Breviloquium

Bonaventure

Breviloquium

Bonaventure (1217–1274)

First published 1882

Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.


Prologus

Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.

Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.

Caput III: De istius fidei intelligentia sana.

Caput IV: De istius fidei expressione catholica.

Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.

Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.

Caput VII: De omnipotentia Dei.

Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.

Caput IX: De voluntate Dei et providentia.

Caput X: De productione mundi totalis.

Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.

Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.

De natura corporea quantum ad esse haec tenenda sunt, quod corporalis mundi machina tota consistit in natura caelesti et elementari, ita quod caelestis distincta est in tres caelos principales, scilicet empyreum, crystallinum et firmamentum. — Intra firmamentum autem, quod est caelum stellatum, continentur septem orbes septem planetarum, quae sunt: saturnus, iupiter, mars, sol, venus, mercurius, luna. — Natura vero elementaris in quatuor sphaeras distinguitur, scilicet ignis, aeris, aquae et terrae; et sic procedendo a summo caeli cardine usque ad centrum terrae, decem occurrunt orbes caelestes et quatuor sphaerae elementares; ex quibus integratur et constituitur tota machina mundi sensibilis distincte, perfecte et ordinate.

Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum natura corporalis ad perfectionem sui et expressionem sapientiae multiformis primi principii requirat multiformitatem formarum, sicut apparet in mineralibus, plantis et animalibus; necesse fuit ponere aliqua corpora simplicia, quae multiformiter possent misceri ad introductionem formarum multiformium; et talis est natura subiecta contrarietati, et haec est elementaris. Necesse etiam fuit, fieri naturam, per quam haberent haec contraria in mixto conciliari; et talis est natura elongata a contrarietate, cuiusmodi est natura lucis et corporis supercaelestis.

Et quoniam mixtio fieri non potest nisi per contraria agentia et patientia, ideo necesse fuit, duplicem contrarietatem fieri in elementis, scilicet quantum ad qualitates activas, quae sunt calidum et frigidum; et quantum ad passivas, quae sunt humidum et siccum. Et quia quodlibet elementum agit et patitur, ideo habet duas qualitates, unam activam et alteram passivam, ita tamen, quod unam principalem et propriam: ac per hoc necesse est, tantum quatuor esse elementa secundum quatuor qualitates praedictas, quadrupliciter combinatas.

Natura vero caelestis aut est uniformis et immobilis, et haec est empyreum, quia lux pura; aut mobilis et multiformis, et sic firmamentum; aut mobilis et uniformis, et sic caelum medium inter empyreum et stellatum, quod est caelum crystallinum. Quartum autem membrum, scilicet quod sit multiforme et immobile, non potest stare, quia multiformitas disponit ad motus varietatem, non ad uniformem quietem.

Sunt igitur tres caeli, quorum primum per totum est luminosum, scilicet empyreum; secundum per totum perspicuum, scilicet crystallinum; tertium ex utroque coniunctum, scilicet firmamentum. Cum igitur tres sint caeli incorruptibiles et quatuor elementa variabilia; ut fiat debita connexio, concordia et correspondentia, disposuit Deus septem orbes planetarum, qui sua varietate motuum et incorruptibilitate formarum quasi quoddam vinculum essent et iunctura inferiorum elementarium orbium et superiorum caelestium ad perficiendum et decorandum universum; quod secundum numerales proportiones ordinatum dicitur et connexum denario caelestium orbium et quaternario elementorum, reddentibus ipsum proportionaliter tam pulcrum quam perfectum et ordinatum, ut suo modo suum repraesentet principium.

Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.

Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.

Caput XV: De productione supernorum spirituum.

Caput XVI: De apostasia daemonum.

Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.

Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.

Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.

Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.

Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.

Caput XXII: De origine mali in communi.

Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.

Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.

Caput XXV: De primorum parentum punitione.

Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.

Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.

Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.

Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.

Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.

Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.

Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.

Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.

Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.

Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.

Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.

Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.

Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.

Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.

Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.

Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.

Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.

Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.

Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.

Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.

Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.

Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.

Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.

Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.

Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.

Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.

Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.

Caput LIII: De Sacramentorum origine.

Caput LIV: De Sacramentorum variatione.

Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.

Caput LVI: De Sacramentorum institutione.

Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.

Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.

Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.

Caput LX: De integritate confirmationis.

Caput LXI: De integritate eucharistiae.

Caput LXII: De integritate poenitentiae.

Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.

Caput LXIV: De integritate ordinis.

Caput LXV: De integritate matrimonii.

Caput LXVI: De iudicio in communi.

Caput LXVII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatoria.

Caput LXVIII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suffragia ecclesiastica.

Caput LXIX: De concomitantibus iudicium, sicut est conflagratio ignium.

Caput LXX: De concomitantibus iudicium, sicut est resurrectio corporum.

Caput LXXI: De consequentibus ad iudicium, sicut est poena infernalis.

Caput LXXII: De gloria paradisi.

↑ Top of work