Commentaria in Primam Partem Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1507
Cajetan's Commentaria in Primam Partem Summae Theologiae offers an article-by-article exposition of Aquinas's Prima Pars. Its discussions of sacred doctrine, analogy, divine knowledge, and creation became important reference points in the later Thomist tradition. The present digital edition follows the Latin text of the Leonine edition and includes English and Spanish translations. Coverage is currently partial.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Oliverium Carrafam
In Prooemium Summae Theologiae
Quaestio I: De sacra doctrina, qualis sit, et ad quae se extendat
Articulus I: Utrum sit necessarium, praeter philosophicas disciplinas, aliam doctrinam haberi
Articulus II: Utrum sacra doctrina sit scientia
In titulo huius secundi articuli, nota duos terminos: primo ly scientia; secundo ly sacra doctrina. Scientia enim sumitur hic proprie, ut est intellectualis virtus (VI Ethic.1), et habitus conclusionum per demonstrationem acquisibilis ex principiis. Et quoniam talia sunt subiecta qualia permittuntur a praedicatis, consequens est quod ly sacra doctrina sumatur hic pro doctrina revelata ut est conclusionum. Neque enim sumitur pro tota (quoniam stultum videtur quaerere an tota cognitio, claudens in se principia et conclusiones, sit scientia, cum constet principiorum non esse scientiam): sed pro ipsa absolute, ut in primo articulo2, adiuncto respectu ad conclusiones. Ita quod sensus quaestionis est: An sacra doctrina, quam probavimus necessariam, quoad conclusiones suas habeat rationem scientiae; an non, sed opinionis, etc. Et sic idem omnino est subiectum quaestionis et conclusionis responsivae: et quaestiones aequantur vere scitis, iuxta doctrinam II Poster.3
II. In corpore, proposita conclusione responsiva, tria facit: primo ponitur unica distinctio; secundo modificatur conclusio responsiva4; tertio deducitur corollarium5.
Distinctio est: Scientia duplex, subalternans et subalternata, ex I Poster.6 Differentia inter has est, quod subalternans procedit ex propositionibus per se notis: subalternata vero ex principiis notis, non per se, sed lumine superioris scientiae: ut patet in arithmetica et musica, geometria et perspectiva.
III. Circa hanc distinctionem ac differentiam, vide quod ex propria ratione scientiae absolute nascitur haec differentia assignata in littera: et propterea tanquam prima et essentialis differentia inter subalternantem et subalternatam suscipienda est: et ex his oportet omnes difficultates solvi, si doctrina vera est. Scito igitur quod de ratione scientiae absolute, ut distinguitur contra alios habitus seu virtutes intellectuales, est habere conclusiones visibiles in alio, idest in principiis: quoniam omnis scientia ex principiis oritur necessario. Et ex hoc sequitur quod nec scientia subalternans, nec subalternata, habet evidentiam conclusionum in seipsis; sed adiuta habitu principiorum. Verum in hoc differunt, quod subalternantis conclusiones visibiles sunt ex et in principiis immediate, idest absque alio medio habitu: subalternatae vero conclusiones visibiles sunt ex et in principiis per se notis mediate, mediante scilicet habitu scientifico subalternante. Et haec est essentialis et per se differentia inter subalternantem et subalternatam scientiam. Ceterae autem conditiones sunt consequentes; aut sunt talis subalternae, non subalternae ut sic: puta quod una dicat quia, et altera propter quid; aut quod obiectum addat differentiam accidentalem extraneam. Haec namque est conditio subalternationis quoad obiectum: illa vero subalternationis quoad principia, gratia materiae, ut infra patebit.
