Scotus Academicus, Tomus quintus: De Creaturarum Corporalium et de Homine

Claude Frassen

Scotus Academicus, Tomus quintus: De Creaturarum Corporalium et de Homine

Claude Frassen (1620–1711)


Tractatus I: De Creaturarum Corporalium, seu totius Mundi formatione, et ordinatione

Disputatio I: De opere primae diei

Disputatio II: De opere secundae diei

Opus huius diei explicat Moyses eodem cap. Genesis versu 6. et sequentibus, his verbis: Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis. Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas quae erant sub firmamento, ab his quae erant super firmamentum. Et factum est ita. Vocavitque Deus firmamentum, Coelum: et factum est vespere, et mane Dies secundus. Quae verba, ut declarentur,

QUAERES I. — Quid nomine Firmamenti hic significetur?

Vulgatus Interpres, Septuaginta secutus ex apposita ab eis voce στερέωμα, firmamentum die mundi secunda formatum dixit: hebraeus vero textus loco firmamenti habet רקיע Rakia, i. e. expansum; deducitur enim a voce Raka quae extendere, diducere, expandere, seu ampliare, et attenuare significat; quemadmodum cortina tentoriae expanduntur, et argentum aliudque metallum malleo diducitur et attenuatur. Ad cuius vocis vim alludit Psalmista psalm. 103. cum ait: Extendens coelum sicut pellem, et Isaias cap. 40: Qui extendit velut nihilum coelos, et expandit eos, sicut tabernaculum ad inhabitandum. Coelum igitur Hebraeis ab extensione dicitur Rakia, sicut appellatur Schamaim ab aquea materia, unde formatum esse putatur, ut observat S. Hieronymus: Inter coelum, inquit, et terram medium extruitur firmamentum; et iuxta hebraici sermonis ethymologiam, coelum, idest schamaim, ex aquis sortitur vocabulum. — Cum autem triplex coelum esse supra dixerimus, nempe aereum, sidereum et empyreum, controvertitur inter sacros Interpretes, quid voce firmamenti hic significationem verit Moses. Qua de re triplex potissimum est sententia, quarum prima nomine firmamenti putat significari verum corpus coeleste, nempe vel octavum orbem in quo sunt errantia sidera, vel coniunctum quiddam ex octo orbe, octavo nimirum, et aliis septem inferioribus, quod idcireo firmamentum appellatum fuit, quia, inquiunt, solidum est, et firmae concretiae materiae. Sic Theodoretus quaestione 1. in Genesim: Propterea, inquit, appellatum est Firmamentum, quod ex aqua quae prius erat fluxa, et liquabilis, vehementissime spissata fortissimeque indurata concretum fuerit. Consentit etiam Severianus Gabalorum episcopus, Orat. 2. De mundi creatione:

Aquarum, inquit, haec moles terrae stabat, puta cubitis triginta. Tunc dixit Deus: Fiat firmamentum in medio aquae; exindeque in medio aquarum glaciei in morem fixa concretio est, levavitque dimidiam atque partem sursum, ac dimidiam inferius reliquit, sicut scriptum est: Fiat firmamentum in medio aquae, et dividatur inter aquam et aquam. Quid vero causa est cur illud vocet firmamentum? Quod nimirum ex rariore et dissoluta aquarum substantia illud firmaverit. Idcireo etiam ait David: Laudate eum in firmamento virtutis eius. Et ut alio utar exemplo, quemadmodum fumus ex lignis ignique diffusus rarior est atque mollior: ubi autem sublimis ascenderit, in nubem immutatus crassescit: sic quoque Deus aquas rarefactas elevans, in excelsis fixit, > et quasi congelavit. Terminus esse exemplum testis est Isaias, cum dicit: Coelum ut fumus firmatum est. Coelum itaque in medio aquarum congelatum, mediam aquarum partem in sublimibus levavit.

