Breviloquium

Bonaventure

Breviloquium

Bonaventure (1217–1274)

First published 1882

Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.


Prologus

Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.

Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.

Caput III: De istius fidei intelligentia sana.

Caput IV: De istius fidei expressione catholica.

Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.

Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.

Caput VII: De omnipotentia Dei.

Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.

Caput IX: De voluntate Dei et providentia.

Caput X: De productione mundi totalis.

Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.

Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.

Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.

Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.

Caput XV: De productione supernorum spirituum.

Caput XVI: De apostasia daemonum.

Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.

Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.

Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.

Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.

Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.

Caput XXII: De origine mali in communi.

Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.

Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.

Caput XXV: De primorum parentum punitione.

Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.

Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.

Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.

Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.

Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.

Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.

Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.

Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.

Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.

Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.

Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.

Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.

Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.

Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.

Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.

Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.

Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.

Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.

Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.

Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.

Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.

Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.

Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.

Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.

Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.

Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.

Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.

Caput LIII: De Sacramentorum origine.

Caput LIV: De Sacramentorum variatione.

Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.

Caput LVI: De Sacramentorum institutione.

Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.

Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.

Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.

Caput LX: De integritate confirmationis.

Caput LXI: De integritate eucharistiae.

Caput LXII: De integritate poenitentiae.

Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.

Caput LXIV: De integritate ordinis.

De Sacramento ordinis haec in summa tenenda sunt, quod « ordo est signaculum quoddam, quo spiritualis potestas traditur ordinato ». — Licet autem ordo sit unum de septem Sacramentis, septiformis tamen est ordinis gradus. Primus est in ostiariis, secundus in lectoribus, tertius in exorcistis, quartus in acolythis, quintus in subdiaconis, sextus in diaconis, septimus in presbyteris. His autem quasi per modum cuiusdam praeparatorii supponitur clericalis tonsura et etiam psalmistatus; per modum autem complementi superponitur episcopatus, patriarchatus et etiam papatus; a quibus manant ordines et dispensari debent sub debitis signis, tam ex parte visus quam ex parte auditus, solemnitate debita nihilominus observata quantum ad tempus, locum, officium et personam.

Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia principium nostrum reparativum, Verbum scilicet incarnatum, quia ut Deus et homo Sacramentorum medicamenta ad salutem hominum instituit ordinate, discrete et potestative secundum exigentiam suae bonitatis, sapientiae et virtutis; hinc est, quod ipsa medicamenta Sacramentorum commisit hominibus dispensanda non qualitercumque, sed eo modo, quo exigebat ordo, discretio et potestas. Oportuit ergo, aliquas personas ad huiusmodi officium exsequendum distingui et segregari, quibus ordinario iure potestas huiusmodi committeretur. — Et quia huiusmodi discretio non debuit fieri nisi per signa sacra, cuiusmodi sunt Sacramenta; hinc est, quod debuit esse aliquod Sacramentum, quod esset sacrum signaculum ordinativum, distinctivum et potestativum ad Sacramenta cetera dispensanda modo distinctivo, potestativo et ordinativo. Et ideo ordo definitur « signaculum quoddam, in quo spiritualis potestas traditur ordinato »; ita quod simul in eius notificatione clauduntur tria praedicta, ex quibus colligi possunt in summa, quae ad integritatem ordinis exiguntur.

Primum igitur, quoniam ordo est signaculum distinctivum et sequestrativum ab omni populo, ut quis divino cultui sit totaliter mancipatus; ideo ordines praecedit distinctio quaedam in tonsura et corona, per quam intelligitur resecatio temporalium appetituum et mentis elevatio ad aeterna, ut totus ostendatur clericus deputatus esse ad divinum cultum; et ideo dicit in susceptione coronae: Dominus pars hereditatis meae etc. — Et quia talis debet esse instructus in divinis laudibus, quae maxime consistunt in Psalmis; ideo psalmistatus tanquam praeambulus ceteros ordines antecedit, quem tamen largo modo Isidorus inter ordines numeravit.

Secundo vero, quia ordo est signaculum ordinativum et in se ipso etiam ordinatum; et ordo consistit in graduum disparitate et distinctione completa, secundum quod exigit septiformis gratia, ad cuius dispensationem Sacramentum ordinis principaliter ordinatur: hinc est, quod septem sunt ordines gradatim ordinati usque ad sacerdotium, in quo status est ordinum; quia ipsius est consecrare Sacramentum corporis Christi, in quo est plenitudo omnium gratiarum; unde alii sex sunt tanquam subministrativi et quasi gradus quidam, per quos ascenditur ad thronum Salomonis; qui et sex sunt propter numeri perfectionem, quia senarius est primus numerus perfectus, et propter hoc, quod sic exigit perfectio et sufficientia officii ministrandi. Nam oportet, aliquos ministrare quasi a remotiori, aliquos a propinquiori et aliquos a proximo, ut nihil desit in ministerio ordinato. Et quia quodlibet horum ministeriorum geminatur secundum actum purgandi et illuminandi; hinc est, quod sex sunt ordines ministeriales et septimus omnium perfectissimus, in quo altaris conficitur Sacramentum, qui consummatur in ordine uno tanquam in termino ultimo et completo.

Postremo, quia ordo est signaculum potestativum non tantum respectu aliorum Sacramentorum dispensandorum, verum etiam respectu sui; et potestas super potestatem est potestas excellens: ideo sibi non tantum competit potestas simplex, cuiusmodi est in ordine simplici, verum etiam eminentia potestatis, cuiusmodi est in his quorum est ordines ordinarie dispensare. Et quia excellentia, quanto magis descendit, tanto magis dilatatur et quanto magis ascendit, tanto magis unitur: hinc est, quod plures sunt episcopi, pauciores archiepiscopi, paucissimi patriarchae et unus pater patrum, qui Papa merito appellatur, tanquam unus, primus et summus pater spiritualis omnium patrum, immo omnium fidelium et hierarcha praecipuus, sponsus unicus, caput indivisum, Pontifex summus, Christi vicarius, fons, origo et regula cunctorum principatuum ecclesiasticorum; a quo tanquam a summo derivatur ordinata potestas usque ad infima Ecclesiae membra, secundum quod exigit praecellens dignitas in ecclesiastica hierarchia.

Et quia haec dignitas praecipue manet in ordine, ideo hoc Sacramentum non debet dispensari nisi cum magna discretione et solemnitate, ac per hoc non a quolibet nec cuilibet nec in quolibet loco nec quolibet tempore; sed personis litteratis, honestis et a cunctis irregularitatibus alienis, ieiuno stomacho, loco sacro, tempore Missae et temporibus ab ecclesiastico iure statutis debent huiusmodi ordines dispensari, et hoc ab episcopis, quibus propter sui eminentiam reservatur dispensatio ordinum, confirmatio per impositionem manuum, consecratio monialium et abbatum et dedicatio ecclesiarum; quae propter sui celebritatem non debent dispensari nisi ab his qui habent praeeminentiam potestatis.

Caput LXV: De integritate matrimonii.

Caput LXVI: De iudicio in communi.

Caput LXVII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatoria.

Caput LXVIII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suffragia ecclesiastica.

Caput LXIX: De concomitantibus iudicium, sicut est conflagratio ignium.

Caput LXX: De concomitantibus iudicium, sicut est resurrectio corporum.

Caput LXXI: De consequentibus ad iudicium, sicut est poena infernalis.

Caput LXXII: De gloria paradisi.

↑ Top of work