Commentaria in Primam Partem Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1507
Cajetan's Commentaria in Primam Partem Summae Theologiae offers an article-by-article exposition of Aquinas's Prima Pars. Its discussions of sacred doctrine, analogy, divine knowledge, and creation became important reference points in the later Thomist tradition. The present digital edition follows the Latin text of the Leonine edition and includes English and Spanish translations. Coverage is currently partial.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Oliverium Carrafam
In Prooemium Summae Theologiae
Quaestio I: De sacra doctrina, qualis sit, et ad quae se extendat
Articulus I: Utrum sit necessarium, praeter philosophicas disciplinas, aliam doctrinam haberi
In titulo huius primi articuli, tres terminos nota. Primo ly necessarium. Dupliciter enim sumitur V Metaphys.1: simpliciter, et ad finem. Hic sumitur secundo modo. - Secundo ly physicas2 disciplinas. Dupliciter namque scientia potest dici physica seu naturalis, quod idem est: obiective, et sic est una pars scientiae, distincta, VI Metaphys.3, contra mathematicam et metaphysicam; et effective, quia secundum se nata est esse a principio naturali scientiarum, idest lumine intellectus agentis. Et sic distinguitur physicum contra supernaturale. Et hoc modo sumitur in proposito, ubi physicae disciplinae appellantur omnes notitiae acquisibiles lumine intellectus. - Tertio ly aliam doctrinam. Non dicit scientiam, opinionem aut fidem: quod bene notandum esse, in dubitando apparebit4.
II. In corpore sunt duae conclusiones responsivae quaesito affirmative. Prima est: Necessarium est ad humanam salutem, esse doctrinam per revelationem acceptam de multis quae humanam rationem excedunt. - Secunda est5: Necessarium est ad humanam salutem, esse doctrinam per revelationem de his quae de Deo etiam naturali ratione investigari possunt.
III. Antequam probentur conclusiones, ad evidentiam distinctionis et sufficientiae conclusionum, nota duas distinctiones. Prima est ex I Contra Gentiles, cap. III. Duo sunt genera cognoscibilium de Deo principaliter: quaedam demonstrabilia; quaedam non nisi per revelationem cognoscibilia. Ista sunt Trinitas Personarum, beatitudo nobis promissa, Incarnationis et Redemptionis mysteria: illa vero sunt, Deum esse unum, immortalem, etc. Ratione revelabilium tantum, posita est prima conclusio: ratione vero demonstrabilium, posita est secunda. - Altera distinctio est ex V Metaphys.6 Necessarium ad finem dupliciter: ad esse, et ad bene esse. In prima conclusione sumitur necessarium primo modo: in secunda, secundo modo.
IV. His praehabitis, probatur prima conclusio ex littera. Ordinatum ad Deum ut finem ignotum ratione naturali, consequendum tamen propria intentione et actione, eget supernaturali disciplina, qua finem cognoscat et operationes in illum dirigat: homo est huiusmodi: ergo. - Probatur minor ex LXIV cap. Isaiae.
V. Circa hanc conclusionem dubium statim occurrit, quid intelligatur hic nomine sacrae doctrinae seu disciplinae. Aut enim intelligitur fides, aut theologia. Si fides, sequuntur duo inconvenientia. Primum est, quod idem bis quaereretur: nam in IIa IIae, qu. II, art. 3, quaeretur an credere aliquid supernaturale sit necessarium ad salutem. Secundum est, quod aequivoce sumitur sacra doctrina in hoc et in sequentibus articulis: nam constat quod in eis non sumitur pro fide. - Si theologia, sequeretur quod fides absque theologia non sufficeret ad salutem hominis: quod est falsum. Sequela patet: quia in littera dicitur quod illa doctrina est necessaria ad salutem humanam. Falsitas vero consequentis et ex se patet, et ex ratione in littera assignata convincitur: quia scilicet homo potest intentiones et actiones suas per fidei cognitionem in finem supernaturalem dirigere.
VI. Ad hoc dicendum est quod sacra doctrina neque sumitur pro fide, ut distinguitur contra theologiam; neque pro theologia, ut distinguitur contra fidem: sed sumitur pro cognitione a Deo revelata, sive formaliter sive virtualiter, ut habet rationem disciplinae et doctrinae, abstrahendo a ratione crediti et sciti. Cognitio enim qua egemus ad salutem, prout a Deo docente in homine suscipitur, doctrina est et disciplina, iuxta illud Ioan. VI7: Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Et de hac dicitur in conclusione hac, quod est necessaria ad salutem. Et quoniam cognitio huiusmodi, ut disciplina est revelata, abstrahit a ratione credendi et sciendi; et a ratione revelati formaliter, idest in seipso, et virtualiter, idest in suis principiis: ideo hoc in loco, ubi de doctrina revelata praeter physicas disciplinas quaeritur, ad nullum horum licet determinate descendere.