Haec ille. Cui subscribit Venerabilis Beda his verbis: In modum aquarum, inquit, firmamentum esse constat sidereum Coelum, neque aliquid prohibet, ut de aquis factum esse credatur: qui rim crystallini lapidis quanta firmitas, tanta perspicuitas ac puritas noimus: de aequarum concretione certum est procreatum; quid restat credi, quod idem dispositor naturarum in firmamentum Coeli substantiam solidavit aquarum? — Verum haec sententia non arrisit Basilio, sed eam ipsemet deridet homilia tertia in Genesim, dicens esse nimium puerile, nimiumque simplicis mentis, arbitrari Coelum fuisse ex aqua concretum. — Secunda sententia eorum est qui voce firmamenti non solum octavam sphaeram, sed omnes prorsus orbes coelestes, praeter empyreum coelum primo die productum, intelligit. Ita censent illi omnes tum ss. Patres, tum sacri Interpretes et Doctores Scholastici qui revera aquas supra coelestes orbes consistentes affirmant. — Tertia denique sententia eorum est qui existimant nomine firmamenti significari coelum aereum, seu totum illud aeris spatium, quod ab astris ad terram usque protenditur, et expanditur, ita quod supremam partem teneant Coeli et Astra; mediam elementum ignis; infimam aer. Quam utique sententiam docuit S. Hieronymus Epistola 83. ad Oceanum: Inter Coelum, inquit, et terram medium extruitur firmamentum: et iuxta hebraici sermonis ethymologiam, Coelum, idest, schamaim, ex aquis sortitur vocabulum. Eamdem quoque interpretationem insinuat, et probat S. Augustinus lib. 22. De Genesi ad litteram cap. 4, ubi agens de aquis supercoelestibus scribit Moysem nomine coeli aerem designasse. Ostendit, inquit, et hunc aërem coelum appellari, non solum sermone communi, secundum quem dicimus serenum vel nubilum coelum, sed etiam nostrarum ipsarum consuetudine Scripturarum, cum dicuntur volatilia coeli, cum aves in hoc aere manifestum sit volare. Et Dominus cum de nubibus loqueritur: faciem, inquit, coeli potestis probare. Nubes autem etiam per proximum terris aerem conglobari saepe cernimus, cum per declivia iugorum ita recumbunt, ut plerumque excedantur etiam cacuminibus montium. Cum ergo probasset et hunc aerem coelum dici, nulla alia causa etiam firmamentum appellatum voluit existimari, nisi quia interrallum eius dividit inter quosdam rupores aquarum, et istas aquas quae corpulentius in terris fluitant. Similia habet in eandem Genesim cum commentario imperfecto c. 12, ubi hunc eundem Moysis locum tractans ait: Cum dicitur firmamentum Coelum, intelligendum est omnem istam aetheream machinam dici, quae omnia substantia continet, sub qua puri, et tranquilli aeris serenitas viget, sub qua idem iste aer turbulentus, et procellosus agitatur. Subscribit etiam Rupertus lib. De Trinit. cap. 22. Firmamentum, inquit, non solidum quid aut durum, ut vulgo putatur, sed aer est extensus, et admodum subtilizatus, ut licet videri queat, verius tamen spiritus dici queat quam corpus, testante Ecclesiaste 1. cum dicit de luminaribus, quae risibiliter in eo feruntur: lustrans in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos se vertitur. — Haec ipsa expositio firmari potest ex Scriptura sacra, qua interdum firmamentum nominat illam superiorem Coeli partem, in qua incendit, et fulgent sidera, interdum etiam firmamentum appellat inferiorem aeris portionem, ut cum ait aves volare in firmamento, seu super firmamentum, nam ubi Latina versio habet: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento Coeli; hebraice ad verbum legimus: et volatile volet in superficie, vel superficiem firmamenti Coeli, al al-Raqia Coeli. Cui etiam explicationi favet ipsemet Beda, Commentario in Genesim, ubi exponens opus quintae diei. ait: Sic intelligendum est quod dictum sit, volare aves secundum firmamentum Coeli, quia hoc nomine etiam aethera indicetur. hoc est superius illud aeris spatium, quod a turbulento hoc, et caliginoso loco, in quo aeres sumunt, usque ad astra pertingit, et esse tranquillum prorsus, ac luce plenam non immerito creditur: nam ut errantia sidera septem, quae in hoc aetheris spatio agi ferri perhibentur, Scriptura in firmamento Coeli esse posuit dixit: ideoque aves recte dicuntur secundum firmamentum coeli volare, quia vicina sunt, ut dixi, aetheri turbulenta haec aeris spatia, quae volatus avium sustinent: non mirandum, si aether firmamentum coeli nominetur, cum aer appelletur Coelum, ut supra docuimus.

