nisi fundamento iacto, tectum construere potest. Dei vero in hoc potentia monstratur: ut ex ipsis primum quae non exstant, creata omnia pro voluntate sua faciat. Quae enim penes homines impossibilia sunt, penes Deum possibilia sunt. Idcirco propheta dixit, primo caeli fabricationem esse factam, quod tecti instar esset, loquens sic: in principio fecit Deus caelum, hoc est, per principium factum esse caelum: ut supra monstravi.

Ut autem plenior ac distinctior praefatorum Mosis verborum de productione caeli et terrae habeatur notitia, istae duae voces sigillatim sunt expendendae.

CAELUM. — Cum in Scriptura sacra huius vocis multiplex sit acceptio, ut evidentirem illius significationem ingererent Interpretes, triplex distinxerunt caelum, quorum primum dixerunt aureum, nimirum aeris spatium terram et aquam ambiens et ad ignis sphaeram (si qui sit) aut ad orbem inferioris planeta expansum. Secundum aethereum in plures planetarum orbes distinctum. Tertium denique est illud beatarum mentium domicilium, idcirco caelum empyreum dictum, quod ignis instar fulgeat ac resplendeat. Cui divisioni praefuisse videtur Sanctus Paulus cum II ad Cor. c. 12. ait se raptum fuisse usque ad tertium caelum, et audivisse arcana verba quae homini mortali non licet eloqui. Ubi per tertium caelum significare videtur illud Angelorum et sanctarum Animarum domicilium, quod in empyreo caelo sacri Interpretes collocant. Quaeritur autem quodnam ex illis, caeli nomine, significare voluerit Moyses. — Sunt qui existimant ab eo designatum esse scilicet empyreum, quod Angelorum et Beatorum est domicilium longe remotum ab hominum aspectu, et caelum caeli atque Dei sedes a Scriptura nominatum. Ita sensit Severianus Gabalitanus Orat. 1. De Creatione mundi: Creavit caelum, inquit, cum non esset: non istud caelum, sed quod superius est: istud enim conditum est altera demum die. Creavit Deus caelum superius, de quo David ait: Caelum caeli Domino. Idem censent S. Ioannes Damascenus, lib. 2. c. 6; Beda ac plures alii. — Verum cum Moyses ad ruris hebetisque iudaici populi captum verba sua sententiasque temperaret, non est verisimile, inquit Petavius lib. 1. cap. 2, illum statim initio libri, caeli nomine aliud intelligi voluisse, quam quod vulgo docti omnes et indocti voci illi subiiciunt, et quod in Scripturis sanctis saepius exprimitur. At supremum illud caelum nullis sensibus discernitur, nec aliter quam auctoritate sola et Doctorum opinione statuitur. Deinde caelum istud quod empyreum vocant incorruptum esse putatur et immutabile, utpote perpetuo futurum beatarum mentium domicilium: caelum autem istud, de quo locutus est Moyses, non est corruptionis expers, ait enim ad Mosis mentem Vates regius: Initio tu Domine terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli; ipsi peribunt, tu autem permanes etc. Denique caelum empyreum, teste S. Bernardino, tom. 1. sermone 65. tanti splendoris est, quod si omnes firmamenti stellae haberent lucem, nihil esset in comparatione luciditatis illius, quia habet splendorem, et quasi dotes corporis gloriosi. Itaque si empyreum illud caelum una cum terra creatum sit primo die mundi, cum inter ipsum et terram interiaceret abyssus magna, cur ipsam non irradiavit, nec fugarit tenebras quae illam operiebant? — Hanc instantiam solvere se putat Doctor Angelicus parte 1. quaest. 66. art. 3. ad 1. dicens idcirco istius caeli fulgorem nascentis orbis caliginem non dispulisse, quoniam densitate carens, radios non emittit. Adiicit Molina disput. 3. caelum istud qua parte aliis orbibus proximum est, cortina obductum et opacitate spissum; unde fit ut claritas illius videri nequeat, nec foras lumen et influxum eiaculetur; neque nascentium generationi et conservationi, sed beatarum dumtaxat mentium habitationi et delectationi deserviat. At quam gratis ista finguntur, tam facile ut inania commenta reiiciuntur. — Hinc etiam refellitur ludicrum et inane Abeuchi Eugubini initio suae cosmopoeiae commentum, quo liberiori speculatione abreptus, asserere non dubitavit, caelum empyreum aeternum esse, utpote cum sit sedes Dei eiusque divinae Maiestatis thronus. Si enim caelum empyreum aliquid sit (ut revera est) a Deo distinctum, haereticum est illud statuere esse Deo coaeternum, et non esse factum ab illo, per quem omnia facta sunt; quem etiam errorem damnat regius Vates cum ait: laudate Dominum caeli caelorum, quibus verbis caelum empyreum designat; statim autem subiicit: ipse dixit et facta sunt, etc. Nec quidpiam urget Steuchi ratio, nam thronus Dei idcirco dicitur aeternus, quia regnum eius stabit in aeternum, nec terrenorum regnorum instar ulli mutationi subiacebit. — Verisimilior itaque sententia mihi videtur eorum qui putant primo die mundi conditos fuisse orbes caelestes, quos postmodum stellarum astrorumque luce, necnon et soliditate atque firmitate Deus decorare voluit, ut apta fierent siderum receptacula et vehicula, atque interiores mundi partes quas ambiunt, suo influxu ac fulgore vegetarent. Id namque connotat hebraea vox schamaim, qua caeli plures, duo saltem indicantur. Nec obstat quod secundo die iubet Deus fieri firmamentum quod caelo appellat, nam reponere liceret: eatenus caelestes primo die creari procreatos, quod revera existentiam acceperint, sed substantia fuerint fluxae et velut aquae; id enim proprie significat vox schamaim; videtur enim conflata dictio ex littera sch et maim i. e. aquae, vel qui(?) sunt aquae, vel ex schum et maim i. e. ibi sunt aquae. Secundo autem die soliditatem et firmitatem instar chrystalli acceperint, ut apti fierent ad sustinendas aquas supercaelestes.

Ex his omnibus colligere licet primo die mundi non solum lucem, sed etiam revera caelum et terram una cum aliis tribus elementis fuisse procreatam, ut diserte explicat S. Basilius hom. 1. pag. 10:

Quod cum Moyses ait: in principio fecit Deus caelum et terram, ex duobus, inquit, principiis Universi originem innuit: Caelo quidem praerogativam generationis tribuens: terram autem secundam origine statuens. Quidquid autem istorum medium est in una cum ipsis omnino finibus exortum est. Itaque etiamsi nihil de ceteris dixerit elementis, igne inquam, aqua atque aere suopte tamen sollerti ingenio capere voluit. Primum quidem quoniam in omnibus omnia sunt permixta: atque adeo in terra aquam, aerem et ignem invenies. Siquidem tam e silice quam e ferro, quae suam originem e terra trahunt, ignis exilit ac frictionibus copiosis emergens elucet. Ubi dignum id est etiam admiratione, quonam pacto cum in ipsis corporibus innoxius latitet ignis, idem cum egressus fuerit, ipsa quoque absumat, a quibus eatenus servatus est. Aqua vero naturam ipsi insitam esse terrae ii demonstrant, qui puteos effodiunt, et aeris item naturam eidem terrae inesse ipsi vapores, quos ab humectata terra sole tepefacta resultare, sursumque ferri conspicimus. Haec ille.

