Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.
Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.
Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.
Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.
Caput XXII: De origine mali in communi.
Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.
Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.
Caput XXV: De primorum parentum punitione.
Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.
Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.
Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.
Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.
Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.
Consequenter descendendum est ad ortum peccatorum in speciali; inter quae quaedam sunt capitalia, quaedam poenalia, quaedam finalia sive irremissibilia, quasi prima, media et postrema1.
Circa ortum capitalium peccatorum hoc in summa tenendum est, quod peccatorum actualium unum est initium, duplex radix, triplex fomentum, septiforme caput sive capitale peccatum.
Unum est initium, scilicet superbia, iuxta quod scriptum est2: Initium omnis peccati est superbia; duplex radix, scilicet timor male humilians et amor male accendens; triplex fomentum, secundum tria, quae sunt in mundo, scilicet concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum et superbia vitae; septiforme autem caput, scilicet superbia, invidia, ira, accidia, avaritia, gula et luxuria. Inter quae quinque praecedentia sunt peccata spiritualia, duo vero ultima carnalia.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum peccatum mortale sit actualis recessus3 a primo principio; recedere autem a primo principio non potest esse nisi per contemptum ipsius vel in se ipso, vel in suo praecepto; contemptus autem primi principii est superbia: necesse est igitur, quod omnis mortalis culpa seu offensa initium sumat a superbia.
Quia vero nullus contemnit principium summum, vel eius praeceptum per se, nisi per hoc, quod aliquid aliud ab ipso vel vult acquirere, vel timet perdere: hinc est, quod necesse est, omne peccatum actuale originem trahere a duplici radice, scilicet timore et amore; quae radices sunt malorum, licet non aeque primae.
Nam omnis timor ortum habet ab amore; nullus enim timet aliquid perdere, nisi quia amat illud habere4; et ideo timor habet foveri per ea, per quae fovetur et amor. Amor autem inordinatus est respectu commutabilis boni; et quoniam illud est triplex: interius, scilicet excellentia; exterius, pecunia; inferius5, carnis lascivia: hinc est, quod necesse est, tria esse radicalia fomenta actualium peccatorum, quae superius praetacta sunt, ad quae dum anima inordinate fertur, omnia peccata actualia oriuntur.
Et quia hoc fit secundum septiformem modum, ideo septem sunt capitalia peccata; ex quibus generatur universitas vitiorum. Voluntas enim nostra aut deordinatur, quia appetit quod non est appetendum, aut quia refugit quod non est refugiendum. Si quia appetit quod non est appetendum, utpote bonum ut nunc seu commutabile seu apparens bonum; aut est interius, et sic est privata excellentia, quam amat superbia; aut est exterius, et sic est sufficientia, quam amat avaritia; aut inferius, et sic aut delectabile, quia est ad conservationem individui, et sic est alimentum, quod est delectabile secundum gustum et appetitur a gula; aut quia est ad conservationem speciei, et sic est coitus, qui est delectabilis secundum tactum et appetitur a luxuria. — Si autem voluntas deordinatur, quia refugit quod non est refugiendum; hoc potest esse tripliciter, secundum triplicem modum refugiendi. Aut enim refugit secundum perversum instinctum rationalis, et sic est invidia; aut secundum instinctum irascibilis, et sic est ira; aut secundum instinctum concupiscibilis, et sic est accidia. Unde quia quatuor sunt principalia appetibilia et tres vires, secundum quarum instinctum est fuga6; ideo tantum septem sunt peccata capitalia.
Rursus, quia sensus rei appetibilis est cum delectatione, sensus autem rei fugiendae est cum dolore; hinc est, quod quatuor habent coniunctam laetitiam, tria vero alia habent adiunctam tristitiam et poenam; omnia tamen dicuntur capitalia, quia deordinationes sunt principales et multarum aliarum deordinationum principia suo modo influentia. Unde licet quaedam ex his principaliter fugam respiciant, habent tamen et ipsa delectabilia sua. Nam invidia vult privatum bonum possidere sine socio, et ita integraliter; ira sine contrario, et ita imperturbabiliter; accidia sine labore aliquo, et ita infatigabiliter. Et quia hoc non de facili obtinent7, ideo magnum exercitum secum trahunt vitiorum ad huiusmodi quae appetunt consequenda, vel ad ea quae respuunt declinanda, respectu quorum dicuntur peccata capitalia, quasi capita, ex quibus alia manant quam plurima.