Dices: Haec expositio pugnare videtur in ipsam Mosis narrationem: Primo quidem, quia dicit, quod die quarto Deus fecerit Solem, et Lunam, et Stellas, et posuerit ea in firmamento: haec autem non sunt in aere, sed in Coelo: ergo non aer, sed Coelum est firmamentum. Deinde, nomen firmamenti solidum quid, et stabile significat; aer autem corpus est admodum tenue, et instabile, perpetuaque iactatum agitatione: ergo firmamenti appellatio aeri non quadrat. Denique, docet Moses firmamentum dividere aquas, quae sub eo sunt. ab illis quae super illud existunt: non sunt autem aquae stantes immotae super aerem: ergo aer non est firmamentum dividens aquas ab aquis. —

Respondeo, has rationes nostrae sententiae non officere, facile namque solvuntur. Prima quidem, quia ubi Moyses dicit Deum posuisse Solem, Lunam, et Stellas in firmamento. nomine firmamenti non significavit Coelum stellatum, quod vulgo octava sphaera dicitur. Fatentur namque omnes, Solem, et Lunam non in octavo, sed in inferioribus Coelis esse reposita, adeoque necessum est quod nomine firmamenti significaverit omnem illam spatii amplitudinem, quae ab empyreo Coelo ad Terram usque protenditur. Id secundam. dico firmamentum non ideo appellari quia sit corpus firmissimum, sed quia est interstitium, et veluti terminus interiectus inter aquas superiores, et inferiores: terminus. inquam, firmissimus et immutabilis, semper enim rerum natura fert, ut superiores aquae in sublimiori aere generentur: inferiores autem aquae sub aere, et super terram decurrant. Quam utique expositionem tradidit sanctus Augustinus lib. 2. De Genesi ad litteram. cap. 10. ita scribens: Verum nomen firmamenti cogit ut Coelum stare putemus: Firmamentum enim non propter statimen, sed propter firmitatem, aut propter intransgressibilem terminum superiorum, et inferiorum aquarum intelligere licet. Ut autem tertiae obiectioni fiat satis, concludam verbis ac egregiis versibus Claudii Marii Victoris, qui lib 1. in Genesim sic canit:

Fluctibus e mediis concreto corpore cedens Extulit, ac late duro solidata rigore,

Dirisas suspendit aquas, gelidumque profundum Frigus obiecit nubibus, seque aequore septo Nixa supposuit rebus, quas circuitu vasto Contegit aethereum. deducto hinc nomine, coelum. Forsitan hic aliquis sic secum errore perito Disserat, aethereis ne desint pabula flammis, Et nimius calor ima petens, alimenta sequendo Exurat mortale genus, coelumque coruscum Non possint terrena pati, subiecta deorsum est Machina firma poli: quae dum nos protegit umbra, Interea super impositis frigescit abundis. Numinis at vero divinae quaerere causas Mens fuge nostra procul: plus sit tibi credere semper Posse Deum, quidquid fieri non posse putatur, Et magnum pelagus super astra et sidera ferri, Ipsorum ratione proba qui credere nolunt, Et mundum pendere volunt, quem Conditor ipse Gestet et immenso constantem pondere volvat.

QUAERES II. — Quid significetur per aquas quae sunt supra Firmamentum?