Et sic aliud formaliter quaeritur hic, et aliud quaeretur inferius in IIa IIae: quia hic de doctrina, ibi de credere. Et univoce sumitur hic sacra doctrina et in sequenti articulo. Nec sequitur quod theologia ut distinguitur contra fidem, sit necessaria; sed quod theologia ut abstrahit a fide et scientia, sit necessaria ad salutem; quod constat esse verum, propter rationem in littera assignatam. Nec valet: fides sufficit: ergo theologia non requiritur: tum quoniam in fide clauditur theologia, ut hic sumitur, sicut animal in homine; tum quoniam scientia haec, apud Augustinum XIV de Trinitate8, non solum nutrit, defendit et roborat fidem, sed gignit eandem. Et vere sic est ex parte credibilium. Fides enim, licet sit a Deo infundente inclinationem ad credendum, est tamen ex auditu per verbum Christi quoad credibilia, ut ad Rom. X habetur, in littera9 et a s. Thoma10. Et sic theologia clauditur in fide, ut gignens eam. Et si inferatur: ergo quilibet fidelis adultus explicite credens etc. est theologus: dicendum est quod non simpliciter; sed particeps est theologiae secundum quid etc., scilicet secundum principia etc.
VII. Circa hanc partem, est advertendum quod Scotus, in I qu. Prologi Primi Sententiarum, nec a conclusione nec a ratione discordat: sed a causa quare finis ille est nobis naturaliter occultus. Nos enim dicimus quod ideo finis ille est nobis naturaliter occultus, quia est supernaturalis finis animae nostrae: et propterea, quantumcumque perfecte nota esset nobis natura nostrae animae quoad naturalia, nunquam cognosceretur sub ratione qua ordinatur in talem finem; quia extra naturalium latitudinem est tam finis quam illa animae ratio. Ipse vero tenet illum finem esse naturalem nostrae animae, quamvis supernaturaliter adipiscendum. Et tamen esse naturaliter incognitum: quia anima nostra non nobis naturaliter est nota, saltem pro statu isto, sub illa propria et speciali ratione, qua ordinatur ad illum finem.
VIII. Quod autem finis ille sit naturalis, probat tripliciter. Primo auctoritate Augustini (in libro de Praedestinatione Sanctorum11): Proinde posse habere fidem, sicut posse habere caritatem, naturae est hominum; habere autem gratiae est fidelium. – Secundo ex appetitu. Homo naturaliter appetit illum finem quem dicis supernaturalem: ergo est ei naturalis. – Tertio ex ratione naturalitatis. Potentia, comparata ad actum, aut est naturalis, aut violenta, aut neutra; nec est ibi aliqua supernaturalitas: ergo intellectus, seu anima, naturaliter ordinatur ad visionem Dei, seu fruitionem. Antecedens quoad partem affirmativam, declaratur: quia potentia aut inclinatur ad talem actum, aut repugnat tali actui, aut neutraliter se habet: si primo modo, est naturalis; si secundo, violenta; si tertio, neutra. Quoad partem vero negativam, declaratur. Differentia naturalitatis a supernaturalitate attenditur penes comparationem potentiae ad agens naturaliter vel supernaturaliter impressivum in talem potentiam: igitur comparando potentiam ad actum, nulla est supernaturalitas. Consequentia vero probatur ex eo quod anima inclinatur in omnem suam, et praecipue summam perfectionem, qualis est actus fruitionis Dei, etc.
IX. Ad evidentiam huius difficultatis, scito quod apud nos potentia aut est naturalis, aut violenta, aut obedientialis: et hoc tam in comparatione ad actum quam ad agens: nec aliqua est in rerum natura potentia neutra, omissis artificialibus, ut in quaestione de Potentia Neutra12 iuxta hunc articulum, dicetur. Vocatur autem potentia obedientialis, aptitudo rei ad hoc ut in ea fiat quidquid faciendum ordinaverit Deus. Et secundum talem potentiam, anima nostra dicitur in potentia ad beatitudinem pollicitam, et finem supernaturalem, et alia huiusmodi.