Quapropter, inquit Franciscus Valesius, lib. De sacra philosophia cap. 1., primo die facta est tota generabilium et corruptibilium sphaera, constans Elementorum corporibus: terra, inquam, aere et igne: illis vero neque puris, et sincerissimas naturas retinentibus, neque seorsum positis, et ordine coloratis, neque illustratis ullo caelesti lumine, sed intra obscurum aerem, aqua et terra permixtis, atque intra haec omnia, igne invisibiliter incluso, qui inter caetera fovebat aquas, reddebatque fluxiles, ne frigore concrescerent; noxque ac chaos hoc exstitit, fecit Deus lucem, per quam reddita sunt corpora illa aspectabilia, tactusque est dies primus.

Ita Valesius: quibus significat quod sicut Moyses nomine caeli complexus est omnes orbes caelestes, ita nomine terrae declaravit productionem omnium elementorum quorum terra fulcrum videtur et ex parte domicilium; omnia namque elementa cum terra miscentur, ignem enim, aerem et aquam suo in sinu suisque antris ac specubus complectitur.

Hinc apparet quid Moyses significare voluerit per hanc vocem:

ET TERRAM. — Terrae namque nomine impliciter saltem quatuor elementorum productionem enarravit, quae cum terra initio mundi simul creata sunt, dicente regio Vate, ps. 101: Initio tu, Domine, terram fundasti. Vel ut habet textus hebraeus: Prius et ante alia. Unde improbanda venit eorum opinio qui nomine terram a Moyse significatam volunt materiam primam, ex qua omnia sublunaria corpora constiterint. Enimvero, si terra elementum, non in ipso rerum initio creatum est, necessum erit eius formationem a Moyse fuisse praetermissam. Neque enim, ut putant aliqui, tertio die condita est: nam eo die legimus quidem dixisse Deum, non ut terra fieret, sed ut appareret arida, hoc est ut quae aquis erat operta et obruta, exsiccata fieret et idoneus locus generationis tam stirpium quam animalium. Igitur, ait S. Basilius, homil. 2. pag. 19. fecit Deus caelum et terram haud dimidia ex parte utrumque, sed totum caelum totamque terram; ipsam, inquam, essentiam, sive materiam fecit cum forma comprehensam. Non enim figurarum inventor est Deus, sed ipsius naturae rerum Creator.

Perge: quid Moyses significare voluerit per haec adiecta verba: Terra autem erat inanis et vacua?

Respondeo. Illum ista complexum esse his duabus vocibus hebraicis Thohu va-bohu, quod septuaginta Interpretes reddunt ἀόρατος καὶ ἀκατασκεύαστος, i. e., invisibile seu invisibilis et informis, quod etiam confirmat Sapiens, cum ait c. 11., 18: Omnipotens manus tua creavit orbem terrarum ex materia invisibili, graece ἐξ ἀμόρφου ὕλης, i. e., ex hyle, seu materia informi. Unde S. Augustinus lib. 11. Confessionum, c. 6 et 8: Tu Domine fecisti mundum de materia informi, quam fecisti de nulla re, penne ullam rem adeo magnam(?) etc. Aquila autem vertit: vanitas et nihil: Symmachus: inutile et indigestum; Theodotio: inane et nihilum: Paraphrasis Onkeli desolata et caeca; Pagninus desoluta et nihil: Ionathas: vacua hominibus et iumentis: quae S. Basilius homil. 2. sic explicat: Terra, inquit, dicitur invisibilis, non quia nondum erat qui spectaret eam et contemplaretur homo: aut modo tum non posset, nimirum immersa aquae, quae supernatens ipsius superficie(m) undique(?) adoperuerat, adde his nondum lucem exortam fuisse: absentia cuius haud mirum videtur sitam in media mundi parte tellurem, invisibilem et id ipsum etiam a Scriptura sacra fuisse dictam, quia aere undique super ipsam diffuso luce careret. Itaque terra dicitur initio invisibilis vel informis, quoniam aquis tegebatur, et operiebatur tenebris, sicque ob circumfusam caliginem et profundissimas aquarum voragines conspici non poterat, maxime cum suo decore et ornatu, quem tantum die tertia obtinuit, adhuc esset viduata. Recte igitur Moyses expressit ista duabus vocibus thohu va-bohu: hebraei namque illis utuntur cum inane aliquid et confusum, invisibile et informe designant. Sic in eum sensum voces illae usurpantur 1. Reg. c. 12: Nolite declinare post inania quae non proderunt vobis: neque illos sequimini(?), quia inania sunt, scilicet idola et inania numina, Bohu. — Ista sic expendit Severianus Gabalorum episcopus, Orat. 2 De mundi creatione:

Terra, inquit, dicitur invisibilis. Interpretes clare exposuerunt. Ait enim Aquila: Terra autem erat vanitas et nihil. Dicitur vero invisibilis, quasi inconspicua, non quod non appareret, sed velut quis dicat, quod ornatu careret. Nondum erat laeta facie stirpibus consita, nondum erat fructibus coronata, nondum erat fluviis tumentibusque uncta, nondum vario alio ornatu decorata; eratque inconspicua ἀόρατος, nondum scilicet praeparata, ut progignendis ex se stirpibus atque frugibus esset idonea. Ait Scriptura de viro quodam forti ac eleganti forma Exod. 2. 14 : Nonne hic est qui percussit virum Aegyptium χοπάρων? num ergo vir est invisibilis? Sed dignus, inquit, qui videatur et spectabilis. Sicut ergo Aegyptium vocavit virum cisibilem tamquam dignum qui videretur, sic et terram informem, invisibilem, nuncupavit ». Haec ille.

Tohu vero idem est ac vacuum, nihilum. Unde Isaias, c. 34., vaticinans Babylonis excidium, quam ad nihilum redigendam praenuntiat, his utitur verbis: Et extendetur super eam mensura ut reducatur ad nihilum, et perpendiculum ad desolationem, scribit pro nihilo et desolatione seu inanitate et vacuitate Thohu et Bohu. Similiter Ieremias cap. 4, inspexit terram, et ecce vacua erat et nihili, ubi pro vacua et nihili, hebraice est Thohu et Bohu. Hinc illi duae voces, licet prolatione paulo diversae, sensu tamen paene eadem sunt. Quapropter in sacro Textu simul scribuntur propter significationis aequipollentiam. His itaque vocibus usus est apposite Moses, ut qualis fuerit primaevus terrae status aperiret. Erat enim sine luce, sine ullo ornatu et decore; vacua hominibus, animantibus et plantis; non distincta in montes, valles, campos et colles; non eminens, et exstans supra aquas, sed omni ex parte altissime aquis operta; denique talis, ut vere posset appellari materia invisibilis et informis; sic enim in lib. Sapientiae c. 11. appellatur, cum dicitur, manum Dei fecisse orbem terrarum ex materia invisa, seu informi.