Respondeo. quod cum firmamentum hic expressum significet quidquid supra nos est usque ad Coelum empyreum, admodumque complectatur sphaeras coelestes, et simul tres aeris regiones, verisimilius dicendum arbitror, aquas quae sunt super firmamentum non alias esse, quam quae in media regione aeris generantur: illuc enim vapores ex terra, et aquis, virtute Solis, et Astrorum attractu sursum elati densantur, et coagulantur in nubes, ex quibus imbres effluentes terram irrigant, et foecundant; idque tanta copia, tantoque interdum impetu, ut ex ingentibus fluminibus, et fontibus videantur erumpere. De his enim aquis supercoelestibus, seu quae ex medio aere tamquam e Coelo effluunt. plerumque sermonem sacra Scriptura instituit, veluti cum dicitur Deus prohibere pluvias de Coelo, dare pluvias de Coelo, claudere Coelum ne pluat, et rursus aperire Coelum, ut solvatur in imbres. ut legimus 3. legum cap. 18; sic pariter Psal. 103. postquam dixisset Psalmista. Extendens Coelum sicut pellem, qui tegis aquis superiora eius; ut qui sint haec aqua clarius explicet, mox subdit: Qui ponis nubem ascensum tuum. Et infra: Rigans montes de superioribus suis. De his scilicet quae antea dixerat aquis tecta, subindeque de media aeris regione, unde procedit irrigans pluvia. Quem utique loquendi modum etiam usurpat Ps. 146. dicens: Qui operit Coelum nubibus, et parat terrae pluuiam: Coelum autem nubibus opertum nullum aliud sane quam ipsamet aeris regio, ubi per vaporum condensationem, et resolutionem preparatur pluvia qui terram irriget. Hinc Proverbiorum 8. divina Sapientia ait: Quando preparabat Coelos aderam, quando aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum. Ubi pro illo vocabulo. aethera Septuaginta Interpretes vertunt, supernas nebulas seu nubes: quocirca quod sequitur, et librabit fontes aquarum, accipiendum videtur, non de fontibus qui e terra scaturiunt, sed de iis qui e Coelo, nimirum ex nubibus, in terram effluunt. Dicitur autem Deus illos librasse aquarum fontes, eo quod in excelso aere nubes divina sua virtute suspendit, e quibus quasi e fontibus profunduntur; idque iusta mensura, ne aut nimium parca, aut nimium larga huiusmodi aquarum profusio terris noceat. Quo spectat illud Ioan cap. 26. Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum. Et cap. 12. Si continuerit aquas, omnia siccabuntur, et si emiserit, subvertet terram. Haec ipsa ratione cum diluvium fieret, Deus dicitur aperuisse cataractas Coeli, Genesis 8; sic pariter ait apud Malachiam cap. 3. Si non aperuero cataractas Coeli, et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam: et apud Hieremiam cap. 10. legimus, quod ad vocem suam dat Deus multitudinem aquarum in Coelo, et elevat nebulas ab extremitatibus terrae. — Haec omnia sanctus Ambrosius lib. 2. Hexaemeron cap. 1. egregie confirmat, ubi expendens illud Levitici 26. Erit tibi Coelum super caput tuumereum, et terra tua ferrea, ait: Quando pretium percussae luens populus Iudaeorum, intemperie Coeli, et terrae infecunditate mulctabatur: de Coelo enim causa fertilitatis. Denique, Moyses benedictiones tribuit Ioseph a finibus Coeli, et rore, et abyssis fontium deorsumvenientibus, et secundum horam a solis cursu, et a convenientibus mensibus. et a vertice montium, et collium aeternorum dededit, eo quod maturatione coelesti terrae foecunditas nutriatur. Ferreum ergo Coelum, quod nullum