Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.
Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.
Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.
Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.
Caput XXII: De origine mali in communi.
Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.
Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.
Caput XXV: De primorum parentum punitione.
Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.
Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.
Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.
Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.
Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.
Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.
Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.
Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.
Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.
Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.
Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.
Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.
Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.
Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.
Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.
Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.
Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.
Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.
Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.
Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.
Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.
Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.
Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.
Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.
Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.
Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.
Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.
Caput LIII: De Sacramentorum origine.
Caput LIV: De Sacramentorum variatione.
Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.
Caput LVI: De Sacramentorum institutione.
De institutione autem Sacramentorum hoc tenendum est, quod septem Sacramenta legis gratiae Christus instituit tanquam novi testamenti mediator1 et praecipuus lator legis, in qua vocavit ad promissa aeterna, dedit praecepta dirigentia et instituit Sacramenta sanctificantia. — Instituit vero ea in verbis et elementis ad evidentiam significationis et efficaciam sanctificationis, ita quod semper habent significantiam veritatis, sed non semper efficaciam curationis, non propter defectum a parte sui, sed a parte suscipientis. — Instituit autem praedicta Sacramenta diversimode, quaedam scilicet ex eis confirmando, approbando et consummando, ut matrimonium et poenitentiam; quaedam autem insinuando et initiando, ut confirmationem et unctionem extremam; quaedam vero initiando et consummando et in semetipso suscipiendo, ut Sacramentum baptismi, eucharistiae et ordinis. Haec enim tria et plene instituit et etiam primus suscepit.2
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia principium reparativum nostrum est Christus crucifixus, Verbum scilicet incarnatum, quod quia Verbum est Patri coaequale et consubstantiale, est Verbum summae virtutis, summae veritatis et summae bonitatis, ac per hoc et summae auctoritatis; et ideo ipsius est proprie novum testamentum introducere, ipsius etiam est legem dare integram et sufficientem secundum exigentiam summae virtutis et veritatis ac bonitatis suae. Ratione igitur summae bonitatis promissa proposuit beatificantia; ratione summae veritatis praecepta dedit dirigentia; ratione vero summae virtutis Sacramenta statuit adminiculantia; ut sic per Sacramenta virtus repararetur ad implenda praecepta dirigentia, et per praecepta directiva perveniretur ad promissa aeterna, faciente hoc Verbo aeterno, Christo scilicet Domino, in lege evangelica, in quantum est via, veritas et vita.3
Rursus, quoniam reparativum principium non solum est Verbum in quantum Verbum, sed etiam in quantum incarnatum,4 quod, hoc ipso quod incarnatum, omnibus se offert ad notitiam veritatis et omnibus digne accedentibus se exhibet ad gratiam curationis; hinc est, quod tanquam plenum gratiae et veritatis5 ad maiorem evidentiam significandi et efficaciam sanctificandi Sacramenta instituit in elementis simul et verbis, ut, dum elementa oculis, et verba auribus se offerrent, qui sunt duo sensus maxime cognoscitivi, evidentiam darent significationis expressae; deinde etiam verba sanctificarent elementa, ut plenior fieret efficacia curationis humanae, quae quoniam nulli datur repugnanti et impugnanti fontem gratiae interius in corde; ideo sic instituta sunt, ut significarent semper et universaliter, non autem sanctificarent nisi accedentes digne absque omni fictione.6
Postremo, quoniam, etsi Verbum incarnatum sit fons gratiae sacramentalis, aliqua tamen gratia sacramentalis fuit ante incarnationem, aliqua vero non nisi post Spiritus sancti missionem, quaedam autem medio modo se habens; hinc est, quod oportuit, Sacramenta institui diversimode. Nam ante incarnationem necessaria fuit et compunctio poenitentialis et generatio matrimonialis; ideo haec duo Sacramenta non de novo instituit, sed iam a se instituta et naturali dictamini quodam modo impressa consummavit et confirmavit in lege evangelica, dum poenitentiam praedicavit et nuptiis interfuit et legem coniugii approbavit, secundum quod colligitur ex diversis Evangelii locis.7 — Ante vero Spiritus sancti missionem nec fuit plena Spiritus sancti donatio ad confirmationem et nominis Christi publicam confessionem, nec unctio mentis plenaria ad evolationem; ideo haec duo Sacramenta, scilicet confirmationem et extremam unctionem, Christus solum initiavit et insinuavit, confirmationem manum parvulis imponendo et praedicendo discipulos baptizandos Spiritu sancto; unctionem vero extremam discipulos ad curandum mittendo, qui infirmos ungebant oleo, sicut dicitur in Marco.8 — Medio autem tempore et fuit regeneratio et Ecclesiae ordinatio et spiritualis cibatio; ideo Christus haec tria Sacramenta, scilicet baptismi, eucharistiae et ordinis, et complete et clare instituit: primo baptismum suscipiendo, deinde formam dando et ceteris publicando;9 ordinem vero, dando primo potestatem ligandi et solvendi peccata humani generis et potestatem conficiendi Sacramentum altaris; eucharistiam vero, comparando se grano frumenti et conficiendo et dando discipulis, imminente passione, Sacramentum corporis et sanguinis sui. — Et ideo haec tria Sacramenta per Christum distincte et integre debuerunt institui et in lege veteri multipliciter figurari tanquam Sacramenta substantialia novi testamenti et propria legislatoris, Verbi scilicet incarnati.