Essentiale ergo omni scientiae proprie dictae, idest discursivae, est habere conclusiones visibiles, non in et ex se, sed in et ex alio. Et ex his deducuntur quinque. Primo quod omnis scientia est scientia ex sua continuatione ad habitum superiorem. Quoniam nonnisi ex illa continuatione evidentiam habet conclusionum; et ut dicitur I Poster.7, non sciet non habens demonstrationem demonstrabilium. Demonstratio enim est quae continuat; non curando modo actu vel potentia. – Secundo quod scientia subalternata est scientia ex continuatione, seu continuabilitate, ad scientiam superiorem, eadem ratione. – Tertio quod per se habitus principiorum proximorum subalternatae est habitus scientificus subalternans. – Quarto quod scientia subalternans et subalternata non necessario opponuntur ex parte obiecti, nec ex parte subiecti, sed potius ex parte conditionum medii: quia scilicet medium in subalternante immediate iungitur principiis per se notis, subalternatae vero mediate, mediante scilicet habitu alterius speciei. – Quinto quod subalternata et subalternans sunt compossibiles in eodem subiecto: quia non opponuntur ex parte subiecti. – Et ex his deducitur sextum, quod principia proxima subalternatae possunt duplici habitu cognosci, scilicet scientia superiori, et fide; ut in littera expresse dicitur, dum in corollario ponitur fides de principiis, et in distinctione ponitur lumen superioris scientiae de eisdem. Sed scientia superior est eorum habitus per se, quia ex essentiali comparatione, ex qua habet subalternata quod sit scientia: fides vero est eorum habitus per accidens, quia ratione subiecti in quo est, puta perspectivi non geometrae.
Est autem unum hic advertendum, quod in prima et essentiali conditione subalternatae scientiae concurrunt duo. Primum est inevidentia in se, cum evidentia ex et in alio: secundum est mediatio principiorum proximorum, quae est causa illius inevidentiae in se. Sed primum horum est formale, et consequenter omnino semper requisitum: secundum autem est materiale. Si enim posset salvari illa inevidentia cum visibilitate in alio, absque mediatione, nihil minus subalternaretur illi: quia, ut iam patet ex dictis, penes illum modum evidentiae est essentialis et per se differentia inter subalternantem et subalternatam. Et hinc sequitur quod non oportet principia subalternata ex formali ratione subalternationis habere propter quid: sed sat est esse illo modo propositiones inevidentes et visibiles.
IV. Conclusio modificata8 est: Sacra doctrina est scientia, subalternata scientiae Dei et beatorum. – Probatur. Habitus acquisitus ex principiis notis lumine scientiae Dei et beatorum, est scientia subalternata illi: sacra doctrina est huiusmodi: ergo.
V. Corollarium9 est: Sacra doctrina credit principia revelata sibi a Deo. – Probatur ex conditione subalterni artificis: musica credit principia tradita sibi ab arithmetico: ergo, etc.
VI. Circa hunc articulum, adverte conclusionem responsivam habere duas partes: scilicet et quod theologia est scientia; et quod est subalternata scientiae Dei. Contra quidem primam partem multipliciter arguitur a Durando, Aureolo et Gregorio de Arimino, ut habes hic a Capreolo10, ex conditionibus ipsius scire et demonstrationis assignatis I Poster.11 et VI Ethic.12 – Ex parte obiecti. Quia scientia est de necessariis: ista est de contingentibus, puta Incarnatione, praedestinatione, glorificatione, etc. – Ex parte principiorum. Tum quia scientia est ex per se notis: tum quia habitus principiorum scientiae est superior habitu conclusionis. – Ex parte certitudinis. Tum quia sciens scit se scire: tum quia scientia est virtus intellectualis. Et si dicatur quod theologus scit se scire ex suppositione, scilicet si articuli fidei sunt veri: ergo, inquit Aureolus, ista est scientia consequentiarum, et non consequentium; et necessitatis consequentiae, et non consequentis; et, breviter, illationum, non rerum. – Ex parte modi. Sacra doctrina, inquit Scotus, in III Sent., dist. XXIV, qu. unica, non est tradita per discursum syllogisticum; sed omnibus aeque assentimus, ita quod non uni propter aliud: ergo. Antecedens manifestatur. Quia licet arguatur I ad Corinth. cap. XV, et a doctoribus, nulla tamen maior certitudo est probatae quam probantis, aut probatae et non probatae sed simpliciter propositae: quod in scientia non contingit. – Ex parte demum subiecti. Fides et scientia, apud te, non stant simul, inquit Scotus ibidem, et qu. III Prologi Primi: ergo.