Itaque Moses illis verbis : In principio creavit Deus caelum et terram, arma subministravit ad triplicem postmodum exortum errorem conficiendum et profligandum: primum quidem Philosophorum, qui mundum aeternum fingeant; secundum Manichaeorum et Marcionistarum asserentium duo esse rerum creatarum principia, bonum unum, nempe Deum optimum maximum, a quo condita sunt spiritualia tantum et immaterialia, pessimum alterum, a quo materialia et corruptionis obnoxia fuerint procreata; tertium tandem eorum haereticorum, qui rerum quarumdam spiritualium productionem Deo attribuunt, aliarum vero procreationem vel Angelis, vel aliis confictis principiis adscribunt. Primum errorem his verbis : In principio Deus, proscribit Moses, nam inquit S. Basilius homil. 1: Quia complures eorum qui mundum ab aeterno simul cum Deo fuisse sunt opinati, non ab ipso factum esse, sed quasi adumbratio quaedam potentiae ipsius esset, sponte celut arbiter emersisse ipsum asseruerunt: atque causam quidem ipsius Deum esse fatentur, causam tamen voluntate non concurrente: sed perinde atque corpus umbrae, lucidumque splendoris est causa: ideo talem errorem prophetia percipiens hac verborum exactissima complexione usus est : In principio fecit Deus, etc.

Hinc etiam proscribitur Platonicorum error existimantium Deum esse quidem opificem rerum caelestium et intelligentiarum, at inferiorum mundi partium auctores esse minores Deos, quos daimonas vocabant. Quibus praevenerat Plato, nam in Timaeo sermonem faciens de minoribus Diis, sic refert Deum supremum eos alloquentem: « Haec vos qui Deorum satu orti estis attendite : quorum operum ego parens effectorque sum quae per me facta, sunt indissolubilia, quantum quidem voluero. Quanquam omne colligatum solvi potest; sed haudquaquam boni est, ratio ratione vinetum velle dissolvere. Ideirco quoniam orti estis, immortales quidem esse et indissolubiles non potestis: neutiquam tamen dissolvemini: neque vos ulla mortis fata periment: neque fraus valentior quam consilium meum: quod maius est vinculum ad perpetnitatem vestram, quam illa quibus, cum gignebamini estis colligati. Quod sentiam igitur cognoscite. Tria nobis genera reliqua sunt, eaque genita atque mortalia: quibus praetermissis, caeli absolutio perfecta non erit: omnia enim genera animalium complexu non tenebit: teneat autem oportet, si est mundus omnino perfectus futurus. Haec vero si a me fiant solo, vitaque donentur, Diis adaequentur. Ut igitur mortali generentur conditione et universum hoc omnibus suis partibus sit absolutum, agedum convertite vos ex naturae legibus ad procreationem animalium, et vim meam, quam in vestro ortu adhibui, imitamini. Quatenus vero tales creantur, ut Deorum immortalium, quasi gentiles esse debeant divini generis appellentur, teneantque omnium animantium principatum: vobisque et iuri vestro pareant: ego vobis semen et primordii statum dabo. Vos autem, quod vestri reliquum est muneris, immortali partem attexitote mortalem. Ita efficitote, generate animalia, et tributis alimentis nutritote, atque amplificate, donec rursum consumpta recipiatis. » Haec Plato. Quae tamen, ait eius interpres Ioannes Serranus, non sic accipienda sunt quasi voluerit Deum rerum materialium opificium Angelis committere voluisse, ut nugati sunt praenominati haeretici, sed tantum ut hac assumpta sermonis figura efficacius repraesentare Deum sibi soli auctoritatem creandorum animorum reservasse, ne quid potestatis in animos nostros vel Angelis vel astrorum influxibus de insanorum hominum sententia statuamus: rerum vero materialium generationem aliis creaturis commisisse, unde physicum illud axioma : sol et homo generant hominem: quae Platonis doctrina tota deprompta videtur ex primo capite Geneseos, ubi Deus imperat terrae ut germinet herbam virentem, et aquis ut producant reptile animae viventis et volatile; hominibus ut crescerent et multiplicarent humanum genus.

PETIS ITERUM : cur Deus Coelum, et Terram creans primo die, illa simul non plane, et perfecte exornavit ?

Respondeo. Prima causa est eius sancta voluntas: congruentia vero est, quod natura (cuius conditor est) ab imperfectis ad perfectiora procedat. Secunda est, ut inde discamus res omnes a Deo pendere tam quoad inchoationem, quam quoad exornationem, et perfectionem; nihilque in rebus creatis esse tam imperfectum, excluso peccato, cuius non sit auctor Deus. Tertia est, ut nos ad imitationem divini operis eumdem in operando, et perficiendo ordinem servaremus. Quarta, ne si omnia a principio perfecta legerentur, increata putarentur. Quam utique rationem egregie expendit S. Amb. lib. 1. Hexaemeron c. 7. Cur, inquit, Deus, sicut dixit, et facta sunt, non simul ornatus congruos rebus assurgentibus, donarit elementis, quasi non potuerit Coelum insignitum stellis subito, ut creatum est, refulgere, et floribus ac fructibus terram vestiri? Potuit utque; sed ideo primo facta, postea composita declarantur, ne vere increata, et sine principio crederentur, si species rerum velut ingeneratae ab initio, non postea additae viderentur. Incomposita terra legitur, et iisdem a Philosophis aeternitatis, quibus Deus, privilegiis honoratur: quid dicerent si ab initio eius pulchritudo remansisset ! Demersa aquis describitur, velut cuidam principiorum suorum addictae naufragio, et ideo a nonnullis facta non creditur: quid si decorem primogenitum vindicaret? Accedit illud, quod imitatores nos sui Deus esse voluit, ut primo faciamus aliquid, postea renovemus: nedum si simul utrumque adorimur, neutrum possimus implere. Fides autem nostra quodam gradu crescit: ideo primo fecit Deus, postea ornavit, ut eandem credamus omasse. qui fecit, et fecisse, qui ornarit: ne alterum putemus ornasse, alterum creavisse: sed eandem utrumque esse operatum, ut primo faceret, postea componeret, ne alterum alteri deesse crederetur.

Idem documat S. Chrysostomus, Homilia 5. Communis est, inquit, mensa, et patria nutrix, et parens omnium terra, et civitas, et commune sepulchrum: nam et corpora nostra sunt ex ipsa: indeque corporibus nostris alimenta suppeditantur: in eadem habitamus, et degimus: et post mortem iterum receptus ad illam patet. Igitur ne forte commoditatis, quae ex illa capitur, necessitas efficeret, ut illum praeter meritum diligeres: et beneficiorum multitudo ad impietatem te deiiceret, cum tibi demonstrat antequam esses, informem, et inconditam.

QUAERES III. — Quid significetur per haec vocabula : Tenebrae erant super faciem abyssi ?

Respondeo, illis verbis significari ingentem illam aquarum molem, qua quasi abyssus terram operiebat, et ad Coelum usque Empyreum protendebatur, nulloque illustrabatur lumine, cum nondum lux creata fuisset, sed obscuritas, et caligo omnia occupabat. Abyssus enim, inquit S. Basilius hom. 2, est copiosa aqua, ad cuius fundum non facile penetrari potest deorsum versus: vel, ut loquitur S. Aug. super Psal. 11. Abyssus est profunditas impenetrabilis, et incomprehensibilis: et vere diei solet in aquis; ibi enim est altitudo ubi profunditas, qua penetrari usque ad fundum non potest: atque hinc ducta similitudine, abyssum multam vocat Scriptura Dei iudicia, quod sint humana ratione, et intelligentia incomprehensibilia. — Fuisse autem primo ipso rerum omnium die ingentem aquarum magnitudinem, ac profunditatem, non est dubitandum; quippe, inquit Beda, totum illud mundi spatium, quod inter Terram, et Coelum empyreum iacet, obtinebant aquae, hoc est materia quaedam humida, et aquea, et velut nebulosa; non aequaliter densa, vel rara, sed quae densius coacta in elementarem aquam verti posset, et magis tenuata in aurem raresceret, et ex qua mirabili ratione concreta etiam caelestes orbes conficerentur. Porro huius liquidae materiae superficies, tam extima, quam intima, quam Hebraei faciem vocant, nihil omnino habebat lucis, unde etiam nihil coloris, sed tota quanta erat, tam interius, quam exterius, undique obscura erat, caliginosa, et decolor.

