Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
In principio intelligendum est, quod sacra doctrina, videlicet theologia, quae principaliter agit de primo principio, scilicet de Deo trino et uno, de septem agit in universo, scilicet primo,1 de Trinitate Dei; secundo, de creatura mundi; tertio, de corruptela peccati; quarto, de incarnatione Verbi; quinto, de gratia Spiritus sancti; sexto, de medicina sacramentali, et septimo, de statu finalis iudicii.
Ratio autem2 huius veritatis haec est: quia, cum sacra Scriptura sive theologia sit scientia dans sufficientem notitiam de primo principio secundum statum viae, secundum quod est necessarium ad salutem; et Deus non tantum sit rerum principium et exemplar effectivum in creatione, sed etiam refectivum in redemptione et perfectivum in retributione: ideo non tantum agit de Deo creatore, sed etiam de creatione3 et creatura. Et quia creatura rationalis, quae est quodam modo finis omnium, non stetit, sed suo casu indiguit reparari; ideo agit de corruptela peccati, medico, sanitate et medicina et tandem de curatione perfecta, quae erit in gloria, impiis proiectis in poenam. — Et ideo ipsa sola est scientia perfecta, quia incipit a primo, quod est primum principium, et pervenit ad ultimum, quod est praemium aeternum; incipit a summo, quod est Deus altissimus, creator omnium, et pervenit ad infimum, quod est infernale supplicium. Ipsa etiam sola est sapientia perfecta, quae incipit a causa summa, ut est principium causatorum, ubi terminatur cognitio philosophica;4 et transit per eam, ut est remedium peccatorum; et reducit in eam, ut est praemium meritorum et finis desideriorum. Et in hac cognitione est sapor5 perfectus, vita et salus animarum; et ideo ad eam addiscendam inflammari debet desiderium omnium Christianorum.
Ex his patet, quod licet theologia sit de tot et tam variis, est tamen scientia una, cuius subiectum, ut a quo omnia, est Deus; ut per quod omnia, Christus; ut ad quod omnia, opus reparationis; ut circa quod omnia, unicum caritatis vinculum, quo caelestia et terrestria connectuntur; ut de quo omnia in libris canonicis comprehensa, credibile ut credibile; ut de quo omnia in libris expositorum, credibile ut intelligibile, secundum Augustinum, de Utilitate credendi,6 quia « quod credimus, debemus auctoritati, quod intelligimus, rationi ».