Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.
Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.
Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.
Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.
Caput XXII: De origine mali in communi.
Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.
Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.
Caput XXV: De primorum parentum punitione.
Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.
Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.
Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.
Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.
Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.
Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.
Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.
Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.
Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.
Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.
Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.
Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.
Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.
Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.
Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.
Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.
Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.
Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.
Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.
Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.
Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.
Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.
Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.
Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.
Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.
Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.
Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.
Caput LIII: De Sacramentorum origine.
Caput LIV: De Sacramentorum variatione.
Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.
Caput LVI: De Sacramentorum institutione.
Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.
Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.
Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.
Caput LX: De integritate confirmationis.
Caput LXI: De integritate eucharistiae.
Caput LXII: De integritate poenitentiae.
Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.
Caput LXIV: De integritate ordinis.
Caput LXV: De integritate matrimonii.
Caput LXVI: De iudicio in communi.
Caput LXVII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatoria.
Caput LXVIII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suffragia ecclesiastica.
Caput LXIX: De concomitantibus iudicium, sicut est conflagratio ignium.
Caput LXX: De concomitantibus iudicium, sicut est resurrectio corporum.
Caput LXXI: De consequentibus ad iudicium, sicut est poena infernalis.
Caput LXXII: De gloria paradisi.
De gloria autem caelesti hoc in summa tenendum est, quod in ipsa est praemium substantiale, consubstantiale et accidentale. Praemium, inquam, substantiale consistit in visione, fruitione et tentione unius summi boni, scilicet Dei, quem Beati videbunt facie ad faciem, hoc est nude et sine velamine; quo fruentur avide et delectabiliter, quem etiam tenebunt sempiternaliter, ut sic verificetur illud Bernardi, quod « Deus futurus est rationi plenitudo lucis, voluntati multitudo pacis et memoriae continuatio aeternitatis »1. — Praemium vero consubstantiale consistit in gloria corporis, quae secunda stola dicitur; qua2 resumta, perfectius anima beata tendit « in summum caelum ». Et haec stola consistit in quadruplici dote corporis, scilicet in dote claritatis, subtilitatis, agilitatis et impassibilitatis; quae erunt secundum plus et minus, secundum maioritatem et minoritatem prius habitae caritatis. — Praemium autem accidentale consistit in quodam decore speciali superadiecto, qui quidem aureola nuncupatur; et secundum doctorum sententiam debetur triplici generi operum, scilicet martyrio, praedicationi et continentiae virginali3. Et in omnibus praedictis servabitur gradus et distinctio secundum exigentiam meritorum.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia primum principium, hoc ipso quod primum, habet summam unitatem, veritatem et bonitatem; hoc ipso est ponere in eo summam potentiam, sapientiam, clementiam et iustitiam. Quoniam autem haec invisibilia Dei manifestari decet per opera;4 ideo Deus mundum istum sensibilem principians sic produxit, sic gubernat, sic reparat, sic remunerat et consummat, quod in productione manifestatur summa potentia, in gubernatione sapientia, in reparatione clementia et in retributione iustitia consummata. Ut ergo manifestaretur potentia, ad sui ipsius laudem, gloriam et honorem omnia produxit de nihilo, faciens aliquid prope nihil, scilicet materiam corporalem, et aliquid prope se, scilicet substantiam spiritualem, et simul haec iungens in uno homine in unitate naturae et personae, scilicet rationalem animam et materiam corporalem. — Ut manifestaretur sapientia, ipse quidem providentissime omnia gubernat et ordinate. Nam ipse supremum hominis regit per se ipsum, mentem scilicet, quam illustrat,5 et infimum, scilicet corpus, per liberum arbitrium voluntatis, ut sic corpus et corporalia quoad regimen subiaceat spiritui, spiritus vero Deo6. — Ut manifestaretur7 clementia, lapsum hominem reparavit assumendo hominis naturam, suscipiendo poenalitates et tandem perferendo poenam, ut sic summa misericordia misero misericordem faceret esse conformem ad relevationem miseriae non solum in dignitate naturae conditae, verum etiam in defectibus naturae in miseria constitutae. — Ut tandem manifestetur iustitia, retribuet unicuique secundum exigentiam meritorum, non solum malis poenam, verum etiam iustis gloriam sempiternam. Sic enim exigit retributio aequa et reparatio gratuita et gubernatio ordinata et productio virtuosa. Nam omnium horum consummatio est in fine.
