Breviloquium

Bonaventure

Breviloquium

Bonaventure (1217–1274)

First published 1882

Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.


Prologus

Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.

Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.

Caput III: De istius fidei intelligentia sana.

Caput IV: De istius fidei expressione catholica.

Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.

Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.

Caput VII: De omnipotentia Dei.

Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.

Caput IX: De voluntate Dei et providentia.

Caput X: De productione mundi totalis.

Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.

Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.

Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.

Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.

Caput XV: De productione supernorum spirituum.

Caput XVI: De apostasia daemonum.

Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.

Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.

Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.

Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.

Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.

Caput XXII: De origine mali in communi.

Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.

Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.

Caput XXV: De primorum parentum punitione.

Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.

Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.

Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.

Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.

Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.

Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.

Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.

Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.

Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.

Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.

Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.

Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.

Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.

Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.

Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.

Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.

Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.

Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.

Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.

Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.

Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.

Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.

Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.

Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.

Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.

Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.

Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.

Caput LIII: De Sacramentorum origine.

Caput LIV: De Sacramentorum variatione.

Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.

Caput LVI: De Sacramentorum institutione.

Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.

Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.

Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.

Caput LX: De integritate confirmationis.

Caput LXI: De integritate eucharistiae.

De Sacramento eucharistiae hoc tenendum est, quod in hoc Sacramento verum Christi corpus et verus sanguis non tantum significatur, verum etiam veraciter continetur sub duplici specie, panis scilicet et vini, tanquam sub uno, non sub duplici Sacramento; hoc autem est post consecrationem sacerdotalem, quae fit in prolatione vocalis formae a Domino institutae; super panem scilicet: Hoc est corpus meum; super vinum vero: Hic est calix sanguinis mei. Quibus verbis cum intentione conficiendi a sacerdote prolatis, transsubstantiatur utrumque elementum secundum substantiam in corpus et sanguinem Iesu Christi; remanentibus speciebus sensibilibus, in quarum utraque continetur totaliter, non circumscriptibiliter, sed sacramentaliter totus Christus. — In quibus etiam proponitur nobis ut cibus, quem qui digne accipit, non solum sacramentaliter, verum etiam per fidem et caritatem spiritualiter manducando, corpori Christi mystico magis incorporatur et in se ipso reficitur et purgatur; qui vero indigne accedit iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans sanctissimum corpus Christi.

Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia principium nostrum reparativum, Verbum scilicet incarnatum, et sufficientissimum est in virtute et sapientissimum in sensu; ideo sic nobis contulit Sacramenta, secundum quod exigit sapientia et sufficientia sua. — Et quia sufficientissimum est, ideo in largiendo medicamenta morborum et charismata gratiarum non tantum instituit Sacramentum, quod nos in esse gratiae generaret, ut baptismum, et genitos augmentaret et roboraret, ut confirmationem, verum etiam quod genitos et augmentatos enutriret, ut Sacramentum eucharistiae; propter quod haec tria Sacramenta omnibus dantur, qui accedunt ad fidem. Quoniam ergo nutrimentum nostrum quantum ad esse gratuitum attenditur in unoquoque fidelium per conservationem devotionis ad Deum, dilectionis ad proximum et delectationis intra se ipsum; et devotio ad Deum exercetur per sacrificii oblationem, dilectio ad proximum per unius Sacramenti communionem, et delectatio intra se ipsum per viatici refectionem: hinc est, quod principium nostrum reparativum istud Sacramentum eucharistiae dedit in sacrificium oblationis et Sacramentum communionis et viaticum refectionis.

Quia vero principium nostrum reparativum non tantum est sufficientissimum, verum etiam sapientissimum, cuius est omnia agere ordinate; ideo sic dedit et disposuit nobis sacrificium, Sacramentum et viaticum exhibere, secundum quod competit tempori gratiae revelatae, statui viae et capacitati nostrae. — Primo igitur, quoniam tempus gratiae revelatae requirit, quod iam non offeratur oblatio qualiscumque, sed pura, placida et plenaria; et nulla alia est talis, nisi illa quae fuit in cruce oblata, scilicet Christi corpus et sanguis: hinc est, quod necessario oportet in hoc Sacramento non tantum figurative, verum etiam veraciter corpus Christi tanquam oblationem huic tempori debitam contineri. — Similiter, quia tempori gratiae consonat, quod Sacramentum communionis et dilectionis non tantum sit communionem et dilectionem significans, verum etiam ad illam inflammans, ut « efficiat quod figurat »; et quod maxime nos inflammat ad dilectionem mutuam et maxime unit membra est unitas capitis, a quo per vim amoris diffusivam, unitivam et transformativam manat in nos dilectio mutua: hinc est, quod in hoc Sacramento continetur verum Christi corpus et caro immaculata ut se nobis diffundens et nos invicem uniens et in se transformans per ardentissimam caritatem, per quam se nobis dedit, se pro nobis obtulit et se nobis reddidit et nobiscum existit usque ad finem mundi. — Per hunc etiam modum refectio competens statui gratiae est refectio spiritualis, communis et salutaris. Refectio autem spiritus est verbum vitae, ac per hoc refectio spiritualis spiritus in carne est Verbum incarnatum seu caro Verbi, quae cibus est communis et salutaris, quia, licet sit una, omnes tamen salvantur per ipsum. Quia ergo non est dare alium cibum spiritualem, communem et salutiferum nisi ipsum verum Christi corpus; hinc est, quod necesse est, ipsum in hoc Sacramento veraciter esse contentum, exigente hoc perfectione sacrificii placativi, Sacramenti unitivi et viatici refectivi; quae debent esse in tempore novi testamenti et gratiae revelatae et veritatis Christi.

