Commentaria in Primam Partem Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1507
Cajetan's Commentaria in Primam Partem Summae Theologiae offers an article-by-article exposition of Aquinas's Prima Pars. Its discussions of sacred doctrine, analogy, divine knowledge, and creation became important reference points in the later Thomist tradition. The present digital edition follows the Latin text of the Leonine edition and includes English and Spanish translations. Coverage is currently partial.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Oliverium Carrafam
In Prooemium Summae Theologiae
Quaestio I: De sacra doctrina, qualis sit, et ad quae se extendat
Articulus I: Utrum sit necessarium, praeter philosophicas disciplinas, aliam doctrinam haberi
Articulus II: Utrum sacra doctrina sit scientia
Articulus III: Utrum sacra doctrina sit una scientia
In titulo nota duos terminos, scilicet subiectum et praedicatum: ly enim sacra doctrina sumitur pro tota scientia theologica; ly una supponit pro unitate specifica specieique specialissimae. Et adverte caute quod hic non quaeritur utrum sit una simplex qualitas, sed utrum sit una scientia secundum speciem; quidquid sit de modo unitatis ipsius scientiae in communi, an scilicet sit una unitate simplicitatis, an unitate ordinis, etc. Nihil enim refert ad propositum quid quisque sentiat. Sat est hic discutere an theologia sit scientia una secundum speciem specialissimam; an non, sed sit divisibilis in multas species; et, ut mathematica dividitur in geometriam, arithmeticam etc., ita haec dividatur in scientias plures, puta de Deo, de Christo, de moribus.
II. In corpore est una conclusio, responsiva quaesito affirmative: Sacra doctrina est scientia una. – Probatur. Unitas potentiae et habitus est secundum unitatem rationis formalis obiecti: ergo sacra doctrina est scientia una.
Antecedens declaratur in potentia visiva et ratione formali sui obiecti. – Consequentia vero probatur. Omnia considerata in sacra doctrina, communicant in una ratione formali obiecti huius scientiae, scilicet lumine divinae revelationis: ergo.
III. Ad evidentiam huius rationis, nota duplicem esse rationem formalem obiecti in scientia: alteram obiecti ut res, alteram obiecti ut obiectum; vel alteram ut quae, alteram ut sub qua. Ratio formalis obiecti ut res, seu quae, est ratio rei obiectae quae primo terminat actum illius habitus, et ex qua fluunt passiones illius subiecti, et quae est medium in prima demonstratione; ut entitas in metaphysica, quantitas in mathematica, et mobilitas in naturali. Ratio autem formalis obiecti ut obiectum, vel sub qua, est immaterialitas talis, seu talis modus abstrahendi et definiendi: puta sine omni materia in metaphysica, cum materia intelligibili tantum in mathematica, et cum materia sensibili, non tamen hac, in naturali.
IV. Necessitas autem, qualitas et distinctio harum rationum sumenda est ex distinctione duorum generum, in quibus oportet locare obiectum scientiae. Oportet enim quod formaliter sit talis res, taliter scibilis. Et ideo oportet quod habeat et rationem formalem constituentem formaliter ipsam in tali esse reali, et rationem formalem constituentem formaliter ipsam in tali esse scibilis; ut sic reponatur et in genere rerum et in genere scibilium; quemadmodum obiectum sensus est in duobus generibus, scilicet sub passibili qualitate et sub sensibili. Aliae namque sunt differentiae et species passibilis qualitatis, et aliae sensibilis. Illius enim sunt species color, sonus, odor, etc.: istius vero species sunt visibile, audibile, odorabile. Illius differentiae sunt constitutivae rerum obiectarum: istius differentiae nihil ponunt in ipsis rebus obiectis. Illae rursus constituunt subiecta, istae passiones, iuxta illud II de Anima1, ubi visibile praedicatum secundi modi per se, seu passio, ponitur coloris. Et quemadmodum sensus distinctio et multiplicatio non attenditur secundum quamcumque divisionem sensibilis qualitatis, sed solum secundum illam in illa quinque, ex quibus fluit divisio per se sensibilis in eo quod sensibile (per proprias scilicet differentias ipsius sensibilis, puta taliter immutativum sensus, etc.), quoniam