Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.
Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.
Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.
Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.
Caput XXII: De origine mali in communi.
Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.
Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.
Caput XXV: De primorum parentum punitione.
Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.
Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.
Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.
Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.
Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.
Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.
Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.
Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.
Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.
Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.
Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.
Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.
Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.
Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.
Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.
Postquam circa Verbum incarnatum considerata est unio naturarum, considerata nihilominus plenitudo charismatum, deinde consideranda est tolerantia passionum; circa quam considerandus est status patientis, modus patiendi et exitus passionis1.
De statu patientis haec tenenda sunt, scilicet quod Christus assumsit non tantum humanam naturam, sed etiam defectus circa naturam. Assumsit enim poenalitates corporales, ut famem, sitim et lassitudinem; assumsit etiam spirituales, ut tristitiam, gemitum et timorem; nec tamen omnes corporales assumsit, sicut sunt defectus aegritudinum multiformium, nec omnes spirituales, sicut sunt ignorantia et rebelliones carnis ad spiritum; nec qualitercumque, quia sic necessitatem patiendi suscepit, ut nihil pati posset invite, nec secundum voluntatem Deitatis nec secundum voluntatem rationis, licet passio fuerit contra voluntatem sensualitatis et carnis, sicut exprimit oratio Salvatoris, quae dicit: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis2.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum principium reparativum in reconciliando necessario habeat mediatoris officium; ideo necesse est, quod habeat convenientiam cum utroque extremorum non solum quantum ad naturam, verum etiam quantum ad ea quae sunt circa naturam. Quoniam ergo Deus est iustus et beatus, impassibilis et immortalis; homo vero lapsus est peccator et miser, passibilis et mortalis: necesse fuit, mediatorem Dei et hominum3, ut hominem posset reducere ad Deum, cum Deo communicare in iustitia et beatitudine, cum homine vero in passibilitate et mortalitate; ut sic, habendo « mortalitatem transeuntem et beatitudinem permanentem », hominem reduceret de praesenti miseria ad vitam beatam; sicut econtra angelus malus, habendo immortalitatem cum miseria et iniustitia, fuit mediator faciens cadere in culpam et miseriam per suggestionem suam. Quoniam ergo Christus mediator debuit habere innocentiam et beatitudinem fruitionis cum mortalitate et passibilitate; hinc est, quod simul debuit esse viator et comprehensor. — De omni enim4 statu aliquid habuit in se, secundum quod dicitur assumsisse de statu innocentiae peccati immunitatem, de statu naturae lapsae mortalitatem, de statu vero gloriae beatitudinem fruitionis perfectae.
Rursus, quoniam poenalitates vitiosae, sicut sunt illa quatuor propter peccatum originale5 inflicta, scilicet ignorantia, infirmitas, malitia et concupiscentia, stare non possunt cum perfectissima innocentia; hinc est, quod has nec assumere debuit nec assumsit. — Quia vero poenae, quae sunt exercitativae virtutis perfectae et testificativae humanitatis verae, non simulatae, potissime illae sunt, quae respiciunt naturam in communi, sicut fames et sitis in absentia alimenti, tristitia et timor in praesentia nocumenti; hinc est, quod illas debuit assumere et assumsit.
Postremo, quia nullus innocens debet invitus aliquam poenam sustinere, quia hoc esset contra ordinem divinae iustitiae; nullus etiam mortalis vult mori et pati secundum appetitum naturae, quae naturaliter refugit mortem: hinc est, quod Christus habere debuit huiusmodi poenalitates, sic tamen, ut nihil posset pati invite secundum rationem, non solum propter beatitudinem et Deitatem omnipotentem sibi unitam, per quam poterat repellere omnia; sed etiam propter perfectissimam innocentiam, quae6 secundum ordinem naturalis iustitiae nihil permittitur pati invite; sic etiam pateretur, ut tamen hoc esset contra naturalem inclinationem et appetitum naturae, qui est in sensualitate et carne. — Et hinc est, quod Christus, orans secundum rationem, voluntatem carnis exprimebat, qua7 passionem refugiebat, cum dicebat: Transeat a me calix iste8; voluntatem tamen rationis voluntati Patris conformabat et appetitui carnis praeponebat, cum dicebat: Non mea voluntas, sed tua fiat. — Et sic una voluntas non erat alteri contraria: quia « secundum voluntatem divinam quod iustum erat voluit, secundum voluntatem rationis iustitiae consensit, sed secundum voluntatem carnis poenam recusavit, sed tamen iustitiam non accusavit. Et sic unaquaeque voluntas quod suum erat operabatur et quod ad se pertinebat sequebatur: voluntas divina iustitiam, voluntas rationalis obedientiam, voluntas carnis naturam »9; ac per hoc non erat in Christo colluctatio et pugna, sed pacata ordinatio et tranquillitas ordinata.