X. Unde ad primum Scoti13 dicitur, quod Augustinus non dixit quod posse habere fidem sit naturale homini, sed quod sit naturae hominum. Aliud est enim potentiam esse naturae, et aliud esse naturalem: primum enim significat subiectum potentiae, secundum autem modum potentiae. Et ideo primum est verum in proposito: secundum vero falsum. Potentia siquidem illa obedientialis ad fidem et caritatem, est in natura hominum, quia intellectiva est: non autem in natura leonina, quoniam sibi repugnat. Et hoc intendebat Augustinus. – Ad secundum, negatur antecedens. – Ad tertium vero, negatur assumptum, et quoad tertium membrum partis affirmativae, et quoad partem negativam. Supernaturalitas siquidem attenditur etiam conferendo potentiam ad actum: quoniam sunt quidam actus qui ex genere suo sunt simpliciter supernaturales, ut gratia, gloria, et alia huiusmodi, ut in alia quaestione14 patebit.
XI. Secunda autem conclusio15 probatur. Disciplina qua communius16, citius et tutius pervenitur ab hominibus ad cognitionem divinorum demonstrabilium, est homini necessaria: disciplina revelata est huiusmodi: ergo. – Omnia patent in littera; et diffusius in I Contra Gent., cap. IV.
XII. In responsione ad secundum, adverte quod argumentum erat hoc: Omne ens est scibile per physicas disciplinas; ergo non restat aliquid scibile per doctrinam revelatam; et consequenter non est necessaria. – Consequentia prima probatur: quia nihil scitur nisi verum, quod cum ente convertitur. Antecedens vero patet VI Metaphys.17, et inductive.
Ad hoc autem dupliciter responderi potest, secundum quod antecedens dupliciter distingui potest. Primo sic. Omne ens, secundum omnia quae sunt cognoscibilia; vel non secundum omnia, sed abstrahibilia tantum a sensibilibus, est scibile per physicas disciplinas. In primo sensu est falsum: in secundo verum. – Secundo sic. Omne ens omni modo; vel non omni modo, sed inquantum illucescere potest per lumen intellectus agentis, est scibile per physicas disciplinas. In primo sensu est falsum: in secundo verum. – Quamvis autem utramque responsionem argumentum recipiat, placuit tamen Auctori secundam responsionem adhibere, non primam explicite: tum ut ex propriis huius articuli, lumine scilicet divinae revelationis, oppositas difficultates solveret; tum quia prima responsio iam in corpore articuli, in prima conclusione, habebatur.
XIII. Veruntamen Scotus, in Primo, qu. 1 Prologi, in solutione secundi argumenti pro philosophis, hanc responsionem reprehendit: eo quod secundum eam non salvatur necessitas theologiae, quam argumentum infringere intendebat. – Probat autem hoc sic. Ex hac responsione nihil aliud habetur nisi eadem per theologiam et alias scientias cognosci, quamvis alio modo; sicut per astrologiam et physicam scitur quod terra est rotunda. Ergo non salvatur necessitas, sed distinctio theologiae ab aliis. Tenet consequentia, ex proportionalitate a te assignata: quoniam ex quo illa conclusio terra est rotunda, est scita per alteram scientiarum, reliqua non est necessaria respectu illius, quoad sciendam conclusionem, quamvis sit distincta.
XIV. Ad hoc respondetur, quod diversitatem modi sciendi diversitas obiecti formaliter sumpti, seu rationis formalis obiecti, comitatur (compatiendo tamen quandoque identitatem aliquo modo alicuius conclusionis), si adaequata est ratio modo. Aut saltem comitatur diversitas multarum veritatum scibilium, si inadaequata est, ut inferius art. 318 patet. Unde eaedem res, sub diversis rationibus cognoscendi acceptae, diversitatem cognoscibilium inducunt. Et propterea, dicendo quod est diversa ratio cognoscibilis, implicite insinuavit alietatem quoque cognoscibilium, quam iam in prima conclusione expresserat. Et propter hoc negatur antecedens: quoniam ex hac responsione, quamvis explicite non habeatur nisi diversitas modi cognoscendi, implicite tamen habetur etiam diversitas cognoscibilium.
Ad exemplum autem de astrologia, licet dici posset quod exemplorum non requiritur assimilatio in omnibus, tamen, exemplum sequendo, dicitur quod, sicut astrologia alio lumine quam physica in aliquam conclusionem coincidit, et non in omnes; sic theologia, alio lumine, et easdem veritates quas aliae scientiae, et alias veritates de eisdem rebus considerat. Et sic, quemadmodum astrologia, quamvis coincidat quoad materiam in aliquam conclusionem physicam, quia tamen alio lumine, et consequenter alias veritates considerat, est non solum diversa, sed necessaria scientia: sic et theologia est ab aliis diversa, et necessaria.