sensus dicitur dividi secundum divisionem sensibilis inquantum sensibile: ita obiectum scientiae est in genere entis et in genere speculabilis, ita quod haec duo genera aliis et aliis differentiis propriis dividuntur in proprias species. Entis enim differentiae propriae sunt constitutivae entium in suis generibus realibus, sicut esse per se constituit substantiam, et esse in alio accidens, etc.: speculabilis autem propriae differentiae nihil ponunt in entibus. Unde illae intrinsece constituunt subiecta, istae constituunt quasi passiones eorum: quandoquidem et speculabilitas entis passio est. Et propterea illa sola entis divisio diversificat habitus speculativos, quae infert propriam divisionem speculabilis ut speculabile est, per proprias differentias ipsius speculabilis: quae penes diversitatem modi abstrahendi a materia sumuntur VI Metaphys.2 Ita quod primo dividitur ratio entis in entitatem simpliciter, quantitatem, et mobilitatem, et deitatem. Et ex hac fluit alia divisio scibilis, in scibile per lumen metaphysicale, idest medium illustratum per abstractionem ab omni materia; et per lumen mathematicum, idest medium illustratum immaterialitate sensibili, obumbratum tamen materia intelligibili; et per lumen physicum obumbratum, idest medium obumbratum materia sensibili, illustratum autem ex separatione individualium conditionum; et per lumen divinum, idest medium divino lumine fulgens, quod scibile theologicum constituit.
V. Habet igitur obiectum scientiae duplicem rationem formalem: alteram quidditativam sibi ut res est; alteram denominativam sui simpliciter, quidditativam autem sibi ut est sub genere scibilis; quod est esse sub genere obiecti, quoniam scibile species est obiecti. Et ideo dictum est quod altera est obiecti ut obiectum est. Et quoniam, quemadmodum sensus distinguitur secundum distinctionem sensibilis ut sic, ita scientia dividitur secundum divisionem scibilis ut sic; ita quod ubi est una species specialissima scibilis, ibi oportet esse unam tantum speciem scientiae, quemadmodum etiam in sensu et sensibili accidit; et ubi plures differentiae scibilis ut sic reperiuntur, diversas oportet scientiae species ponere: et si his adiunxeris quod differentiae scibilis ut sic, sunt ipsae rationes formales obiecti scibilis ut obiectum est: de necessitate sequitur quod unitas et diversitas specifica scientiarum attendantur penes unitatem et diversitatem rationum formalium obiectorum ut obiecta sunt; vel, quod idem est, rationum formalium sub quibus res sciuntur. - Et hoc est quod in littera dicitur, dum ratio quare theologia sit una scientia, assignatur ex unitate rationis formalis sub qua, seu obiecti ut obiectum, idest luminis divinae revelationis: omnia enim dicuntur considerari in theologia inquantum sunt divinitus revelabilia. Et sic patet vis et sensus rationis allatae in littera.
VI. Circa hanc rationem sic expositam, occurrit triplex dubium: primum circa ipsam rationem; secundum circa antecedens3; tertium circa propositionem assumptam in probatione consequentiae4. Et sunt singillatim absolvenda, ordine proposito.
Circa rationem igitur litterae5 dubium occurrit, quia in aequivocationem cecidit. Quoniam in antecedente loquitur de ratione formali obiecti ut res est (ut patet ex eius probatione in visu: assumitur namque coloris ratio pro ratione formali visibilis; coloris autem ratio est ratio formalis visibilis inquantum res, ut patet): probatio vero consequentiae loquitur de ratione formali obiecti ut obiectum est; quoniam revelabilitatem subsumit esse rationem formalem obiecti theologiae. Ergo manifeste committitur aequivocatio, sub ratione formali obiecti ut res subsumendo rationem formalem obiecti ut obiectum.
VII. Ad hoc dicitur, negando assumptum. Quoniam antecedens supponit indistincte pro ratione formali obiecti sive ut res, sive ut obiectum: quamvis sit manifestatum quoad rationem formalem obiecti ut res; tum quia notior est; tum quia convertibiliter se consequuntur illae duae rationes formales, ut subiectum et passio, ut dictum est6. Et propterea absque aequivocatione subsumi potuit de ratione formali obiecti ut obiectum est, scilicet revelabilitate.
