Breviloquium

Bonaventure

Breviloquium

Bonaventure (1217–1274)

First published 1882

Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.


Prologus

Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.

Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.

Caput III: De istius fidei intelligentia sana.

Caput IV: De istius fidei expressione catholica.

Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.

Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.

Caput VII: De omnipotentia Dei.

Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.

Caput IX: De voluntate Dei et providentia.

Caput X: De productione mundi totalis.

Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.

Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.

Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.

Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.

Caput XV: De productione supernorum spirituum.

Caput XVI: De apostasia daemonum.

Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.

Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.

Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.

Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.

Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.

Caput XXII: De origine mali in communi.

Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.

Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.

Caput XXV: De primorum parentum punitione.

Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.

Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.

Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.

Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.

Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.

Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.

Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.

Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.

Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.

Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.

Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.

Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.

Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.

Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.

Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.

Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.

Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.

Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.

Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.

Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.

Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.

Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.

Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.

Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.

Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.

Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.

Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.

Caput LIII: De Sacramentorum origine.

Caput LIV: De Sacramentorum variatione.

Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.

Caput LVI: De Sacramentorum institutione.

Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.

Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.

Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.

Caput LX: De integritate confirmationis.

De Sacramento confirmationis hoc tenendum est, quod ad ipsius integritatem requiritur forma vocalis, quae secundum morem magis communem haec est: Signo te signo crucis, confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. — Requiritur etiam chrisma, quod conficitur ex oleo olivarum et balsamo, de quo cum per manus episcopi signum crucis fronti imprimitur sub praedicta forma verborum confirmationis, suscipitur Sacramentum; per quod confirmatur homo ut pugil ad nomen Christi audacter et publice confitendum.

Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia reparativum principium nostrum, Verbum scilicet incarnatum, sicut aeternaliter conceptum est in corde Patris et temporaliter in carne sensibiliter apparuit homini, sic neminem reparat, nisi ipsum et corde credendo concipiat et creditum exterius confitendo depromat confessione debita; huiusmodi est confessio veridica veritate plena, quae non tantum est veritas speculativa, verum etiam practica. Haec autem est, in qua non tantum est « adaequatio intellectus, sermonis et rei », verum etiam, in qua totus homo veritati conformatur secundum intelligentiam rationis, secundum complacentiam voluntatis et secundum adhaerentiam virtutis, ut sit ex toto corde, tota anima et tota mente, sit ex corde puro, conscientia bona et fide non ficta; et talis est confessio integra, placida et intrepida; ut sit integra ratione eius, de quo est; placida ratione eius, coram quo fit; intrepida ratione eius, a quo fieri habet illa confessio. Quoniam ergo ad hoc homo pusillanimis non est idoneus, nisi per manum supernae gratiae confirmetur; ideo ad hoc Sacramentum confirmationis fuit divinitus institutum tanquam immediate sequens baptismum.

Quia vero « finis imponit necessitatem his quae sunt ad finem »; ideo integrari debet hoc Sacramentum secundum exigentiam confessionis praedictae et suarum conditionum, trium videlicet praedictarum. Primo ergo, quoniam confessio haec debet esse integra; et integritas confessionis non est, nisi quis confiteatur Christum verum hominem pro hominibus crucifixum, eundemque verum Dei Filium incarnatum, in Trinitate Patri et Spiritui sancto per omnia coaequalem: hinc est, quod in forma vocali non tantum fit expressio actus confirmandi, verum etiam ipsius signi crucis et nominis beatissimae Trinitatis.

Amplius, quoniam confessio debet esse placida ratione eius, coram quo fit, et fieri habet coram Deo et hominibus; et Deo non potest placere, nisi adsit lumen intelligentiae et nitor conscientiae, nec proximo, nisi adsit odor bonae famae et vitae honestae: ideo ad horum designationem in elemento exteriori commiscetur oleum olivarum, quod est nitidum, et balsamum, quod est odoriferum; ut per hoc significetur, quod confessio, ad quam hoc Sacramentum ordinat et disponit, coniunctum debet habere nitorem conscientiae et intelligentiae cum suavi odore tam vitae quam famae, ne contrarietas aliqua sit inter linguam et conscientiam, vel inter linguam et famam, propter quam talis confessio non acceptetur ab homine nec approbetur a Christo.

Postremo, quoniam talis confessio debet esse intrepida, ut nec pudore nec timore dimittat quis dicere veritatem, nec tempore persecutionis ignominiosam mortem Christi in cruce confiteri publice formidet quis vel erubescat, praecipue horrens incidere in consimilem poenam et ignominiam passionis; et huiusmodi timor et pudor potissime apparet in facie et maxime in fronte: ideo ad omnem verecundiam et formidinem propulsandam et manus potestativa imponitur, quae confirmet, et crux fronti imprimitur, ut non erubescat eam publice confiteri nec formidet pro confessione nominis Christi, si opus fuerit, quantamcumque poenam vel ignominiam sustinere, tanquam verus pugil unctus ad proelium et tanquam miles strenuus, ferens in fronte regis sui signum et crucis eius triumphale vexillum, cum quo paratus sit penetrare hostium cuneos securus. Non enim potest crucis gloria libere praedicari, si crucis poena et ignominia formidetur, iuxta quod sanctus dicebat Andreas: « Ego, si crucis ignominiam expavescerem, crucis gloriam non praedicarem ».

Caput LXI: De integritate eucharistiae.

Caput LXII: De integritate poenitentiae.

Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.

Caput LXIV: De integritate ordinis.

Caput LXV: De integritate matrimonii.

Caput LXVI: De iudicio in communi.

Caput LXVII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatoria.

Caput LXVIII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suffragia ecclesiastica.

Caput LXIX: De concomitantibus iudicium, sicut est conflagratio ignium.

Caput LXX: De concomitantibus iudicium, sicut est resurrectio corporum.

Caput LXXI: De consequentibus ad iudicium, sicut est poena infernalis.

Caput LXXII: De gloria paradisi.

↑ Top of work