QUERIT Sererianus Gabalorum episcopus qua ratione tenebrae superfusae fuerint initio mundi super faciem abyssi; Deus enim, inquit, eas non fecit, quippe nec tenebrarum auctor est, nec caliginis : Deus enim lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae 1. Ioan. 1. — Respondet: « Ego sic existimo quod aqua terrae superficiem obtegebat, densaque quadam obscuritate et caligo circum aquas constiterat (quod nunc quoque in fluviis noscitur) obscuritas illa ac nebula caliginem excitans, nubes fecerat; nubesque umbrantes, tenebras. Quod autem nubes tenebras excitet, docet Scriptura : Obtenebratumque est coelum in nubibus. 1. Reg. 18. » Haec ille.

PETIS : cur illud spatium potius aqua quam aliquo alio corpore oppletum fuerit ?

Respondeo, huius varias proferri posse rationes congruentes. Prima, quod cum ex illo intermedio corpore caetera produci deberent, nihil aptius ibi constitui potuerit, quam aqua; cum ad novas generationes maxime humidum crassius concurrat; nam, inquit Bonfrerius, humor censetur generationis mater, qua quasi passive se in rerum generationibus habeat, calore quasi patre humidum praeparante, et magis active concurrente.

Secunda ratio, quia aqua quasi medium quid, facile vel condensationem admittit, ut patet in glacie, vel rarefactionem, ut cum in vapores abit; debuit ergo huiusmodi corpus esse, ex quo et caelestia corpora compingi possent, et ignis, ac aer quasi rariora, ac fluida corpora possent exprimi.

Tertia denique ratio fuit, ne Deus aliquid materiae semel creatae cogeretur annihilare, vel novam denuo producere, qua esset facilis materia caeterarum rerum producendarum: nam si rariore aliquo corpore id spatium replevisset, verbi gratia, aere, non fuisset sufficiens ad corpora Coelorum solida formanda; atque adeo nova rursum creari debuisset materia, quae neque in aërem, neque in ignem rarefacta fuisset; adeoque ne quid esset in rerum natura redundans, oportuit electum fuisse a Deo corpus, quod ad solidos Coelos compingendos sufficeret, et maiore parte materiae in iis consumpta, altera in ignem, et aerem abiret.

Ex his constat, aquam simul cum terra et Coelo Empyreo a Deo fuisse primitus creatam; iisque duobus elementis alia duo simul fuisse concreata plurimi affirmant cum S. Basilio, Homil. 2. ubi ait: Etiamnum ridere est reliqua tria elementa multifariam intra terram contineri: namque ignem latere intra terram, perpetua eructatione flammarum, et sulphuris, velut ex monte Aetna, aliisque locis, et complurium aquarum igneo calore ferveutium eruptio ex terra, satis indicat. Quantum aëris intra sua viscera terra cohibeat, frequentes terrae motus propter spiritum intus inclusum, atque conflictatum, sunt indices: ut omitam interiores caveras, et specus terra multo aere completas. Quanta vero aquarum vis interiori complexu terrae contineatur, perennes fontium scaturigines, et fluminum origines, necnon et effusio puteorum, aperte ostendunt. Constat itaque alia duo elementa simul cum terra, et aqua concreata fuisse. Nec refert quod Moyses eorum non meminerit; cum enim rudi populo scriberet, duo tantummodo elementa exposuit, terram nempe, et aquam, quod haec sola sub aspectum cadant, et ex ipsis caetera corpora, et manifeste magna ex parte composita sint, ac in ipsis tamquam in loco naturali commorentur. Aliam subiicit rationem praememoratus Gabalorum episcopus eadem Oratione 1., nimirum quod sicut Moses referendo hominis creationem, singula corporis membra a Deo facta sigillatim non recensuit, sed satis esse duxit asserere hominem a Deo fuisse formatum ; ita describendo mundi Genesim, quatuor elementorum creationem cum terrae formatione in cuius sinu illa continentur, complexus est; eius verba sunt : Quemadmodum autem in corpore non omnia membra dixit, sic nec in creatione, etsi pari cum mondo fabricae editu sunt, cuncta pertransiit. Si autem non esset ignis in terra, non iam ex silice aut ex ligno ignem exculperemus. Collisum enim attritu lignum ignem gignit; et unde gigneret, quod in natura non esset ?

QUAERES IV. — Quid indicent haec sequentia verba : Spiritus Domini ferebatur super aquas ?

Respondeo, vocem hebraicam ruach quam Vulgatus Interpres exprimit nomine Spiritus variam ac multiplicem in Scriptura habere significationem. Primo namque sonat ac halitus: sic psalm. 135. v. 17 : Non est spiritus in ore eius. Secundo idem ac animi vires: sic Iosue 2 : Elanguit cor nostrum, nec remansit in me spiritus. Tertio accipitur pro scientia et animi prudentia; sic Iob. 32., 8 : Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Quarto pro animi sententia et bona voluntate; sic Num. 14., 21 : Servum meum Caleb qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc quam circuirit. Quinto pro appetitu; sic Prov. 16., 32 : Qui dominatur animo (hebraice ruach) expugnator urbium, melior est, idest fortior. Et Isaias 38., 2 : spiritus eius velut ignis exuret eum (sic). Sexto significat animam ipsam hominis et brutorum; sic Ecclesiastes 111., 21 : Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus iumentorum descendat deorsum? Septimo significat ventum, qui plerumque spiritus Domini in Scriptura sacra nominatur; sic Exod. 16 : Flavit spiritus eius et operuit eos mare. Et psalm. 147 : Flabit spiritus eius, et fluent aquae. Tandem ea voce designatur Spiritus Sanctus; sic plurimi Patres interpretantur hunc Psalmistae versiculum psalm. 103 : Verbo Domini caeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum.

His ita praemissis, triplex est capitalis praefatorum verborum expositio. Prima quidem Tertulliani adversus Hermogenem super Genesim, Severiani Gabalitani oratione 1., et plurium aliorum cum Hebraeis existimantium voce spiritus significatum esse ventum qui initio mundi super aquas vehementissime perflabat, ut ea ratione ipsius creatio innotesceret ; aërem quippe vulgus indoctum cum non nisi ex motu deprehendat, ipsum in mundi primordio creatum fuisse non potuisset arbitrari ; nisi sua agitatione super aquas reflantem, ac volitantem audivisset. — Altera interpretatio est, per Spiritum intelligi quamdam vim aquis insitam ad fecunditatem suam exercendam; frequens enim est in Scriptura per Spiritum significari subitam quamdam vim, et extraordinariam Dei motionem, ad aliquid magnum, et eximium praestandum. Sic Iudicum 11. legimus spiritum Domini irruisse in Sampsonem, et discerpsisse Leonem: et 1. Regum 11. eundem Spiritum irruisse in Saulem, et concidisse Borem. Ideo autem putant Mosem significare voluisse vim illam, et efficaciam Dei adfuisse aquis, ut innotesceret, omnia quaecumque postmodum ex aquis iussu Dei puncto temporis facta esse narrantur, non esse facta nativa facultate, et potestate aquarum, sed supernaturali virtute Dei, qui per infusam illam virtutem aquis inerat. — Tertia tandem, et fere omnium SS. PP. calculo probata sententia est, per Spiritum Dei principaliter significari Spiritum Sanctum a Patre, et Filio procedentem, cuius virtus aquis incubaret, ad eas foecundandas, et prolificam vim impertiendam : licet enim toti SS. Trinitati commune sit, et indivisum ad extra operari; tamen quia virtus vivificandi appropriatur Spiritui S. qui ideo dicitur Spiritus vivificans, ideo illa prolifica virtus aquae impressa ipsi tribuitur. Sic S. Basilius homil. 2: a maioribus, inquit, probatum est Scripturam nihil aliud hic Spiritum Dei appellare, quam ipsum Spiritum Sanctum qui divinae beataeque Trinitatis numerum complet. Idem sentiunt ipsi recentiores alii Patres paulo infra laudandi.

