Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.
Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.
Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.
Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.
Caput XXII: De origine mali in communi.
Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.
Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.
Caput XXV: De primorum parentum punitione.
Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.
Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.
Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.
Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.
Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.
Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.
Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.
Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.
Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.
Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.
Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.
Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.
Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.
Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.
Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.
Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.
Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.
Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.
Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.
Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.
Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.
Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.
Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.
Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.
Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.
Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.
Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.
Caput LIII: De Sacramentorum origine.
Caput LIV: De Sacramentorum variatione.
Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.
Caput LVI: De Sacramentorum institutione.
Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.
Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.
Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.
Caput LX: De integritate confirmationis.
Caput LXI: De integritate eucharistiae.
Caput LXII: De integritate poenitentiae.
Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.
De Sacramento unctionis extremae hoc in summa tenendum est, quod ipsa est Sacramentum exeuntium ex hac vita, praeparans et disponens ad sanitatem perfectam; valet etiam ad delenda venialia et ad recuperandam sanitatem praesentem, si infirmo expediat. — Ad huius autem Sacramenti integritatem requiritur oleum simplex, sed consecratum, vocalis expressio orationum, inunctio infirmi in septem partibus determinatis, scilicet in oculis, auribus, naribus, labiis, manibus, pedibus et lumbis. — Nec debet istud Sacramentum dari nisi adultis et postulantibus, imminente periculo mortis, et hoc per manum et ministerium sacerdotis. — Ex quo colligitur, quod inter hoc Sacramentum et confirmationem est differentia septiformis, scilicet in efficacia, materia, forma, suscipiente, dante, loco et tempore.1
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia principium nostrum reparativum, Verbum scilicet incarnatum, nos reparat in quantum mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus;2 et in quantum Iesus habet salvare, in quantum autem Christus, unctus, habet unctionis gratiam in alios derivare: hinc est, quod ipsius est in Sacramentis suis unctionem membris suis tribuere salutarem. Quoniam autem anima ad hoc, quod perfecte sanetur, indiget triplici genere sanitatis, scilicet ad strenuitatem actionis, ad suavitatem contemplationis et ad felicitatem comprehensionis; et prima est intrantium in aciem Ecclesiae, secunda est praesidentium in eadem, quorum est alios erudire, et tertia est exeuntium de eadem per mortem: hinc est, quod non solum unctionem sacramentalem instituit Dominus in confirmatione, verum etiam mediam in ordine pontificali et extremam, imminente periculo mortis.
Quoniam igitur « finis imponit necessitatem his quae sunt ad finem »;3 hinc est, quod secundum exigentiam huius finis debet hoc Sacramentum operari, debet etiam integrari, suscipi et dispensari. — Primum igitur, quia huius Sacramenti operatio debet regulari a fine; et finis est, quia introductum est ad salutem felicitatis perpetuae facilius et expeditius consequendam; et hoc fit per devotionem sursum levantem et per exonerationem a culpis venialibus et aliis sequelis, quae deorsum deprimunt: hinc est, quod Sacramentum istud efficaciam habet et ad devotionem excitandam et ad venialia dimittenda et ad peccatorum scoriam facilius abolendam. Et quia pluribus infirmis expedit adhuc vivere ad suorum cumulum meritorum; hinc est, quod Sacramentum istud et animam vigorando in bono et exonerando a malo frequenter etiam alleviat a morbo. Et hoc est quod dicit beatus Iacobus,4 quod oratio fidei salvabit infirmum, et si in peccatis fuerit, dimittentur ei.
Rursus, quia huius Sacramenti institutio debet esse secundum exigentiam finis; et hic est acquisitio spiritualis salutis per remissionem culparum; et haec salus respicit sanitatem et munditiam conscientiae interioris, secundum quam iudicat ille iudex caelestis: hinc est, quod in hoc Sacramento debet esse oleum simplex et consecratum, quia sanctitatem et nitorem designat in habitaculo conscientiae.5 — Quia vero super illam salutem mortalis homo non habet potestatem; hinc est, quod oratio et forma vocalis exprimitur per verbum deprecativum ad impetrandum gratiae donum. — Et quoniam anima infirmitates spirituales contrahit in corpore secundum quatuor virtutes ipsius corporis regitivas, scilicet sensitivam, interpretativam, generativam et progressivam; hinc est, quod membra his virtutibus deservientia sunt inungenda. Quia igitur quinque sunt membra deservientia quinque sensibus, scilicet oculi visui, aures auditui, nares olfactui, manus tactui et os gustui et etiam alii virtuti, scilicet interpretativae, et pedes deserviunt progressui, et lumbi generationi — quia genitalia indignum et pudendum est contrectari et etiam nominari — hinc est, quod inunctio debet fieri in septem locis praedictis, ut sic disponatur homo per hoc Sacramentum ad plenitudinem sanitatis per deletionem omnis6 venialis peccati.
Postremo, quia istius Sacramenti susceptio a fine dependet; et finis est velocior transitus ad caelum per depositionem oneris venialium et conversionem mentis ad Deum: ideo non debet dari nisi adultis, qui venialiter peccant; nec aliquibus nisi petentibus, qui devotione sursum eriguntur; nec aliquibus nisi in periculo constitutis et quasi in transitu ad alium statum. — Et quia hoc Sacramentum est periclitantium; et tamen habet materiam sacram, scilicet oleum consecratum: hinc est, quod propter periculum evitandum communiter committi debet sacerdotibus, et propter consecrationem olei non est nisi a consecratis manibus contrectandum.
Ex variatione igitur finis in confirmatione et unctione extrema oritur diversitas in efficacia, in materia et in forma, in loco et in tempore, in suscipiente et in dispensante: in efficacia, quia illud Sacramentum disponit ad melius7 agonizandum, hoc ad celerius evolandum; in materia, quia illud in oleo permixto balsamo, hoc vero in oleo puro; in forma, quia illud in indicativa, hoc vero in deprecativa; in loco, quia illud in fronte, hoc vero in multiplici parte; in tempore, quia illud in sanitate, hoc autem in aegritudine; in suscipiente, quia illud non solum adultis, verum etiam parvulis, hoc vero tantum adultis; in dante, quia illud ab episcopis, hoc autem a sacerdotibus quibuscumque. Et haec omnis diversitas a fine procedit, quia, sicut claruit, diversitas in finibus proximis diversitatem introducit in his quae ad fines illos habent finaliter ordinari.