Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.
Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.
Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.
Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.
Caput XXII: De origine mali in communi.
Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.
Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.
Caput XXV: De primorum parentum punitione.
Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.
Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.
Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.
Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.
Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.
Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.
Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.
Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.
Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.
Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.
Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.
Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.
Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.
Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.
Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.
Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.
Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.
Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.
Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.
Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.
Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.
Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.
Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.
Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.
Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.
Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.
Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.
Caput LIII: De Sacramentorum origine.
Caput LIV: De Sacramentorum variatione.
Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.
Caput LVI: De Sacramentorum institutione.
Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.
Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.
Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.
Caput LX: De integritate confirmationis.
Caput LXI: De integritate eucharistiae.
Caput LXII: De integritate poenitentiae.
Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.
Caput LXIV: De integritate ordinis.
Caput LXV: De integritate matrimonii.
Caput LXVI: De iudicio in communi.
Caput LXVII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatoria.
Deinde in speciali circa statum finalis iudicii consideranda sunt quaedam sicut praeambula, quaedam sicut concomitantia, quaedam sicut consequentia. Praeambula autem sunt duo, scilicet poena purgatoria et suffragia ecclesiastica.1 Primo igitur de poenis purgatoriis hoc tenendum est, quod ignis purgatorius est ignis corporalis, quo tamen spiritus iustorum, qui in hac vita non impleverunt poenitentiam et satisfactionem condignam, affliguntur secundum plus et minus, secundum quod plus vel minus de cremabili secum ex hac vita traxerunt. — Affliguntur autem minus graviter quam in inferno, et gravius quam in hoc mundo; non tamen ita graviter, quin semper sperent et sciant, se in inferno non esse, licet forte pro poenarum magnitudine hoc aliquoties non advertant. — Hac autem afflictione ab igne corporali inflicta purgantur spiritus a reatibus et scoriis et etiam reliquiis peccatorum; quibus sufficienter expurgatis, immediate evolant et introducuntur in gloriam paradisi.2 Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum primum principium, eo ipso quod primum, sit optimum et perfectissimum, et eo ipso quod optimum, sit summe amativum boni et summe detestativum mali; sicut summa bonitas non patitur, quod bonum remaneat irremuneratum, sic etiam pati non debet, quod malum remaneat impunitum.3 Quoniam igitur viri iusti aliquando decedunt, qui poenitentiam in hac vita non totaliter impleverunt; cum meritum vitae aeternae in eis non possit remanere irremuneratum, et vitium culpae non possit remanere impunitum, ne perturbetur pulcritudo ordinis universi: necesse est, quod ipsi finaliter praemientur; necesse est etiam, quod iidem temporaliter puniantur secundum suarum culparum exigentiam et reatum. — Et quia culpa commissa et offensiva fuit maiestatis divinae et damnificativa Ecclesiae et deformativa imaginis divinae, menti nostrae impressae, maxime si fuit culpa mortalis, et venialis etiam disponit ad hoc; et de offensa requiritur punitio, de damno vero agenda est satisfactio, et de deformatione requirenda est expurgatio: hinc est, quod necesse est, quod poena illa sit iuste punitiva, digne satisfactiva et sufficienter expurgativa. Primum igitur, quoniam poena illa debet esse iuste punitiva; et spiritus, qui, contempto bono aeterno et summo, se subiecit infimo, iuste debet puniendus inferioribus subiici, ut ab eis suscipiat poenam,4 ex quorum occasione perpetravit culpam, et ratione quorum et Deum contempsit et se ipsum vilem fecit: hinc est, quod ordo divinae iustitiae exigit, ut spiritus ab igne materiali habeat puniri; ut, sicut secundum ordinem naturae anima unitur corpori, ut influat vitam, sic uniatur igni materiali secundum ordinem iustitiae ut punibile punienti, a quo suscipiat poenam. — Et quia viri iusti, qui sunt in gratia, non sunt digni nisi poena transitoria; et tanto maiori digni sunt poena, quanto maiora commiserunt peccata et minorem egerunt poenitentiam: hinc est, quod ab igne materiali puniuntur temporaliter, quidam tamen diutius, quidam vero brevius, quidam acerbius, quidam levius, secundum quod reatus exigit offensionum. « Necesse enim est, ut dicit egregius doctor Augustinus,5 quod tantum urat dolor, quantum haeserat amor ». Tanto enim difficilius quis purgatur, quanto medullis cordis eius intimius amor inhaeserat mundanorum. Amplius, quoniam poena illa debet esse satisfactiva; et satisfactio respicit libertatem voluntatis et statum viae; potissime cum ibi iam non sit status merendi, et poenae illae minime teneant rationem voluntarii: necesse est, quod illud quod deficit ex parte libertatis in voluntate sustinente, suppleatur in acerbitate ex parte poenae. — Quia vero gratiam habent qui purgantur, quam quidem ultra perdere non possunt; hinc est, quod nec a tristitia penitus absorberi nec in desperationem incidere nec in blasphemiam possunt nec volunt aliquatenus prosilire; ac per hoc, licet graviter puniantur, longe tamen aliter et mitius quam in inferno; et statum etiam illum indubitanter sciunt alium esse quam istum, in quo sunt illi6 qui in inferno irremediabiliter cruciantur. Postremo, quia poena illa debet esse expurgativa; et purgatio illa est spiritualis: necesse est, vel quod ignis ille spiritualem habeat virtutem divinitus sibi datam, vel, ut magis credo,7 ipsa virtus gratiae interius habitantis, adiuta a poena extrinseca, ipsam animam iam pro offensis punitam et a reatuum onere alleviatam purget purgatione sufficienti, ut iam nulla remaneat dissimilitudo ad gloriam. — Et quoniam tales spiritus dispositi sunt in summo ad deiformitatem gloriae suscipiendam in se; cum ianua sit aperta et purgatio consummata, necesse est, illos spiritus evolare, in quibus est caritatis ignis sursum levans, et nihil retardans ex parte impuritatis animae vel reatus. Nec enim decet divinam misericordiam seu iustitiam, ut amplius differat gloriam, cum inveniat8 receptaculum idoneum, et magna sit poena in dilatione praemiorum, nec amplius puniri debeat spiritus iam purgatus.