Accedit etiam Ecclesiae auctoritas, quae in benedictione fontium, ita de Spiritu S. canit : Deus cuius Spiritus super aquas inter ipsa mundi primordia ferebatur, iam tum virtutem sanctificationis aquarum natura conciperet. Quod egregie explicat Tertul. lib. De Baptismo, qui aquarum dignitatem sic commendat cap. 3. ubi expendens praefata verba Genesis, Spiritus Domini super aquas ferebatur, ait : Habes homo imprimis aetatem venerari aquarum, quod antiqua substantia, dehine dignationem, quod divini Spiritus sedes, gratior scilicet caeteris tunc elementis ; nam et tenebrae totae adhuc sine cultu siderum informes, et tristis abyssus, et terra imparata, et Coelum nondum : solus liquor, semper materia perfecta, laeta, simplex, de suo pura, dignum vehiculum Deo subiiciebat. Quid quod exinde dispositioni mundi modulatricibus quodammodo aquis Deo constitit ? Nam ut firmamentum caeleste suspenderet in medietate, distinctis aquis fecit; et ut terram aridam suspenderet, segregatis aquis expedivit. Ordinato dehine per elementa mundo, cum incolae darentur, primis aquis praeceptum est animas proferre. Primus liquor, avis viveret edidit, ne mirum sit in baptismo, si aquae animare noverunt. — Dicitur autem, quod Spiritus Domini ferebatur super aquas, ut significetur, inquit S. Basilius supra laudatus idem ac fovebat, vitalemque foecunditatem aquarum naturae praebebat. Eis subscribit S. Augustinus lib. 1. De Genesi ad litteram, cap. 18. ubi scribit : Illud quod per graecam et latinam linguam dictum est de Spiritu Dei, quia ferebatur super aquas, secundum syrae linguae intellectum, quae vicina est hebraeae; nam hoc a quodam docto christiano Syro fertur expositum, non superferebatur, sed fovebat potius, intelligi perhibetur. Nec sicut foventur tumores aut ulcera in corpore aquis vel frigidis vel calore congruo temperatis; sed sicut ova foventur ac halitionibus, ubi calor ullus materni corporis in formandis pullis quodammodo adminiculatur, per quemdam in suo genere dilectionis effectum. Eis concinit S. Hieronymus quaest. In Genesi. Pro eo, inquit, quod in nostris codicibus scriptum est, ferebatur, in hebraeo habet Merachefeth, quam appellare possumus, incubabat, sic intelligimus, non de spiritu mundi dici, ut nonnulli arbitrantur, sed de Spiritu Sancto qui et ipse vivificator, consequenter et Conditor; vel si placet Conditor et Deus. Emitte enim, ait, Spiritum tuum et creabuntur.

Quam expositionem sic eleganter expressit Claudius Victor lib. 2. In Genes. his versibus :

Et Sacer extensis impendens Spiritus undis, Altrices animabat aquas, ac semina rerum Nondum compositis fundenda ad germina terris Insinuanda dabat.

His accedit Venerabilis Beda in Hexaemeron, ubi sic ait : Spiritus Domini ferebatur super aquas, non corporalibus flatibus, sed excellentis potestatis: quia subiacebat voluntati Creatoris quidquid deinde formandum, et perficiendum inchoaverat. Tostatus sic interpretatur: Voluntas, et mens Dei opificis ferebatur super aquas: quasi mente pertretans, et designans quid eorum que stituerat ex aquis facere, ad similitudinem hominis opificis spectantis, et considerantis materiam sibi subiectam, quomodo ex ea fingi possit opus ad similitudinem eius formae, quam animo suo conceptam, et formatam habet. — Addit Tertullianus supra laudatus cap. 4. ideo Spiritum Dei super aquas fuisse subvectum, ut eis sanctitatem suam largiretur: Sanctum, inquit, utique super sanctum ferebatur, et ab eo, quod superferebatur, id quod ferebatur, sanctitatem mutuabatur. Quoniam subiecta quaeque materia cui desuper imminet, qualitatem rapiat necesse est: maxime corporalis spiritalem, et penetrare, et insidere facilem per substantiae suae subtilitatem: ita de sancto sanctificatae naturae aquarum, et ipsa sanctificare concepit. Ei subscribit S. Hieronymus epist. 83 ad Oceanum. Mundus adhuc erat informis (inquit), nec iam sole rutilante, nec pallente luna, nec astris micantibus, incompositum et invisibilem materiam abyssorum magnitudine et deformibus tenebris opprimebat. Solus Spiritus Dei in aurigae modo super aquas ferebatur, et nascentem mundum in figura baptismi parturiebat. — Advertendum autem hic Mosem signanter Spiritus Sancti mentionem fecisse, ut nempe Trinitatis mysterium, tresque divinas Personas expresse designaret. Quemadmodum enim (inquit S. Aug. lib. 1. De Gen. ad litteram c. 6.) in ipso exordio inchoatae creaturae, quae Coeli, et Terrae nomine, propter id quod ex illa perficiendum erat, commemorata est, Trinitas insinuatur Creatoris: nam dicente scriptura : in principio fecit Deus Coelum, et Terram, intelligimus Patrem in Dei nomine: et Filium in principii nomine, qui non Patris, sed per seipsum creatae primitus ac potissimum spiritualis creaturae, et consequenter etiam universae creaturae principium est. Dicente autem Scriptura : et Spiritus Dei ferebatur super aquas, completam commemorationem Trinitatis agnoscimus : Ita et in conversione, atque perfectione creaturae, ut rerum species digerantur, eadem Trinitas insinuatur : verbum Dei scilicet, et Verbi genitor, cum dicitur : Dixit Deus; et sancta bonitas, in qua Deo placet quidquid ei pro suo naturae modulo perfectum placet, cum dicitur : Vidit Deus quia bonum est.

QUAERES V. — Qualiter accipienda sint haec verba, Dixit Deus : Fiat lux ?