effundat humorem, quando nullus nubibus imber erumpit. Est etiam ferreum Coelum subobscurus aer, pressus atque nebulosus colore ferrugineo, quando rigore frigoris stringitur terra, tunc veluti super caput nostrum humor suspensus cernitur, et per momenta imminere. Plerumque etiam glacialibus ventorum flatibus rigentes aquae consolidantur in niuem, et rupto aere nix funditur, neque enim firmamentum hoc potest sine aliquo rumpi fragore aut penetrari, etc. Quibus sanctus Ambrosius eleganter nostram responsionem, et expositionem confirmat: etenim aerem in Scriptura Coelum, et firmamentum appellari edocet, et quae per pluviam, aut nivem ex aeris parte media aquae in terras effluunt, illas e Coelo, et firmamento cadere dicit. Constat igitur nubes in media aeris regione pluvioso imbre foecundas appellari posse aquam super Coelum, et firmamentum. — Confirmatur haec expositio primo quidem, quia Deus, et natura nihil frustra moliuntur: sed frustraneae prorsus viderentur aquae constitutae supra Coelum sidereum: quippe omnes quas oppositae sententiae Assertores ex illis aquis supra Coelum sidereum iacentibus, utilitates inferunt. prorsus futiles apparent, aut leviori fundamento nituntur, ut constat ex eorummet dictis. Procopius namque, et Theodoretus dicunt aquas ideirco ibi fuisse collocatas, ut Solis, Lunae, et astrorum ardorem temperarent, ne Coelos dissolvat: vel, ut inquit Beda, ad remittendum calorem ex vi, et motu siderum excitatum. Addit sanctus Iustinus quaest. 99. eas supra firmamentum fuisse positas ut illud suo pondere deprimant, ne sursum feratur, sed veluti suspensum, et libratum maneat. Sunt qui putent eas aquas ibi iacere, ut Solis, et Lunae radios reverberent, eosque deorsum ad terram repellant. Oleaster autem ait, aquas ibi primitus a Deo fuisse constitutas, ut per Coeli turactarum reserationem terram in diluvio Noe obruerent. Existimant alii eas aquas ibi fuisse constitutas ad ornatum Universi ; forte etiam ad voluptatem Sanctorum empyreo Coelo commorantium, ut nempe aquis hisce christallinis, et variegatis iucunde eorum oculi recreentur; aquae enim omnis forma, decoris, coloris, et ornatus sunt capacissimae, ut patet in Iride. Ad quod alludere videtur sanctus Ioannes Apoc. 7. ubi ait: Deducet eos ad vitae fontes aquarum. Et cap. 22. Ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam christallum. Hic sunt potissimae utilitates, quas ex aquis supra Coelum sidereum positis varii Auctores proferunt. Verum quis non videat has omnes rationes esse levioris momenti, quam quod sufficiant ad asserendum Deum aquas natura sua graves, ae ponderosas, adeoque terram semper appetentes in qua velut in centro quiescant, super Coelum, quasi in violento loco, ac statu detinere? — Secundo, opposita etiam expositio non videtur Mosis narrationi quadrare; siquidem Moses historiam agens, rudioremque populum de mundi primordiis informans, ea solum opera divina commemorare visus est, qua hominibus essent notissima; tacuit autem ea quae a sensibus non modo, sed etiam ab intelligentia remotissima apparebant, qua ratione etiam de Angelis multa quae docere potuisset, ob eamdem causam silentio suppressit, suscepta tantum descriptione et explicatione huius mundi corporati et aspectabilis, et earum rerum qui in sensus hominum incurrunt, vel ex his quae percepta sunt sensibus promptissime facillimeque possunt cognosci.