Primum igitur, quoniam omnium iustorum praemiatio fieri debet, secundum quod exigit retributio iusta et etiam productio virtuosa; et productio8 Dei fecit rationalem spiritum prope Deum, capacem Dei, capacem scilicet secundum vim inditae imaginis ipsius beatissimae Trinitatis, cui in iustis totus hominis spiritus secundum integritatem imaginis deservivit: hinc est, quod nullo minus Deo potest rationalis spiritus praemiari nec impleri, nec eius capacitas terminari; ideo in praemium datur ei deiformitas gloriae, per quam Deo effectus conformis, et ratione ipsum videat clare et voluntate diligat plene et memoria retineat in aeternum; ut sic anima tota vivat, tota dotetur in tribus animae viribus, tota Deo configuretur, tota illi uniatur, tota in illo requiescat, in ipso sicut in omni bono inveniens pacem, lucem et sufficientiam sempiternam, per quam « in statu omnium bonorum congregatione perfecto9 » constituta et aeterna vivens vita, dicatur beata et etiam gloriosa.
Rursus, quoniam retributio illa debet fieri, secundum quod exigit non solum retributio iusta et productio virtuosa, verum etiam gubernatio ordinata; et Deus in productione corpus animae alligavit et naturali et mutuo appetitu invicem copulavit, ad gubernationem vero subiecit et in statu meriti fecit, ut spiritus condescenderet et intenderet corpori gubernando propter exercitium in merendo: nec naturalis appetitus patitur, quod anima sit plene beata, nisi restituatur ei corpus, ad quod resumendum habet inclinationem naturaliter insertam10; nec regiminis ordo sustinet, quod restituatur corpus spiritui beato nisi per omnia illi conforme et subiectum, quantum potest corpus spiritui conformari. Quoniam ergo spiritus est visione lucis aeternae clarificatus; ideo debet in eius corpore claritas lucis permaxima resultare. Quia vero dilectione illius summi Spiritus est summe spiritualis effectus; ideo in corpore habere debet correspondentem subtilitatem et spiritualitatem. Quia tentione aeternitatis factus est omnino impassibilis; ideo in corpore eius debet esse impassibilitas omnimoda tam intra quam extra. Quia vero ex his omnibus spiritus promptissimus est ad tendendum in Deum; ideo in corpore glorioso debet summa agilitas reperiri. Quoniam igitur per has quatuor proprietates fit corpus spiritui conforme11 et etiam subiectum; hinc est, quod in his quatuor praecipue dotari dicitur, ratione quorum idoneitatem habeat sequi spiritum in regione caelesti, quae est regio Beatorum. In istis enim proprietatibus caelestibus corporibus assimilatur, per quas quasi gradatim distat corpus caeleste a quatuor elementis; et sic dos corporum quadruplicata et corpus in se perfectum reddit et conforme habitationi caelesti et Spiritui beato, per quem a summo capite Deo usque in oram vestimenti,12 scilicet corporis, plenitudo dulcedinis et beatitudinis ebrietas redundat, et quantum est possibile, derivatur.