Prima Dei vox, inquit S. Basilius, lucis naturam creavit, tenebras dispulit, mundum illustravit et exhilaravit, universis continuo gratum attulit iucundumque conspectum. Congruebat quippe, addit Nazianzenus, magno lumini opificium suum a lumine auspicari; cum tenebras caecamque illam congeriem et confusionem omnia occupantem solvit ac depulit. Cui praevenerat auctor lib. 4. Esdrae, cap. 6. v. 10 : Tunc dixisti, inquit, de thesauris tuis proferri lumen luminosum, quo appareret opus tuum. — Quid vero fuerit illa lux primigenia, variae sunt Interpretum opiniones. Eam ignem fuisse putat S. Gregorius Nyssenus in Hexaem. pag. 9. et cum eo multo Victorinus in Genes. c. 6. dicens ignem lumen praebuisse mundo inferiori et habuisse motum circularem, ac instar nubis lucidae circuisse terrarum orbem, sicut modo sol. Plures autem, quibus Angelicus Doctor adstipulatur 1. parte, quaest. 67. art. 1. contendunt lucem illam fuisse ipsum solis ab initio producti lumen, sed informe, quod videlicet nondum determinatam haberet vim ad speciales effectus in sublunaria. S. Basilius homil. 6. pag. 7. expendens haec verba : Fiant luminaria in firmamento caeli, ait : non adversantur haec illis quae de luce sunt dicta; tune enim ipsa natura lucis producta est, nunc autem hoc solis corpus ea conditum est, ut illi primigeniae luci dignum ac triumphale vehiculum esset. Deinde obiciens fieri non posse, ut lux a sole separetur; non ego lucis a solis corpore separationem mihi possibilem esse dico, sed asserendum esse censeo quae mentis sola agitatione cogitationeque disparari a se possunt, ea re ipsa se iungi facultate Creatoris, utriusque naturae posse. Quod confirmat ex illo Exod. 3. ubi Moysi visus est rubus ardens, non tamen comburens: necnon testimonium Davidis psalm. 28. dicentis : vox Domini intercidentis flammam ignis. — Alii vero intelligunt accidens lucis proprie dictae productum in corpore capaci luminis, sive in nube tenui, sive alio corpore tempore viginti quatuor horarum circa abyssum aquarum motum per Deum, aut Angelos, quod distinguebat noctem, et diem instar Solis quarta die producti, cuius interim lux ista erat vicaria, ut optime exponit S. Bonaventura distinct. 13. art. 2. quaest. 2. ubi ait : « intelligitur, inquit, lux illa fuit ubi nunc est sol, « nam ex illa formatus creditur esse Sol. Producta autem fuit super « eam partem, supra quam nostrum est hemisphaerium; et illud he-« misphaerium illuminando, fecit diem: et progrediens pervenit ad oc-« casum, et fecit vespere; et post deinde regrediens ad ortum, fecit « mane. Unde respectu unius, et eiusdem hemisphaerii noctem, et diem « faciebat successive; respectu vero hemisphaerii nostri, et alterius, « simul faciebat diem ex una parte, et noctem ex obiectu illius na-« turae densae, quae erat in medio illius materiae: quae quamvis non « esset adhuc in forma completa, erat tamen in illa parte ita densata, « ut posset proiicere umbram, sicut in parte superiori pro sua raritate. « et quadam subtilitate poterat suscipere lucis influentiam, et ideo « utrumque eorum insinuans Scriptura dicit : Divisit Deus lucem ac « tenebras, quantum ad existentiam lucis in uno hemisphaerio, et te-« nebras in alio: et factum est vespere, et mane, quantum ad recessum « a nostro hemisphaerio, et quantum ad regressum. » — Hanc autem lucem ab initio formatam, non corpoream fuisse, sed spiritualem, voluit S. Augustinus, nam lib. 11. De Civit. Dei, cap. 9. probabiliter censet nomine Coeli, quod in principio creatum est, significatam esse a Moyse naturam Angelicam; nomine autem lucis die primo creatae, insinuari confirmationem, et consummationem Angelorum in gratia: per divisionem autem lucis, et tenebrarum, indicari segregationem malorum Angelorum a bonorum consortio. Hoc ut probet ad hunc modum argumentatur S. Augustinus : Moyses inquit in principio creatum esse Coelum, et terram : ergo ante haec nihil erat creatum. Idem Moyses postea scripsit, Deum septimo die requievisse a cunctis operibus quae fecerat. Porro Angelos esse Dei opera, nefas est dubitare; cum et in hymno trium puerorum, et in Psal. 118. scriptum sit : Laudate Deum omnes Angeli eius, laudate eum omnes virtutes eius : et postea subiicitur : quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt. Ex his concluditur, Angelos esse factos intra unum aliquem illorum sex dierum: et quidem factos esse ante quartum diem, quo sidera omnia sunt condita, liquet ex illis Domini verbis, quae sunt apud Iob cap. 38. secundum translationem Septuaginta Interpretum : quando facta sunt sidera, laudaverunt me voce magna Angeli mei. Vero tertio aut secundo die factos esse existimandum est: in promptu est enim, quid factum sit illis diebus : nempe tertio die separata est aqua a terra, et terra produxit herbas, et stirpes: die autem secundo factum est firmamentum disterminans aquas, quae supra firmamentum sunt, ab iis quae sunt infra firmamentum. Relinquitur igitur, creationem Angelorum, si ad istorum opera dierum referenda est, pertinere ad opus primi diei quo lux facta est. — Verum reclamant caeteri SS. PP. necnon et sacri Interpretes, qui unanimi calculo lucem illam fuisse corporalem, et sensibilem pronuntiant : quam utique sententiam his rationibus confirmat S. Bonaventura dist. 13. art. 1. qu. 1. Primo quidem, inquit, quia ante formationem lucis praemittitur, quod tenebrae erant super faciem abyssi : ergo si per abyssum intelligitur materia corporalis, lux quae facta est ad expulsionem illarum tenebrarum, erat corporalis. Secundo, recedente luce paulatim, et post spatium diurnae lucis inferiores partes subeunte, factum est vespere; sicut nunc usitato cursu solis fieri solet : ergo si hoc non potest intelligi nisi de luce corporali, patet, etc. Tertio, Scriptura numerat senarium dierum: et constat, quod dies isti omnes sunt eiusdem naturae; alioquin non essent ita simul connumerabiles : sed post formationem solis a quarto die antea fuerunt dies corporales : ergo in tribus antecedentibus diebus fuerunt dies corporales : sed tales dies non possunt esse nisi a luce corporali : ergo etc. — Credibilius itaque mihi videtur lucem illam vaporis seu nubeculae veluti subiecto affixam, totum quod occupamus hemisphaerium illustrasse dum hemisphaerium inferius ac dimidium Orbis circulum tenebrae adhuc occuparent : tum assiduo suo motu aliud hemisphaerium illuminasse adeo ut in utraque totius Orbis mundi circuli parte horarum quatuor et viginti spatio lux et tenebrae vicissim sibi succederent diemque ac noctem sua praesentia constituerint. — Ex his itaque constat, lucem illam primigeniam non illustrasse simul totum terrae, et aquae globum, sed successive. Unde subdit Moses : Et vidit Deus lucem, quod esset bona, et divisit lucem a tenebris : divisit inquam primo loco: nam dum hic est lux, et dies, apud Antipodes est nox, et tenebrae. Secundo divisit tempore: nam in eodem hemisphaerio vicissim, ac diverso tempore sibi succedunt lux, et tenebrae, nox et dies. Tertio causa: nam alia est causa lucis, scilicet corpus lucidum: alia tenebrarum, scilicet corpus opacum. Secundam autem rationem divisionis spectavit hic Moyses quasi dicens : fecit Deus, ut post creatam a se lucem, tenebrae, et nox succederent. Unde sequitur : Appellavitque lucem diem, et tenebras noctem. — Rem autem sic explicat Hugo Victorinus in annotationibus in Genesim cap. 6. Creata, inquit, creditur lux illa in eo loco ubi sol oritur; et ita initium illius primae diei non praecessit aurora sicut mane, idest, lux praenuntia ortus solis; quod caute innuens Scriptura, distinguit naturalem diem per duos extremos articulos; ita : Et factum est, inquit, vespere, quod est finis artificialis diei; et factum est mane, quod est finis noctis: exortu scilicet solis, et cursu eius usque ad occasum, ac reditum ad ortum fit unus dies naturalis. — Sunt tamen, qui arbitrantur diem incepisse a lumine, et lucem fuisse primigeniam Dei creaturam, cui sententiae subscribit S. Ambrosius cap. 9. lib. 1. Merito, inquit, mundi ornatus a luce sumpsit exordium, frustra enim esset si non videretur... qui enim aedificium aliquod dignum habitaculo Patris familias struere desiderat, antequam fundamenta ponat, unde lumen ei infundat, cogitat: et ea prima est gratia: quae si desit, tota domus deformi horret incultu. Aliam, sed tropologicam rationem subministrat Hugo Victorinus De sacram. lib. 1. par. 1 cap. 8. ubi ait : Incipiens ergo Deus opera sua, ut perficeret, primum fecit lucem, ut caetera omnia faceret in luce. Significavit enim nobis se non amare opera, quae in tenebris fiunt, quoniam mala sunt, quia omnis qui male agit odit lucem, inquit Christus, Ioannis 3, ut non arguantur opera eius, quia mala sunt. Qui autem facit veritatem venit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo facta sunt. Ipse ergo, qui veritatem facturus fuit, in tenebris operari noluit, sed venit ad lucem, et fecit lucem, ut se manifestaret per lucem. Non enim ideo fecit lucem, ut ipse videretur per lucem: sed ut opera sua manifestaret per lucem, quia in Deo facta sunt. — Sunt qui opinentur ex hoc Genesis textu apud Iudaeos aliasque vetustissimas gentes, quibuscum Iudaeorum commercium fuit et consuetudo, usum invaluisse computandi diem ab ortu solis ad eiusdem exortum. Triplex enim apud Iudaeos fuit olim in usu dierum genus, dies scilicet legalis, seu festivus, a vespere in sequentem vesperem ; dies naturalis, ab ortu solis ad illius sequentem exortum; usualis autem a media nocte ad mediam noctem. Quam etiam consuetudinem observat Ecclesia, nam in diebus festis et divinis officiis celebrandis diem censet more Iudaeorum a vespera ad vesperam, in agendis autem ieiuniis a media nocte ad mediam noctem. — Quod vero spectat ad Ethnicos et varias nationes diversus fuit apud eas dierum usus, ut videre est apud Gellium, lib. 3. cap. 2 ; Censorinum, De die natali, cap. 24 ; Plinium, lib. 2. cap. 77. qui scribit : Ipsum diem alii aliter observant. Babylonii inter duos solis exortus ; Athenienses inter duos occasus : Umbri a meridie ad meridiem; vulgus a luce ad tenebras : Sacerdotes romani, et qui diem definiere civiliorem, item Aegyptii et Hipparchus, a media nocte in mediam noctem. Addit Censorinus : Alii diem quadripartite, sed et noctem similiter dividebant: idque similitudo testatur militaris, ubi dicitur vigiliae prima, item secunda, et tertia, et quarta. Neque certe ille vigiliarum usus recens est, sed antiquissimus, cum apud Romanos, ut testatur Vegetius, lib. 3. De re militari, cap. 8. tum apud Iudaeos, ut constat Iud. 7. v. 19., et 1. Reg. 11. v. 11. Solet etiam distribui dies artificialis in duas partes, matutinam videlicet et vespertinam, quae invicem discriminantur temporis puncto appellari solito meridies quasi medius dies, ut observat Varro. lib. 5. De lingua latina, eo quod, inquit Censorinus, partes diei discernat. Adicit etiam Romae ignoratum fuisse horarum vocabulum trecentum annis, et diem tribus distinctum temporibus, antemeridiano, meridiano, et pomeridiano: ubi vero innotuit horarum usus, earum distinctio, non ut iam fit ex solis decursu, sed ex praetoris arbitrio primum pendebat, ut ex Cosconio recenset Varro : Praetorem, inquit, areensum solitum esse iubere, ubi ei videretur horam esse tertiam, inclamare horam esse tertiam, itemque meridiem, et horam nonam. Indicat pariter iocus parasiti in Plautina comoedia, cuius analecta quaedam exhibet Gellius, lib. 3. Noct. Attic. cap. 3: sic autem ille quaerebatur :