Dices: Non solum aquae coelestes dicuntur esse supra firmamentum, sed etiam supra coelum coelorum: Sic Psal. 118. Laudate Deum coeli coelorum, et aquae omnes quae super caelos sunt laudent nomen Domini: sed per coelos coelorum iuxta phrasim hebraicam, intelliguntur Coeli siderei: ergo aquae coelestes sunt supra coelum sidereum. Deinde, tres Pueri fornacis Babylonicae in suo Cantico, ubi commemorantur omnia Dei opera, ea invitant ad Dei laudem ipso ordine, ut a superioribus ad inferiora procedant. Primo autem loco ponuntur Angeli, secundo coeli, tertio aquae, quae super caelos sunt, quarto sol, luna, et stella: ergo signum est aquas coelestes esse sole, luna, et stellis superiores. Denique Ecclesia in Hymno, quem ad vesperas feriae secundae publice decantat, ait:

Immense coeli Conditor, Qui mixta ne confunderent Aquae fluenta dividens, Coelum dedisti limitem. Firmans locum coelestibus Simulque terrae rivulis, Ut unda flammas temperet Terrae solum ne dissipent.

Quibus verbis non obscure significat Ecclesia esse aquas positas supra Coelum ad temperandum siderum ardorem. Eiusdem sententia est Severianus episcopus, orat. 2. De creatione mundi, ubi cum inquisisset cur vero in excelsis aquae? In quem usum positae? Ut quis bibat? Ut quis naviget? respondet:

Sane esse quidem aquas in superioribus testis est David cum ait: Et aquae quo super coelos sunt. Attendi iam Creatoris sapientiam: erat coelum glaciei in morem ex aquis concretum. Quia enim solis flammam et lunae, siderumque immensam multitudinem excepturum erat, ac totum igne plenum erat tuturum, ne nimio calore solveretur, et exureretur, substravit cali connexo aquarum illa aequora, quibus quasi impinguaret aqua > liniret, ut in eum modum incendio illi resisteret. neque illo cremaretur. Nec vero exemplum deest: velut enim si hodie lebeti ignem imponas, cique aquam inieceris. igni resistit: sin autem illa desit, dissolvitur. Sic et Deus igni adversarium aquam commisit, ut coelo, ex aquis eius convexa linientibus abunde suppeteret quo duraret ac incolume foret. » addit in confirmationem dictorum: Adeo abundat coelesti corpori humor. etsi tanta ignis vi illi infensa ut et terra comburet. Nam rogo, unde pluit? Nusquam nubes est. aer aquam non habet. Nonne liquet inde esse quod coelum. quibus abundat. illi distillet. Unde et Isaac Patriarcha benedicens Iacob, aiebat: det tibi Deus de rore caeli. et de pinguedine terra. Aiunt vero tres, in die iudicii fore. ut superior aqua recedat. etque sui ipsius aquarum illa coagmentatio deficiat: et stellae cadant, quae nec inter fixam sedem habeant. Haec porro non temere dicimus, sed Scriptura docet: coelum enim, inquit, complicabitur. pro eo ac dicat. torrebitur: quod enim torretur. convolvitur ae contorquetur) et stellae cadent sicut folia de vitis. » Alteram huius divinae dispositionis in aquis supercoelestibus constituendis utilitatem subiicit in hunc modum: Attende vero etiam, quaeso. usum alium: aquae quae super calos sunt nedum coelum conservant. Verum etiam solis flammam ac luna demittunt. Nam si coelum pellucidum esset. eius omnis splendor sursum effugeret. Ignis enim cum natura sursum feratur. terram desertam relinqueret. Ideirco igitur immensa aquarum vi coelum superioris densavit, ut splendor in arctum coactus. in terram descenderet. Vide Artificis sapientiam ac sollertiam.

Haec ille. Ex his itaque constat quod aquae supercoelestes aliae sunt a nubibus in medio aere libratis. —

Nego consequentiam. et ad primam rationem dico. quod licet per Coelos Coelorum significentur Coeli siderei, aut potius Coelum Empyreum, quod est Dei sedes. ac Beatorum domicilium. tamen non sequitur. quod aquae. quae super Coelo dicuntur, sint supra Coelos sidereos. Duo namque ibi David commemorat quasi distincta. nempe Coelum Coelorum et Coelos, idest. aeris regiones: unde non dicit aquae quae super Coelos Coelorum sunt. sed praecise quae super Coelos sunt. Nec refert quod Coelos scribat in plurali. quasi id aeri non quadraret: utitur enim consuetudine linguae Hebraicae, in qua Coelum caret singulari numero, ut notat Estius dist. 11. licet Interpretes modo singulare. modo plurale reddiderint: quemadmodum etiam apud Latinos Athenae, Venetia, Trebae, etc. singulari carent. et nonnisi in plurali possunt usurpari. — Ad secundum dico. Canticum illud res praecise non referre eo ordine quo a divina providentia dispositae sunt in Universo; siquidem prius recensentur rores. pruinae, nix, glacies, et gelu. postmodum autem dies, et nox, lux. et tenebrae, quae certe prius extiterunt. — Ad tertium autem dico, merito Ecclesiam docere unda Coelorum flammas temperari; siquidem terra prorsus siderum ardore torreretur, nisi frequenter imbribus, rore. nive, nubibusque rigaretur ac foecundaretur.

QUAERES III. — Cur Moyses non dixerit hac die. id quod dixit in caeteris; et vidit Deus quod esset bonum?