Et merito magis ratio obiecti ut obiectum subsumpta est, quam ratio obiecti ut res. Tum quia ratio obiecti theologici ut res, adhuc non est assignata, sed in articulo 7 discutienda erat: alia vero est assignata et in 1 et in 2 articulo. Tum quia ratio illius ut res, non infert speciem specialissimam obiecti ut sic, et consequenter nec speciem specialissimam scientiae, ut nunc nunc7 patebit: et sic non habuisset intentum suum.
VIII. Sed contra responsionem insurgit maior difficultas. Quoniam si verum est quod ratio formalis obiecti ut res, et ratio eius ut obiectum, se habent ut subiectum et passio convertibiliter, ut praefata responsio sustinet, et prius8 dictum; sequitur quod theologia beatorum et nostra conveniant in una ratione formali obiecti ut obiectum est, et consequenter sint una scientia secundum speciem specialissimam. Et consequenter ruit tota subalternatio articuli praecedentis, ut ibi9 arguebat Scotus: quia idem non subalternatur sibi. - Probatur sequela sic. Istae theologiae conveniunt in ratione formali obiecti ut res, quia deitas est ratio formalis utrobique: ergo in ratione formali obiecti ut obiectum. Patet consequentia. Quia illae duae rationes formales convertibiliter se inferunt, ut subiectum et passio, secundum dicta: oportet enim convenientia in unitate subiecti, quod conveniant in unitate passionis illius, quoniam inseparabilis est passio a subiecto.
IX. Ad hoc dicitur, quod illa propositio, scilicet: ratio formalis obiecti ut res, et ratio eius ut obiectum, sunt convertibiles etc., verissima est, sane intellecta, scilicet de ratione formali obiecti ut sic adaequata rationi formali rei. Secus autem est de ratione formali obiecti ut obiectum inadaequata rationi formali obiecti ut res (si contingit aliquod obiectum habere rationem inadaequatam): quoniam inadaequatam non oportet converti cum ratione rei; sed inferre quidem illam, et non necessario inferri ab illa. Sic autem est in proposito. Quia deitati respondet una tantum ratio formalis adaequata obiecti ut obiectum est, et haec est lumen divinum: sed illa ratio formalis non est una specie, sed genere; et dividitur in lumen divinum evidens, et lumen divinum revelans (abstrahendo ab evidentia et inevidentia), et lumen divinum inevidens. Et primum est ratio sub qua theologia beatorum, secundum nostrae, tertium fidei. Et propterea, cum unitate rationis formalis obiecti ut res, stat diversitas specifica rationum formalium obiecti illius ut obiectum; et consequenter diversitas specifica habituum. Et ideo, quamvis deitas convertatur cum illa ratione adaequata, et mutuo se inferant, non tamen convertitur cum aliqua specie illius. Et consequenter nullam earum determinate infert, sed infertur a singulis. Valet enim: Deus sub ratione deitatis est obiectum talis scientiae, ergo sub lumine divino, et e converso: sed non valet, ergo sub lumine evidenti; aut, ergo sub lumine revelationis, etc.
X. Et ut scias radicem responsionis huius, adverte quod, licet duae rationes formales saepius nominatae se habeant convertibiliter ut subiectum et passio, non tamen convertibiliter se habent in gradu unitatis; ita quod, si altera una est unitate specifica specialissime, altera quoque sit sic una; et si altera est una genere, quod reliqua quoque sit una generice. Imo totum oppositum in pluribus apparet. Nam in obiecto metaphysicae, ratio entis est una minus quam genere: et tamen ratio suae speculabilitatis, scilicet abstractio a materia sensibili et intelligibili, est una secundum speciem specialissimam. Et idem apparet in geometria et arithmetica, quarum subiecta habent unitatem genericam ut res, et speciei atomae ut obiecta. Et per oppositum, quandoque ratio rei est una secundum speciem atomam, et ratio obiecti ut sic est una secundum genus; ut in proposito contingit de deitate et lumine divino. Et merito opposito modo obiectum theologiae se habet ad obiecta praedictarum scientiarum: quia obiectum formale ut res est, infinitum est. Consonat quippe rationi ut rei species infinita excedat species obiecti finitas, quamvis adaequetur generi.