VII. Contra secundam autem partem, seu minorem allatae rationis13, multipliciter arguitur14, impugnando duo: primo diversitatem theologiae nostrae a theologia Dei et beatorum; secundo, quod distinctio illa quae est inter eas, qualiscumque sit, non est distinctio cum requisitis conditionibus ad subalternantem et subalternatam.
Scotus igitur, in I Sent., qu. III Prologi, dupliciter invehit contra primum. Scientia Dei non potest esse nisi una formaliter: igitur nulla est subalternata. Antecedens patet: quia deitas non est nisi una ratio formalis. – Praeterea, de eisdem veritatibus primo impossibile est esse subalternantem et subalternatam, quia ubi illa desinit, haec incipit: istae sunt de eisdem: ergo. – Haec duo motiva simul ab Aureolo innuuntur15 sub alia forma, sic. Subiectum subalternatae addit ad subiectum subalternantis: sed subiectum theologiae nostrae non addit: ergo.
Contra secundum autem, Scotus ibidem, et in III ubi supra16, dupliciter arguit. Scientia subalternata dependet a subalternante ut a causa: ista non dependet sic a scientia beatorum: ergo. Probatur minor. Causa scientiae non est nisi obiectum, potentia, subiectum, vel lumen: quorum nullum est scientia illorum. – Praeterea, subalternata et subalternans sunt compossibiles in eodem subiecto: istae non sunt compossibiles: ergo. Probatur minor. Quia sequeretur quod idem esset simul comprehensor et viator.
Demum contra idem arguit Durandus17. Subalternans dicit propter quid, et subalternata quia: istae non sic se habent: ergo. Probatur minor. Quia theologalia non habent propter quid: et si habent, idem dicimus nos et beati; puta propter quid Christus est incarnatus, scilicet propter humanam salutem, etc.
VIII. Ad evidentiam huius difficultatis, scito duo. Primum est, quod theologia nostra potest dupliciter considerari: uno modo secundum se; alio modo ut in nobis viatoribus. Si consideretur secundum se, sic procul dubio est scientia subalternata scientiae beatae quoad evidentiam, cum ex eius continuabilitate scientiae rationem induat, dum procedit ex principiis secundum se notis lumine beato. Et contra hoc paucae aut nullae rationes militant: quoniam primae rationes infringunt theologiam nostram in nobis non esse scientiam; secundae vero non esse subalternatam totaliter, non quoad aliquid. – Si autem consideretur ut in nobis viatoribus, sic difficultates motae emergunt. Et putatur quod etiam apud sanctum Thomam, sic accepta non sit scientia nisi aequivoce, ut alibi18 ipse dicere videtur: nec sit subalternata nisi secundum quid, scilicet quoad evidentiam. Et si haec considerentur, facilis esset quaestionis solutio.
IX. Verum mihi videtur aliter esse interpretandum sanctum Thomam, quoad secundum praecipue punctum19. Nam quoad primum punctum, scilicet quod theologia nostra, ut in nobis viatoribus, non sit aut sit scientia, utraque pars potest, sane intellecta, dici: et quod non est scientia (scilicet non habet scientiae rationem perfectam, quia non vere scit, qui non potest resolvere in principia evidentia: et hoc intendit ubicumque hoc innuit); et quod est scientia imperfecta, ratione status praesentis; scientia enim imperfecta non est extra latitudinem scientiae. Et hoc affirmavit hic littera. Et ne daretur occasio male intelligendi, cum fuisset tantum quaesitum utrum esset scientia, responsum est affirmative cum adversativa subiuncta; ut completa responsio esset cum conditione specificante, et non absolute. Non enim probavit quod est scientia, sed quod est scientia subalternata; ut ex qualitate adiuncta intelligeres imperfectionem quam in statu hoc habet.
X. Quoad secundum vero punctum, de subalternatione, videtur mihi quod de subalternatione simpliciter intendat littera. Tum quoniam de tali distinxerat ante conclusionem: tum quia, ut patet ex dictis20, subalternatio quoad evidentiam oritur ex ratione scientiae. Et propterea tenendum arbitror quod theologia nostra, secundum se, est vere scientia simpliciter subalterna: ut in nobis vero viatoribus, est scientia imperfecte, sed simpliciter subalterna.