Postremo, quoniam illa praemiatio debet fieri, secundum quod exigit retributio iusta et productio virtuosa et gubernatio ordinata et etiam reparatio gloriosa; et in diversis Christi membris diversa sunt charismata gratiarum non solum quantum ad interiora dona, verum etiam quantum ad exercitia exteriora; non solum quoad habitus, verum etiam quoad status; non solum quoad perfectionem caritatis in mente, verum etiam quoad perfectionis decorem et pulcritudinem in opere corporali:13 hinc est, quod aliquibus membris non solum stola animae cum tribus eius dotibus et stola corporis cum quatuor, verum etiam excellentia quaedam decoris et gaudii debetur propter praecellentiam perfectionis et decoris habiti in opere virtuoso. Quoniam igitur triplex est genus operis praecellenter perfectum et pulcrum et speciali14 formositate formosum secundum triplicem vim animae: secundum rationalem, praedicatio veritatis perducens alios ad salutem; secundum concupiscibilem, perfecta declinatio concupiscentiarum per integritatem perpetuam continentiae virginalis; secundum irascibilem, perpessio mortis ad honorem Christi: hinc est, quod his tribus generibus iustorum, scilicet praedicatoribus, virginibus et martyribus, debetur illa excellentia praemii accidentalis, quod aureola nuncupatur; quod ad decorem facit non solum animae, verum etiam corporis, quia non redditur voluntati tantum, sed operi extrinseco, substernens sibi meritum et praemium caritatis, quod consistit in septiformi dote, triplici animae et quadruplici corporis, in quibus clauditur consummatio, integritas et plenitudo omnium bonorum spectantium ad gloriae complementum.
Qualia autem et quanta sint illa, non verba mea, sed beati Anselmi ponantur. Ait enim in fine Proslogii:15 « Excita te nunc, anima mea, et erige totum intellectum tuum et cogita, quantum potes, quale et quantum sit illud bonum. Si enim singula bona delectabilia sunt, cogita intente, quam delectabile sit illud bonum, quod continet iucunditatem omnium bonorum, non qualem in creatis rebus sumus experti, sed tanto differentem, quanto differt Creator a creatura. Si enim bona est vita creata, quam bona est vita creatrix? Si iucunda est salus facta, quam iucunda est salus, quae facit omnem salutem? Si amabilis est sapientia in cognitione rerum conditarum, quam amabilis est sapientia, quae omnia condidit ex nihilo? Denique, si multae et magnae delectationes sunt in rebus delectabilibus, qualis et quanta est delectatio in illo qui fecit ipsa delectabilia »?
« Qui hoc bono fruetur16, quid illi erit, et quid illi non erit? Certe quidquid volet erit, et quod nolet non erit. Ibi quippe erunt bona corporis et animae, qualia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec cor hominis cogitavit. Cur ergo per multa vagaris, homuncio, quaerendo bona animae tuae et corporis tui? Ama unum bonum, in quo sunt omnia bona, et sufficit. Desidera simplex bonum, quod est omne bonum, et satis est. Quid enim amas, caro mea, quid desideras, anima mea? Ibi est quidquid amatis, quidquid desideratis. Si delectat pulcritudo; fulgebunt iusti sicut sol17. Si velocitas, aut fortitudo, aut libertas corporis, cui nihil obsistere possit; erunt similes Angelis Dei, quia seminatur corpus animale, et surget corpus spirituale, potestate utique, non natura. Si longa et salubris vita; ibi est sana aeternitas et aeterna sanitas, quia iusti in perpetuum vivent, et: Salus iustorum a Domino. Si satietas; satiabuntur, cum apparuerit gloria Dei. Si ebrietas; inebriabuntur ab ubertate domus Dei. Si melodia; ibi Angelorum chori concinunt sine fine Deum laudantes18. Si quaelibet non immunda, sed munda voluptas; torrente voluptatis tuae potabis eos Deus. Si sapientia; ipsa Dei sapientia ostendet eis se ipsam. Si amicitia; diligent Deum plus quam se ipsos et invicem tanquam se ipsos, et Deus illos plus, quam illi se ipsos, quia illi illum et se et invicem per illum, et ille se et illos per se ipsum. Si concordia; omnibus illis erit una voluntas, quia nulla illis erit nisi Dei voluntas. Si potestas; omnipotentes erunt suae voluntatis, ut Deus suae. Nam sicut poterit Deus quod volet per se ipsum, ita poterunt illi per illum quod volent; quia sicut illi non aliud volent, quam quod ille, ita ille volet quidquid illi volent; et quod ille volet non poterit non esse. Si honor et divitiae; Deus servos suos bonos et fideles supra multa constituet,19 immo filii Dei et dii vocabuntur et erunt, et ubi erit Filius eius, ibi erunt et illi, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi. Si vera securitas; certe ita certi erunt, nunquam et nullatenus ista, vel potius istud bonum sibi defuturum, sicut certi erunt, se non sua sponte illud amissuros, nec dilectorem Deum illud dilectoribus suis invitis ablaturum, nec aliquid Deo potentius invitos Deum et illos separaturum ».