Ut illum dii perdant primus qui horas reperit, Quisque adeo primus statuit hic solarium, Qui mihi comminuit misero articulatim diem; Nam me puero, venter hic erat solarium Multum omnium istorum optimum, ac verissimum.

Velut innuens, antequam horae adinventae essent, dies generales et laxas fuisse periodos, et tamen stimulante licuisse meridiem anticipare, cum nulla fixa lex posita esset, qualem postea horologia introduxere. Nihilominus tamen gnomica instrumenta et solaria, in quibus ad linearum certa intervalla horae describebantur, atque horologii conficiendi notitiam maioribus pridem in usu fuisse, praesertim Aegyptiis, testatur Clemens Alexandrinus, lib. 6. Stromat. ubi recensens Aegyptiorum et sacerdotum munia, ait : Post cantorem cerae procedit horoscopus qui in manu habet horologium et palnam, symbolum astrologiae. Ibi vides astrologia texseram horologium esse, subindeque coniectari licet, ut ab Adamo ad posteros derivata est astronomiae scientia, sic et notitia conficiendi horologii; quam a maioribus acceptam haud dubie Moses Aegyptios docuit, tametsi Marius Victorinus Rhetor, in primum Rhetoric. Cicer. aliam proferat horarum apud Aegyptios originem : Horarum, inquit, duodecim haec esse origo memoratur ; quondam tempore Hermes Trismegistus cum esset in Aegypto, sacrum quoddam animal serapi dedicatum, quod in toto die duodecies animam fecisset, pari semper interposito tempore, per duodecim horas diei divisum esse emicuit, et exinde horarum numerus custoditur. Huic autem bruto animanti nomen est Cynocephalus, qui, ut observat Horus Apollo, lib. Hieroglyphic. num. 6, cum mincturare duodecies per dies et totidem per noctes aequinoctiorum consuevisset, inde diem et noctem in duodecim horas distribuerunt.

PETIS PRIMO. — Cur in creatione Coeli, et Terrae non dixerit Deus, Fiat, sicut dixit in creatione lucis, et caeterarum rerum ?