Tu autem, novitie, cum disputas, cave ne fallaris, pro eadem accipiens theologiam secundum se, et theologiam nostram secundum se. Haec enim valde differunt. Quoniam theologia secundum se est scientia quam nata est parere deitas secundum se: et haec est theologia quam Deus de seipso habet. Sed theologia nostra distinguitur, si ly nostra demonstret humanam naturam simpliciter, in theologiam beatorum et viatorum. Non oportet autem distingui, si ly nostra demonstret viatores: et sic accipitur in proposito. Haec tamen potest accipi secundum se, et ut in nobis viatoribus. Habes autem distinctionem hanc ultimam ex littera, dum in corollario manifeste loquitur de theologia nostra ut in nobis viatoribus, quorum est credere principia; et in conclusione responsiva locutus est de eadem secundum se: convenit siquidem ei secundum se, oriri ex principiis notis secundum se lumine superioris scientiae, etc.
XI. Secundum21 est quod, quia omnia nostra, translata in Deum, seclusis imperfectionibus transferri intelliguntur, consequens est et quod scientia ratione evidentiae et certitudinis, non quoad discursus imperfectionem; et quod subalternare, non quoad discursu demonstrativo probare principia subalternatae, sed quoad evidentiam illorum, et causalitatem notitiae eorum in aliis, transferatur in Dei scientiam. Ac per hoc, non oportet ex subalternatione quod principia theologiae nostrae sint conclusiones theologiae beatorum: sed sat est quod sint propositiones evidentes theologiae beatorum. Sicut si geometria absque discursu esset, haberet quam nunc habet evidentiam de principiis perspectivae, sed non eodem modo: et nihil minus subalternans esset. Quia igitur conclusiones theologales procedunt ex articulis fidei ut principiis non in se evidentibus, sed in scientia Dei et beatorum, consequens est quod habet essentialem conditionem constitutivam scientiae subalternatae22; et quod est scientia ex continuatione ad scientiam Dei et beatorum; et quod habitus per se principiorum eius est scientia divina, habitus vero per accidens eorum est fides; et quod non opponitur scientiae beatae ex parte obiecti nec subiecti, sed secundum evidentiam et inevidentiam negative; et quod sunt compossibiles in eodem subiecto simul. Nec est idem iudicium de scientia subalternata et fide. Quoniam lumen divinum absolute est per se ratio formalis huius notitiae, inquantum scientifica est: lumen autem divinum obumbratum est per se ratio assensus fidei, quae per accidens est, ut dictum est23, habitus principiorum horum. Et ideo habitus principiorum non remanebit in patria: scientia autem acquisita ex eis remanebit, iuxta illud Hieronymi24: Discamus in terris etc.
XII. Unde ad rationes in oppositum contra primam partem inductas25, singillatim, propter novitios, respondendo dicitur.
Et ad primum dicitur, quod Incarnatio, et alia huiusmodi secundum se contingentia, ut subsunt huic scientiae, sunt necessaria; quemadmodum ut scita a Deo sunt necessaria, ut in quaestione XIV26 patebit.
Ad secundum vero, iam patet quod ista scientia est ex per se notis, idest evidentibus, mediate: et hoc sufficit, iuxta illud I Topic.27: demonstratio est ex per se notis, vel ex his quae per illa fidem sumpserunt. – Habitus quoque per se principiorum huius scientiae est altior ipsa; quidquid sit de habitu per accidens, idest fide; quae dici potest altior scientia quoad adhaesionem, licet non quoad evidentiam.
Ad tertium autem dicitur, quod theologus scit se scire, non conditionaliter, sed subalterne: hoc autem non est scire illationes tantum, sed illata ex principiis evidentibus in superiori scientia. Nec plus potest inferri ex tali inevidentia, nisi quod tale scire non est perfectum, nisi continuetur cum superiori scientia: quod non solum concedimus, sed docemus. – Et similiter dicimus quod scientia subalterna, usquequo non continuatur subalternanti, non est virtus intellectualis, sed inchoatio virtutis intellectualis: et ideo spectat ad eandem virtutis speciem, scilicet scientiam.
