Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.
Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.
Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.
Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.
Caput XXII: De origine mali in communi.
Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.
Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.
Caput XXV: De primorum parentum punitione.
Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.
Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.
Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.
Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.
Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.
Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.
Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.
Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.
Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.
Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.
De modo incarnationis hoc tenendum est, quod Angelo nuntiante beatissimae Virgini Mariae mysterium incarnationis perficiendum in ipsa, Virgo credidit, appetiit et consensit; Spiritus sanctus in eam supervenit1 ad sanctificandum et fecundandum, cuius virtute «Virgo concepit Dei Filium, quem Virgo peperit et post partum Virgo permansit». — Concepit autem non solum carnem, verum etiam carnem animatam et Verbo unitam, nulli peccato obnoxiam, sed omnino sanctam et immaculatam, ratione cuius mater Dei dicitur et est dulcissima Virgo Maria.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia incarnatio est opus manans a primo principio, in quantum est reparativum modo congruentissimo, communissimo et completissimo. Decet enim eius sapientiam operari congrue, decet eius largitatem operari communiter, et virtutem, operari perfecte2.
Quoniam ergo incarnatio est a primo principio reparante modo congruentissimo; et congruus modus est, quod medicina ex opposito respondeat morbo, et reparatio lapsui, et remedium nocumento; cum genus humanum lapsum fuerit per diabolicam suggestionem, et per consensum mulieris deceptae et per generationem concupiscentialem, transfundentem originale in prolem3: oportuit, quod e contrario hic esset Angelus bonus suadens bonum, et Virgo credens et consentiens in bonum suasum, et caritas Spiritus sancti sanctificans et fecundans ad conceptum immaculatum; ut sic «contraria contrariis curarentur4». Ac per hoc, sicut mulier, per diabolum decepta et per virum concupiscibiliter cognita et corrupta, transfudit in omnes culpam, morbum et mortem; sic mulier, per Angelum erudita et per Spiritum sanctum sanctificata et fecundata, absque omni corruptione tam mentis quam corporis prolem generaret, quae omnibus ad ipsam venientibus daret gratiam, sanitatem et vitam.
Rursus, quia incarnatio est a primo principio reparante modo communissimo — nam per Verbum incarnatum reparatur lapsus hominum et angelorum, utpote caelestium et terrestrium5 et hominum lapsus reparatur secundum utrumque sexum — ut medicamentum sit commune omnibus, decentissimum fuit, quod ad incarnationis mysterium fieret concursus Angeli, mulieris et viri: Angeli ut denuntiantis, mulieris Virginis ut concipientis, viri vero ut conceptae prolis; ut sic Angelus Gabriel esset nuntius Patris aeterni, Virgo immaculata esset templum Spiritus sancti, proles concepta esset ipsa persona Verbi; ac per hoc in communi reparatione omnium communis fieret concursus trium de triplici hierarchia, scilicet divina, angelica et humana, ad insinuandam non solum Trinitatem Dei, verum etiam generalitatem beneficii et liberalitatem reparatoris summi. Et quoniam liberalitas Spiritui sancto appropriatur et sanctificatio Virginis, in qua peracta fuit Verbi conceptio; hinc est, quod licet opus illud sit a tota Trinitate, per appropriationem tamen dicitur Virgo concepisse de Spiritu sancto6.
Postremo, quoniam est a primo principio reparante modo completissimo; hinc est, quod in conceptione completio debita fuit in prole, fuit in conceptu, fuit et in virtute concipiente. Quia completio debita debuit esse in prole, hinc est, quod in instanti conceptionis non tantum fuit seminis decisio, verum etiam consolidatio, configuratio, vivificatio per animam et deificatio per Deitatem unitam7; ut sic Virgo Dei Filium vere conciperet propter unionem carnis ad Deitatem, mediante spiritu rationali, per quem tanquam per medium congruentiae caro erat idonea ad unionem. — Quia vero completio debita debuit esse in conceptu; cum ex quatuor modis tres modi producendi hominem praecessissent: primus nec de viro nec muliere, sicut in Adam; secundus de viro sine muliere, sicut in Eva; tertius de muliere et viro, sicut in omnibus concupiscibiliter natis: decuit, ad complementum universi quartum modum introduci, qui scilicet esset de muliere sine semine virili per virtutem summi operatoris8. — Quia vero completio debita debuit esse in virtute; hinc est, quod in conceptione Filii Dei simul concurrit virtus innata, virtus infusa et virtus increata: virtus innata materiam praeparavit, virtus infusa purificando segregavit, virtus increata subito perfecit quod non poterat a virtute creata nisi successive fieri. Et sic beatissima Virgo Maria mater fuit completissimo modo, ipsum Dei Filium concipiendo absque viro, fecundante Spiritu sancto. Quia enim in mente Virginis amor Spiritus sancti singulariter ardebat; ideo in carne eius virtus Spiritus sancti mirabilia faciebat, gratia scilicet partim excitante, partim adiuvante, partim elevante naturam, iuxta quod conceptus ille mirabilis exigebat.