XI. Posset quoque dici quod ratio formalis obiecti dupliciter assignatur: scilicet ex parte obiecti, et haec convertibiliter se habet ad rationem rei; vel ex parte defectivae potentiae, et haec non convertitur, sed infert rationem formalem rei, et non infertur ab illa. Sic autem est in proposito. Quia deitas et lumen divinum convertuntur: sed deitas et lumen divinum sic, non convertuntur; sed tale lumen infert et claudit in se deitatem, non autem e converso. Et ideo licitum fuisset etiam sub ratione formali rei subsumere lumen revelationis: quoniam in hoc clauditur illa.
XII. Circa antecedens10 est dubium, habens campum valde magnum, de unitate et diversitate habitus et potentiae ex obiecto: et propterea oporteret de hoc facere potius quaestionem specialem. Sat sit hic, quod antecedens illud ex II de Anima11 habetur, ubi potentiae per actus, et actus per obiecta distingui dicuntur: idem enim de actu et habitu iudicium quoad hoc.
XIII. Circa propositionem assumptam in probatione consequentiae12, scilicet: omnia considerata in sacra doctrina conveniunt in una ratione formali, idest revelabilitate divina, dupliciter dubitatur: primo contra ipsam in se; secundo contra ipsam ut applicatur ad inferendum unitatem specificam theologiae.
Contra ipsam quidem in se, arguit Albertus Magnus in I libro Summae suae Theologiae13. Revelabilitas nihil ponit in re revelata: ergo non est ratio formalis. Tenet sequela, quia ratio formalis ponit aliquid in obiecto cuius est ratio. - Deinde arguit Aureolus14. Lumen divinum se habet ad theologiam ut intellectus agens ad scientias acquisitas: ergo non est ratio formalis. - Praeterea, Deus se habet ut praeceptor: ergo sua revelatio non est ratio formalis.
Contra ipsam autem ut infert unitatem scientiae, arguit Aureolus15. Si Deus revelaret simul philosophiam et geometriam, non propterea esset una scientia: ergo ex unitate revelationis non sequitur unitas scientiae, etc.
XIV. Pro evidentia responsionum ad has obiectiones, ultra praedicta, scito quod lumen divinae revelationis dupliciter comparari potest ad aliquam scientiam. Primo, ut infundens ad infusum, seu causa efficiens ad effectum. Et sic non dat unitatem scientiae: quoniam potest omnes scientias, quantumcumque diversas, infundere. Alio modo, ut ratio seu modus cognoscendi obiecti, sub quo, seu qua, attingatur res revelata a cognoscente. Et sic dat unitatem scientiae. Et quamvis ista duplex comparatio concurrat hic simul, non tamen oportet semper simul concurrere. Si enim Deus revelaret mihi geometriam, non propterea revelatio esset ratio sub qua obiecti geometriae meae: quoniam ego scirem geometrica sub illamet ratione formali, qua alii geometrae scirent. Sed in theologia concurrit utraque comparatio: quoniam et haec scientia non nisi per infusionem habita est; et res scitae in ea omnes attinguntur, et eis assentitur, ut subsunt divino lumini, ut modo cognoscibilitatis earum. Et propterea unitas theologiae infertur in littera ex unitate divini luminis, non ut infundens est, sed ut est ratio formalis sub qua, modo superius exposito.
XV. Et ex his patet facile responsio ad obiecta16. Nam ratio Alberti aequivocat de ratione obiecti, ex conditionibus rationis formalis obiecti ut res, excludendo rationem formalem obiecti ut obiectum, etc. - Prima autem ratio Aureoli deficit: quia lumen divinum se habet ut intellectus agens, sed non tantum; sed etiam ut ratio formalis obiecti ut obiectum est. - Secunda vero eodem modo deficit: quia praeceptoris illuminatio hic non solum est infusio, sed ratio rei infusae sub qua. Et rursus, falsum est quod ab uno praeceptore ut sic, possint plures scientiae provenire.
Ad ultimum autem Aureoli, iam patet quod consequentia nihil valet: quia lumen divinum, infundendo physicam simul et mathematicam, non concurrit ut ratio obiecti ut obiectum est, sed ut infundens tantum, etc.