Ad quartum, quod est Scoti, negatur antecedens. Quoniam in Sacra Scriptura traduntur demonstrationes virtualiter; et generatur alius habitus a fide, ex deductione conclusionum ex articulis fidei. Nec est verum quod omnibus assentiamus aeque, seu eodem modo. Quoniam articulis assentimus non propter aliud: conclusionibus autem, de quibus solis est haec scientia, assentimus propter articulos. Et cum dicitur quod aeque assentimus probatis et simpliciter propositis, respondetur: Si omnia simpliciter credenda proponerentur, theologia nostra in se quidem esset scientia, quia conclusiones suae secundum se natae sunt deduci ex articulis fidei; sed quoad nos non esset scientia, sed fides; et non solum aeque, sed eodem modo assentiremus omnibus. Verum quia de facto articuli proponuntur nobis simpliciter credendi, cetera autem ut ex articulis deducenda, ideo non eodem modo assentimus principiis et conclusionibus. Nec aeque assentimus conclusionibus probatis et non probatis: propter quod circa non probatas tanta opinionum diversitas in sacra doctrina toleratur. Et propterea est scientia non solum in se, sed quoad nos; imperfecta tamen.
Ad ultimum autem, iam patet quod non ponimus fidem et scientiam de eodem simul: quia fides est de articulis, scientia autem de conclusionibus.
XIII. Ad argumenta vero contra secundam partem28, respondendo dicitur quod scientia de Deo adaequata non potest esse nisi una: inadaequata vero potest multiplicari. Talis autem est theologia. – Vel dicatur, et melius, quamvis in idem redeat, quod antecedens est simpliciter falsum. Quoniam ad unitatem scientiae requiritur et unitas rationis formalis obiecti ut res, et unitas rationis formalis obiecti ut obiectum, ut in sequenti patebit articulo29. In proposito autem, quamvis deitas sit una ratio formalis obiecti utriusque theologiae ut res est, alia tamen et alia est ratio formalis eiusdem obiecti ut obiectum est, in utraque theologia. Quoniam Deus ut clare visus obiicitur beatis: Deus autem ut revelatus, abstrahendo a claritate et obumbratione, obiicitur theologiae nostrae absolute sumptae.
Ad secundum dicitur, quod theologia nostra et beatorum non sunt de eisdem veritatibus: prout manifeste patet de veritatibus articulorum fidei, de quibus est theologia beatorum, non nostra.
Et per haec patet responsio ad formam argumenti Aureoli. Concedi siquidem potest quod subiectum theologiae nostrae addit aliquo modo ad subiectum theologiae beatorum, accipiendo subiectum nostrae theologiae pro toto aggregato ex subiecto ut re et ut obiecto: sic enim subiectum est Deus revelatus; revelationem autem constat addere differentiam accidentalem. At si pertinaciter ex parte obiecti ut res est, additionem talem quis exigat in subiecto subalternatae, negatur assumptum universaliter; licet in quibusdam verificetur. Nec oppositum dicitur I Poster.30: sed docetur ibidem quod una scientia non descendit in aliam, nisi subiectum sit sub subiecto simpliciter vel sic; quod concedimus, dum dicimus scientiam beatorum descendere in nostram, quia formale subiectum ut res est omnino idem utrobique, et ut obiectum huius, est sub obiecto illius.
Ad reliqua vero obiecta contra secundum punctum, dicitur quod ista scientia dependet a theologia beatorum ut a lumine: et quod sunt compossibiles simul in eodem. Nec sequitur quod idem sit simul viator et comprehensor: sed sit simul comprehensor, et habens scientiam quam acquisivit in via, alio modo, non solum propter exclusionem discursus, sed propter perfectionem quam ex continuatione ad scientiam beatorum sortitur.
Ad ultimum Durandi, negatur theologales conclusiones non habere propter quid, quidquid sit de principiis. Et si idem propter quid nos et beati dicamus, non tamen eodem modo: quia illi evidenter, nos autem absque evidentia. At si principia dicatur oportere habere propter quid, responsum est31 quod sufficit quod non sint evidentia in subalternata, sed in subalternante. Et hoc loquendo de propter quid proprie: nulla namque est propositio pure theologalis, quae non habeat aliquo modo propter quid.
Et sic patet responsio ad omnia obiecta.