Respondeo primo, Auctorem libri quarti Esdrae cap. 6. hanc ipsam Moses de creatione mundi historiam commemorantem, asserere, quod Deus dixerit : Fiat Coelum, et Terra. Verum hoc a narratione Moysis plane discrepat. Unde respondet secundo Rupertus ad hanc eamdem quaestionem a se propositam, tribus modis. Primo, inquit, cum ipsum primum principium, in quo facta sunt omnia, sit Dei Verbum, superfluum et ineptum fuisset dici, in principio dixit Deus : Deinde verbum imperativum fiat, supponit aliquid, cui imperetur, vel praescriptum ponatur; effectionem autem Coeli, et Terrae cum ipsa sint ex nihilo condita, nihil praecessit, ad quod Dei vox, et praeseptum dirigeretur. stremo, sic dicere voluit Moses ne quispiam suspicaretur Deum quidem species et formas rerum designasse, de perfecisse: verum Hylem, idest, materiam primam, de qua cuncta sunt plena, non a Deo esse factam, sed Deo semper fuisse coaeternam : igitur quomodo dici debuit, sic dictum est, qui in principio creavit Deus Coelum, et Terram. Sic Rupertus. Eius tamen sententia, inquit Pererius, in eo quod ait, vocem, et imperium Dei non fieri, et dirigi ad nihilum, sed solum ad id, quod est, non videtur congruere cum doctrina Pauli, qui in 4. cap. Epistolae ad Romanos de Deo loquens, ait : Vocate ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt. Et David Psal. 32. Verbo Domini Coeli firmati sunt: et Psal. 118. Laudate Dominum omnes Angeli, laudate eum omnes virtutes eius, quia ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt : ergo tam Coeli quam Angeli, omnes verbo, et imperio Dei creati sunt, videlicet ex nihilo.

PETIS SECUNDO. — Quis fuit rerum status ante lucem conditam ?

Respondeo, terram cum aquarum abyssu sibi superfusa, quasi chaos quoddam inane, rude, et indigestum fuisse, de quo Ovidius :

Unus erat toto naturae vultus in orbe, Quem dixere Chaos, rudis, indigestaque moles; Nec quidquam nisi pondus iners, congestaque eodem Non bene iunctarum discordia semina rerum.

Vel ut explicat Hilarius in carmine ad Leonem :

Omnia cum tegeret nigrum Chaos, altaque moles Desuper urgeret informis corpora mundi, Et caliganti remearet serotina nocte, Nec species, nec forma foret: Deus intus agebat Corporibus tectis mixtus, secreta potestas.

Hinc apparet quam improbabiliter Gabriel in 2. dist. 12. qu. 1. dixerit Chaos hoc, sive, ut Sapiens loquitur, materiam informem, fuisse materiam primam, vel solam, vel certe informatam tantum forma quadam rudi, obscura, generali, et communi corporeitatis, ita ut tantum esset in potentia ad omnes particulares formas suscipiendas, uti censuit Abulensis: ex hoc enim Moses loco constat, primitus fuisse creatam terram, et Coelum : ergo materia primitus creata non fuit formae expers, sed particulari Coeli, et Terrae forma inducta, et imbuta.

Quaeres tertio. — Cui hebdomadae diei correspondet primus dies mundi ?

Respondeo, diei dominico, ut patet ex sabbato, sive septimo quietis die. Hunc enim sequitur dominicus tamquam octavus et rursum primus. Id etiam patet ex hymno ad matutinum diei dominicae... Primo dierum omnium quo mundus exstat conditus (seu ut habetur in novis) : Primo die quo Trinitas beata mundum condidit, vel quo resurgens Conditor, nos morte victa liberat. Certum est autem Christum Dominum resurrexisse die dominica.

Disputatio II: De opere secundae diei

Disputatio III: De opere tertiae diei

Disputatio IV: De opere quartae diei

Disputatio V: De opere quintae diei

Disputatio VI: De opere sextae diei

Tractatus II: De mirando Hominis opificio, ejusque varia sorte

Disputatio I: De statu purae naturalis hominis, seu de nativis et ingenitis hominum dotibus

Articulus I: De naturali hominis statu, et ingenita ejus praecellentia

Quaestio I: An possibilis sit naturae purae status

Quaestio II: Qualis esset naturae purae status; sive an eisdem corporis, et animae defectibus, quibus nunc praemimur, subiaceret

Quaestio III: Qualiter homo per ingenitas suas praecellentias cunctis creaturis praecellat

Articulus II: De dignitate et praecellentia humani corporis

Quaestio I: Qualis, et quam miranda sit humani corporis fabrica

Quaestio II: Quanta sit hominis dignitas ex recta eius dispositione

Quaestio III: Quanta sit humani corporis dignitas ex eius unione cum anima rationali

Articulus III: De animae rationalis dignitate et praecellentia

Quaestio I: Quid, qualis, et ex quo sit anima rationalis

Quaestio II: An, et quomodo anima rationalis formata sit ad imaginem, et similitudinem Dei

Quaestio III: In quo maneat sita ratio imaginis, et similitudinis Dei in homine

Disputatio II: De statu naturae innocentis

Articulus I: De Paradiso terrestri protoparentum innocentium domicilio

Quaestio I: Quid sit Paradisus terrestris

Quaestio II: Quis, et qualis sit Paradisi terrestris situs

Quaestio III: Quae nam sit Paradisi terrestris magnitudo, et amoenitas?

Quaestio IV: Quibus praecipuis arboribus Paradisus terrestris consitus fuerit

Articulus II: De naturalibus et ingenitis hominis innocentis dotibus

Quaestio I: Quaenam fuerit protoparentum corporea formatio, et exercitatio

Quaestio II: Qualis, et quanta fuerit protoparentum in statu innocentiae sapientia, et scientia

Quaestio III: Qua ratione propagatum esset genus humanum in statu innocentiae

Articulus III: De eximiis hominis innocentis corporis et animae supernaturalibus dotibus

Quaestio I: Quaenam et qualis fuerit primorum parentum iustitia originalis

Quaestio II: Qualis, et quanta fuerit gratia primis parentibus concessa

Quaestio III: An, et quale homo innocens dominium habebat in animantes, et alios homines

Disputatio III: De statu naturae lapsae

Articulus I: De tentatione, lapsu, et poena primorum Parentum

§ I: De tentatione primorum Parentum

Quaestio I: Quonam instrumento diabolus usus fuerit ad primos parentes tentandos

Quaestio II: Quonam motivo ductus fuerit diabolus ut Protoparentes nostros tentaret

Quaestio III: Quis fuerit serpentis tentationis progressus et ordo

§ II: De primariae legis impositione, transgressione, et vindicta

Quaestio I: Qua de causa Deus legem praescripserit protoparentibus non edendi ex fructu arboris scientiae boni et mali

Quaestio II: Quonam mortali peccato divinam legem sibi praescriptam Adam, et Eva primario fuerint transgressi

Quaestio III: Qualis, et quanta fuerit peccati primorum parentum gravitas

§ III: De poena primis Parentibus ob eorum perdullionem irrogata

Quaestio I: Quibusnam specialibus poenis primi parentes in sui reatus vindictam flerunt affecti

Quaestio II: Quid primis parentibus contigerit post divinam in eos animadversionem

Articulus II: De peccato originali ab Adamo in omnes ejus posteros transducto

§ I: De originalis peccati existentia

Quaestio I: Quibus momentis probari possit originalis peccati existentia

Quaestio II: Quid sit peccatum originale

§ II: Quomodo peccatum originale in posteros traducatur

Quaestio I: Qualiter, et in quos peccatum originale traducatur

Quaestio II: Quinam sint praecipui effectus originalis peccati

Articulus III: De peccato personali

§ I: De peccato personali generatim spectato

Quaestio I: In quo maxime consistat ratio formalis peccati

Quaestio II: Quotuplex, et qualis sit peccatorum divisio

Quaestio III: A quibus petenda sit specifica, et numerica peccatorum distinctio

Quaestio IV: An, et quae peccatum habeat interiores causas efficientes

Quaestio V: Quaenam sint causae exteriores peccati

Quaestio VI: De affectionibus peccatorum

§ II: De peccatis capitalibus sigillatim

↑ Top of work