Breviloquium

Bonaventure

Breviloquium

Bonaventure (1217–1274)

First published 1882

Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.


Prologus

Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.

Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.

Caput III: De istius fidei intelligentia sana.

Caput IV: De istius fidei expressione catholica.

Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.

Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.

Caput VII: De omnipotentia Dei.

Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.

Caput IX: De voluntate Dei et providentia.

Caput X: De productione mundi totalis.

Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.

Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.

Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.

Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.

Caput XV: De productione supernorum spirituum.

Caput XVI: De apostasia daemonum.

Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.

Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.

Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.

Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.

Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.

Caput XXII: De origine mali in communi.

Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.

Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.

Caput XXV: De primorum parentum punitione.

Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.

Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.

Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.

Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.

Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.

Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.

Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.

Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.

Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.

Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.

Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.

Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.

Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.

Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.

Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.

Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.

Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.

Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.

Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.

Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.

Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.

Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.

Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.

Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.

Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.

Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.

Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.

Caput LIII: De Sacramentorum origine.

Postquam actum est de Trinitate Dei, de creatura mundi, de corruptela peccati, de incarnatione Verbi et gratia Spiritus sancti; iam nunc sexto agendum est de medicina sacramentali. Circa quam consideranda sunt septem. Agendum est enim de Sacramentorum origine, variatione, distinctione, institutione, dispensatione, iteratione et uniuscuiusque integritate.

De origine igitur Sacramentorum hoc tenendum est, quod Sacramenta sunt signa sensibilia, divinitus instituta tanquam medicamenta, in quibus «sub tegumento rerum sensibilium divina virtus secretius operatur»; ita quod ipsa «ex similitudine repraesentant, ex institutione significant, ex sanctificatione conferunt aliquam spiritualem gratiam», per quam anima curatur ab infirmitatibus vitiorum, et ad hoc principaliter ordinantur tanquam ad finem ultimum; valent tamen ad humiliationem, eruditionem et exercitationem sicut ad finem, qui est sub fine.

Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia principium reparativum, quod est Christus crucifixus, Verbum scilicet incarnatum, quod sapientissime dispensat omnia, quia divinum, et clementissime curat, quia divinitus incarnatum; sic debet reparare et sanare genus humanum aegrotum, secundum quod competit ipsi aegrotanti, aegritudini et occasioni aegrotandi et ipsius aegritudinis curationi. Ipse autem medicus est Verbum incarnatum, Deus scilicet invisibilis in natura visibili. Homo aegrotans est non tantum spiritus nec tantum caro, sed spiritus in carne mortali. Morbus autem est originalis culpa, quae per ignorantiam inficit mentem et per concupiscentiam inficit carnem. Origo autem huius culpae, licet principaliter fuerit ex consensu rationis, occasionem tamen sumsit a sensibus carnis. — Ad hoc ergo, quod medicina correspondens esset omnibus supradictis, oportuit, quod non tantum esset spiritualis, verum etiam aliquid haberet de sensibilibus signis, ut, sicut haec sensibilia fuerunt animae occasio labendi, ita essent ei occasio resurgendi. Quoniam ergo signa sensibilia, quantum est de se, non habent efficacem ordinationem ad gratiam, licet habeant longinquam repraesentationem de sui natura; hinc est, quod oportuit, quod ab auctore gratiae instituerentur ad significandum et benedicerentur ad sanctificandum; ut sic essent ex naturali similitudine repraesentantia, ex adiuncta institutione significantia, ex superaddita benedictione sanctificantia et ad gratiam praeparantia, per quam sanetur et curetur anima nostra.

Rursus, quoniam gratia curativa non datur elatis, incredulis et fastidiosis; ideo oportuit, haec signa sensibilia divinitus dari, quae non solum sanctificarent et gratiam conferrent ac per hoc sanarent, verum etiam significatione erudirent et susceptione humiliarent et diversificatione exercitarent; ut sic, per exercitationem exclusa accidia a concupiscibili, per eruditionem exclusa ignorantia a rationali, per humiliationem exclusa superbia ab irascibili, tota anima curabilis fieret a gratia Spiritus sancti, quae reformat nos secundum has tres potentias ad imaginem Trinitatis et Christi.

Postremo, quoniam per huiusmodi signa sensibilia, divinitus instituta gratia Spiritus sancti suscipitur et in eis ab accedentibus invenitur; hinc est, quod huiusmodi Sacramenta dicuntur gratiae vasa et causa, non quia gratia in eis substantialiter contineatur nec causaliter efficiatur, cum in sola anima habeat collocari et a solo Deo habeat infundi; sed quia in illis et per illa gratiam curationis a summo medico Christo ex divino decreto oporteat hauriri, «licet Deus non alligaverit suam potentiam Sacramentis».

Ex praemissis igitur apparet non solum, quis sit Sacramentorum ortus, verum etiam, quis usus, et quis fructus. Nam ortus eorum est Christus Dominus; usus autem est actus exercitativus, eruditivus et humiliativus; fructus vero est hominum cura et salus. — Patet etiam, quae sit causa efficiens, quia divina institutio; quae materialis, quia signi sensibilis repraesentatio; quae formalis, quia gratuita sanctificatio; quae finalis, quia hominum medicinalis curatio. Et quia «denominatio fit a forma et a fine», hinc est, quod dicuntur Sacramenta, quasi medicamenta sanctificantia. Per haec enim anima a foeditate vitiorum reducitur ad sanctificationem perfectam. — Et ideo, licet sint corporalia et sensibilia, sunt tamen veneranda tanquam sancta, quia sacra significant mysteria, ad sacra praeparant charismata, a sacratissimo Deo data, sacra institutione et benedictione divinitus consecrata, ad cultum sacratissimum Dei in sacra Ecclesia constituta, ita ut merito dici debeant Sacramenta.

Caput LIV: De Sacramentorum variatione.

Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.

Caput LVI: De Sacramentorum institutione.

Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.

Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.

Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.

Caput LX: De integritate confirmationis.

Caput LXI: De integritate eucharistiae.

Caput LXII: De integritate poenitentiae.

Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.

Caput LXIV: De integritate ordinis.

Caput LXV: De integritate matrimonii.

Caput LXVI: De iudicio in communi.

Caput LXVII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatoria.

Caput LXVIII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suffragia ecclesiastica.

Caput LXIX: De concomitantibus iudicium, sicut est conflagratio ignium.

Caput LXX: De concomitantibus iudicium, sicut est resurrectio corporum.

Caput LXXI: De consequentibus ad iudicium, sicut est poena infernalis.

Caput LXXII: De gloria paradisi.

↑ Top of work