Rursus, quia statui viae non competit Christum aperte videre, propter velamen aenigmatis et propter meritum fidei; nec convenit Christi carnem dentibus attrectare et propter horrorem cruditatis et immortalitatem ipsius corporis: ideo necesse fuit, corpus et sanguinem Christi tradi velatum sacratissimis symbolis et similitudinibus congruis et expressis. Et quoniam nihil magis est idoneum ad refectionem quam cibus panis et potus vini; nihil est etiam magis idoneum ad significationem unitatis corporis Christi veri et mystici, quam panis factus de mundissimis granis et vinum expressum de purissimis acinis in unum collectis: ideo sub his speciebus magis quam sub aliis debuit Sacramentum istud exhiberi. Et quia Christus sub illis speciebus esse debebat non secundum mutationem factam in ipso, sed potius in eis; ideo ad prolationem duplicis verbi praedicti, in quo insinuatur existentia Christi sub speciebus illis, fit conversio substantiae utriusque in corpus et sanguinem, remanentibus solis accidentibus tanquam signis ipsius corporis contentivis et etiam expressivis.

Quia vero corpus Christi beatum et gloriosum non potest dividi in partes suas nec separari ab anima neque a Divinitate summa; ideo sub utraque specie est unus Christus et totus et indivisus, scilicet corpus et anima et Deus; ac per hoc utrobique est unum et simplicissimum Sacramentum continens totum Christum. Et quoniam quaelibet pars speciei significat corpus Christi; hinc est, quod totum sic est in tota specie, quod in qualibet eius parte, sive sit integra, sive divisa; ac per hoc non est ibi ut circumscriptum, ut occupans locum, ut habens situm, ut perceptibile per aliquem sensum corporeum et humanum, sed omnem latens sensum, ut fides habeat locum et meritum. Propter quod etiam, ut non deprehendatur, accidentia illa habent omnem operationem, quam etiam habebant prius, licet sint praeter subiectum, quamdiu intra se continent Christi corpus; quod quidem est, quamdiu durant in suis proprietatibus naturalibus et sunt idonea ad cibandum.

Postremo, quoniam capacitas nostra ad Christum efficaciter suscipiendum non est in carne, sed in spiritu, non in ventre, sed in mente; et mens Christum non attingit nisi per cognitionem et amorem, per fidem et caritatem, ita quod fides illuminat ad recogitationem, et caritas inflammat ad devotionem: ideo ad hoc, quod aliquis digne accedat, oportet, quod spiritualiter comedat, ut sic per recogitationem fidei masticet, per devotionem amoris suscipiat; per quae non in se transformet Christum, sed ipse potius traiiciatur in eius mysticum corpus. — Propter quod manifeste colligitur, quod qui tepide, indevote et inconsiderate accedit iudicium sibi manducat et bibit, quia tanto Sacramento contumeliam facit. Et ideo consilium est his qui se sentiunt minus mundos mente, vel carne, vel etiam indevotos, ut differant, quousque parati ad esum veri Agni mundi, devoti et circumspecti accedant.

Propter quod etiam hoc Sacramentum praeceptum est celebrari cum solemnitate praecipua tam quantum ad locum quam etiam quantum ad tempus et quantum ad verba et orationes et quantum ad vestimenta in celebratione Missarum; ut tam ipsi sacerdotes conficientes quam etiam suscipientes percipiant gratiae donum, per quam purgentur, illuminentur, perficiantur, reficiantur, vivificentur et in ipsum Christum per excessivum amorem ardentissime transferantur.

Caput LXII: De integritate poenitentiae.

Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.

Caput LXIV: De integritate ordinis.

Caput LXV: De integritate matrimonii.

Caput LXVI: De iudicio in communi.

Caput LXVII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatoria.

Caput LXVIII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suffragia ecclesiastica.

Caput LXIX: De concomitantibus iudicium, sicut est conflagratio ignium.

Caput LXX: De concomitantibus iudicium, sicut est resurrectio corporum.

Caput LXXI: De consequentibus ad iudicium, sicut est poena infernalis.

Caput LXXII: De gloria paradisi.

↑ Top of work