Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.
Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.
De corpore vero humano in statu primae conditionis tenenda sunt haec secundum doctrinam fidei orthodoxae, videlicet quod corpus primi hominis sic conditum fuit et de limo terrae1 formatum, ut tamen esset animae subiectum et suo modo proportionabile, proportionabile, inquam, quantum ad complexionem aequalem, quantum ad organizationem pulcherrimam et multiformem et quantum ad rectitudinem staturae; subiectum autem, ut esset obtemperans sine rebellione, esset etiam propagans et propagabile sine libidine, esset vegetabile sine defectione, esset etiam immutabile2 ad omnimodam incorruptionem, non interveniente morte; et secundum hoc datus est sibi locus paradisi terrestris in habitationem tranquillam. — Formata est mulier de latere viri in consortium et adiutorium ad propagationem immaculatam; datum est etiam lignum vitae3 ad vegetationem continuam, et tandem ad immutationem perfectam per immortalitatem perpetuam.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum primum principium sit in producendo potentissimum, sapientissimum et optimum, et in omnibus effectibus suis hoc aliquo modo manifestet; potissime debuit hoc manifestare in ultimo effectu et nobilissimo; cuiusmodi est homo, quem inter ceteras creaturas produxit ultimo, ut in hoc potissime appareret et reluceret divinorum operum consummatio.
Ut igitur in homine manifestaretur Dei potentia, ideo fecit eum ex naturis maxime distantibus, coniunctis in unam personam et naturam; cuiusmodi sunt corpus et anima, quorum unum est substantia corporea, alterum vero, scilicet anima, est substantia spiritualis et incorporea; quae in genere substantiae maxime distant4.
Ut vero ibidem manifestaretur Dei sapientia, fecit tale corpus, ut proportionem suo modo haberet ad animam. Quoniam ergo corpus unitur animae ut perficienti et moventi et ad beatitudinem sursum tendenti5, ideo, ut conformaretur animae vivificanti, habuit complexionem aequalem non a pondere, vel mole, sed ab aequalitate naturalis iustitiae, quae disponit ad nobilissimum modum vitae. — Ut autem conformaretur moventi per multiformitatem potentiarum, habuit multiformitatem organorum cum summa venustate et artificiositate et ductibilitate; sicut patet in facie et in manu, quae est « organum organorum »6. — Ut autem conformaretur animae sursum tendenti ad caelum, habuit rectitudinem staturae et caput sursum erectum; ut sic corporalis rectitudo mentali rectitudini attestaretur.
Postremo, ut in homine manifestaretur Dei bonitas et benevolentia, ideo fecit hominem absque omni macula et culpa et absque omni poena sive miseria. Cum enim primum principium simul sit optimum et iustissimum; quia optimum, non debuit facere hominem nisi bonum, ac per hoc innocentem et rectum7; quia iustissimum, poenam non debuit infligere ei qui nullum omnino habebat peccatum: ac per hoc tale corpus constituit illi animae rationali, quod ita sibi esset obtemperans, ut nulla esset in eo pugna rebellionis, nulla pronitas libidinis, nulla imminutio vigoris, nulla corruptio mortis; ita etiam esset animae conforme, ut, sicut anima erat innocens, et tamen poterat cadere in culpam, sic corpus esset impassibile, et tamen posset cadere in poenam; et ideo « poterat non mori, et poterat mori »8; poterat habere sufficientiam, et poterat habere indigentiam; poterat animae obtemperare, et poterat etiam adversus eam rebellionem et pugnam habere.
Et propterea in statu illo corpus erat tale, ut ab eo fieret decisio seminalis ad propagationem prolis per adminiculum sexus muliebris pariter comprincipiantis; fieret etiam humoris nutrimentalis consumtio per actionem caloris; fieret etiam nihilominus restauratio per alimentum lignorum paradisi, restaurato per lignum vitae, seu praeservato humido radicali; quod quidem lignum hanc virtutem habuit, ob quam, ut dicit Augustinus9, fuit non solum in cibum, verum etiam in Sacramentum. — Incorruptio igitur et immortalitas corporis Adae principaliter veniebat ab anima sicut a continente et influente, a corporis bona et aequali complexione sicut a disponente et suscipiente, a ligno autem vitae sicut a vegetante et adminiculante, a regimine vero divinae providentiae sicut interius conservante et exterius protegente.