Respondent hebraei Doctores, ideo caritatis elegium operibus secundae diei non esse adiectum, quod ipso die creata sit gehenna seu damnatorum supplicio destinatus locus, in quem illico protrusi sunt daemones. Verum insulsa prorsus et ab omni ratione aliena videtur haec responsio 1. quia nullo momento probari potest gehennam ipso die fuisse conditam, quippe cum altum de ea sit in Scriptura sacra silentium; 2. Gehenna, cum optimi Dei sit artificium et opus, revera censenda est bona, quia, ait Apostolus 1 ad Timotheum. 4. omnis creatura Dei bona est. Nee obstat quod ordinetur ad reorum supplicium, hoc enim cedit in gloriam Dei, et commendationem ipsius divinae iustitiae; 3. Licet gehenna hac ratione dicenda non esset bona. num propterea omnia istius diei alia opera pro vere bonis non habenda sunt, atque adeo solemni hoc divinae approbationis encomio defraudanda sunt?

Respondent aliqui comprobationem hanc fuisse omissam, quod firmamentum seu coelum ipso die productum, neudum perfectum fuerit, utpote sideribus adhuc vacuum. — At non magis imperfectum erat coelum sine sideribus et astris, quam terra sine plantis. et aqua sine piscibus. et lux sine corpore solis et luna, quibus tamen haec divina benedictio et approbatio negata non est. — S. Hieronymus lib. 1. contra Iovinianum cap. 1., et ex eo Petrus Lombardus lib. 2. dist. 11. existimant huius secundae diei opera non fuisse divina benedictione et approbatione coronata, quia dies hic alter erat a primo, ac proinde principium erat aeternitatis et signum divisionis; unde numerus binarius apud veteres infausti erat nominis, ut testatur Ovidius lib. 1. De natura mundi:

Eryco ego vos rebus duplices pro nomine savi, Auspicii numerus non erat ille boni.

Verum si haec ita sint, cur ergo Deus cap. 2. Genesis, v. 18. dixit: non est bonum esse hominem solum, faciamus ei adiutorium simile sibi? Cur Ecclesiastes cap. 4. pronuntiavit: melius est duos esse simul quam unum etc.? — Censent alii nodum hunc ita solutum difficilem. ut religiosius sit silentio venerari consilium Dei, qui in ipsius scriptura sacra frontispicio et initio ostendere voluit abstrusa in ea et recondita esse mysteria, quam curiosa inquisitione rem quam nobis mortalibus Deus ignotam esse voluit, perserutari. — Ast certum est divinum bonitatis elogium non minus huic secundo creationis diei fuisse concessum quam caeteris: primo, quia eodem capite. v. 31. indefinite de singulis sex dierum creationis mundi operibus scriptum legimus: vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Secundo. quia non generali tantum illa. sed etiam speciali Dei approbatione donantur opera secunda diei. ac ea quae sunt reliquorum dierum, quod utique compertum fiet. si observaverimus narrationem operum secunda diei non finiri v. 8. sicut hactenus existimatur, sed tantum v. 10. In secunda enim die non solum produxit Deus firmamentum quod divideret aquas superiores ab inferioribus, seu coelestes a terrenis; sed insuper separavit aquas a superficie terrae ut haec appareret arida: unde eodem die facta est duplex aquarum secretio, una superiorum ab inferioribus. altera interiorum a tellure, quia inquit Estius tom. 2. in lib. Sententiarum, pag. 101. congregatio aquarum in unum locum quadam fuit continuatio et consummatio eius operis, cuius descriptionem praecedebat, nempe divisionis aquarum ab aquis. Nam credibile est uno continuo motu locali, consequente aquarum condensationem inferiorum, totum hoc factum fuisse, ut et separarentur a superioribus, et loca decliviora petendo superficiem terrae relinquerent, et maria constituerent. Quare non erat huiusmodi separatio dividenda in duos dies. » Haec ille. — Quae cum ita sint, dubium non est hanc diem secundam creationis pariter divina approbatione fuisse decoratam, nam statim post illam separationem aquarum a superficie terrae, et earum collectionem in unum locum, additur: et vidit Deus quod esset bonum: quemadmodum dixerat post lucis productionem in primo die, et eius separationem a tenebris.