« Gaudium vero, quale aut quantum est,20 ubi tale ac tantum bonum est? Cor humanum, cor indigens, cor expertum aerumnas, immo obrutum aerumnis, quantum gauderes, si his omnibus abundares? Interroga intima tua, si capere possunt gaudium suum de tanta beatitudine sua. Sed certe, si quis alius, quem omnino sicut te ipsum diligeres, eandem beatitudinem haberet; duplicaretur gaudium tuum, quia non minus gauderes pro eo quam pro te ipso. Si vero duo, vel tres, vel multo plures idipsum haberent; tantumdem pro singulis, quantum pro te ipso gauderes, si singulos sicut te ipsum amares. Ergo in illa perfecta caritate innumerabilium Angelorum et hominum beatorum, ubi nullus minus alium quam se ipsum diligit, non aliter gaudebit quisque pro singulis aliis quam pro se ipso. Si ergo cor hominis de tanto suo bono vix capiet suum gaudium, quomodo capax erit tot et tantorum gaudiorum? Et utique, quia, quantum quisque diligit aliquem, tantum de bono eius gaudet; sicut in illa perfecta felicitate unusquisque plus amabit sine comparatione Deum quam se et omnes alios secum, ita gaudebit plus absque aestimatione de felicitate Dei quam de sua et omnium aliorum secum. Sed si Deum sic diligent toto corde, tota mente, tota anima,21 ut tamen totum cor, tota mens, tota anima non sufficiat dignitati dilectionis; profecto sic gaudebunt toto corde, tota mente, tota anima, ut totum cor, tota mens, tota anima non sufficiat plenitudini gaudii ».
« Nondum ergo, Domine, dixi aut cogitavi,22 quantum gaudebunt illi Beati tui. Utique tantum gaudebunt, quantum amabunt; tantum amabunt, quantum cognoscent. Quantum cognoscent te et quantum amabunt te? Certe nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit in hac vita, quantum te cognoscent et amabunt in illa vita. — Oro, Deus, cognoscam te, amem te, ut gaudeam de te; et si non possum ad plenum in hac vita, vel23 proficiam in dies, usque dum veniat illud ad plenum; proficiat hic in me notitia tui et ibi fiat plena, crescat hic amor tuus et ibi sit plenus; ut hic gaudium meum sit in spe magnum et ibi sit in re plenum. Domine, per Filium tuum iubes, immo consulis petere, et promittis accipere, ut gaudium nostrum plenum sit24. Deus verax, peto, accipiam, ut gaudium meum plenum sit. Peto, Domine, quod per admirabilem Consiliarium nostrum consulis; accipiam, quod promittis per Veritatem tuam, ut gaudium meum plenum sit. Meditetur interim inde mens mea, loquatur inde lingua mea, amet illud cor meum, sermocinetur os meum, esuriat illud anima mea, sitiat caro mea, desideret tota substantia mea, donec intrem in gaudium Domini mei, qui est trinus et unus Deus benedictus in saecula saeculorum. Amen25 ».