Disputatio III: De opere tertiae diei

Disputatio IV: De opere quartae diei

Disputatio V: De opere quintae diei

Disputatio VI: De opere sextae diei

Tractatus II: De mirando Hominis opificio, ejusque varia sorte

Disputatio I: De statu purae naturalis hominis, seu de nativis et ingenitis hominum dotibus

Articulus I: De naturali hominis statu, et ingenita ejus praecellentia

Quaestio I: An possibilis sit naturae purae status

Quaestio II: Qualis esset naturae purae status; sive an eisdem corporis, et animae defectibus, quibus nunc praemimur, subiaceret

Quaestio III: Qualiter homo per ingenitas suas praecellentias cunctis creaturis praecellat

Articulus II: De dignitate et praecellentia humani corporis

Quaestio I: Qualis, et quam miranda sit humani corporis fabrica

Quaestio II: Quanta sit hominis dignitas ex recta eius dispositione

Quaestio III: Quanta sit humani corporis dignitas ex eius unione cum anima rationali

Articulus III: De animae rationalis dignitate et praecellentia

Quaestio I: Quid, qualis, et ex quo sit anima rationalis

Quaestio II: An, et quomodo anima rationalis formata sit ad imaginem, et similitudinem Dei

Quaestio III: In quo maneat sita ratio imaginis, et similitudinis Dei in homine

Disputatio II: De statu naturae innocentis

Articulus I: De Paradiso terrestri protoparentum innocentium domicilio

Quaestio I: Quid sit Paradisus terrestris

Quaestio II: Quis, et qualis sit Paradisi terrestris situs

Quaestio III: Quae nam sit Paradisi terrestris magnitudo, et amoenitas?

Quaestio IV: Quibus praecipuis arboribus Paradisus terrestris consitus fuerit

Articulus II: De naturalibus et ingenitis hominis innocentis dotibus

Quaestio I: Quaenam fuerit protoparentum corporea formatio, et exercitatio

Quaestio II: Qualis, et quanta fuerit protoparentum in statu innocentiae sapientia, et scientia

Quaestio III: Qua ratione propagatum esset genus humanum in statu innocentiae

Articulus III: De eximiis hominis innocentis corporis et animae supernaturalibus dotibus

Quaestio I: Quaenam et qualis fuerit primorum parentum iustitia originalis

Quaestio II: Qualis, et quanta fuerit gratia primis parentibus concessa

Quaestio III: An, et quale homo innocens dominium habebat in animantes, et alios homines

Disputatio III: De statu naturae lapsae

Articulus I: De tentatione, lapsu, et poena primorum Parentum

§ I: De tentatione primorum Parentum

Quaestio I: Quonam instrumento diabolus usus fuerit ad primos parentes tentandos

Quaestio II: Quonam motivo ductus fuerit diabolus ut Protoparentes nostros tentaret

Quaestio III: Quis fuerit serpentis tentationis progressus et ordo

§ II: De primariae legis impositione, transgressione, et vindicta

Quaestio I: Qua de causa Deus legem praescripserit protoparentibus non edendi ex fructu arboris scientiae boni et mali

Quaestio II: Quonam mortali peccato divinam legem sibi praescriptam Adam, et Eva primario fuerint transgressi

Quaestio III: Qualis, et quanta fuerit peccati primorum parentum gravitas

§ III: De poena primis Parentibus ob eorum perdullionem irrogata

Quaestio I: Quibusnam specialibus poenis primi parentes in sui reatus vindictam flerunt affecti

Quaestio II: Quid primis parentibus contigerit post divinam in eos animadversionem

Articulus II: De peccato originali ab Adamo in omnes ejus posteros transducto

§ I: De originalis peccati existentia

Quaestio I: Quibus momentis probari possit originalis peccati existentia

Quaestio II: Quid sit peccatum originale

§ II: Quomodo peccatum originale in posteros traducatur

Quaestio I: Qualiter, et in quos peccatum originale traducatur

Quaestio II: Quinam sint praecipui effectus originalis peccati

Articulus III: De peccato personali

§ I: De peccato personali generatim spectato

Quaestio I: In quo maxime consistat ratio formalis peccati

Quaestio II: Quotuplex, et qualis sit peccatorum divisio

Quaestio III: A quibus petenda sit specifica, et numerica peccatorum distinctio

Quaestio IV: An, et quae peccatum habeat interiores causas efficientes

Quaestio V: Quaenam sint causae exteriores peccati

Quaestio VI: De affectionibus peccatorum

§ II: De peccatis capitalibus sigillatim

↑ Top of work