Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
De confirmatione vero Angelorum hoc tenendum est, quod sicut angeli a Deo aversi statim sunt obstinati per impoenitentiam; sic ad Deum conversi statim fuerunt confirmati per gratiam et gloriam in voluntate, perfecte illuminati in ratione secundum cognitionem matutinam et vespertinam, perfecte fortificati in virtute sive imperativa, sive exsecutiva,1 et perfecte ordinati in operatione sive contemplativa, sive ministrativa; et hoc secundum triplicem hierarchiam, scilicet supremam, mediam et infimam.
Ad supremam autem spectant Throni, Cherubim et Seraphim; ad mediam Dominationes, Virtutes et Potestates; ad infimam Principatus, Archangeli, Angeli. Ex quibus plurimi sunt in ministerium missi2 et ad custodiam hominum deputati, quibus ministrant purgando, illuminando et perficiendo, secundum imperium voluntatis Dei.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum Angeli propter expressam similitudinem et propinquitatem ad primum et summum principium habeant intellectum deiformem3 et immutabilitatem post consensum ex libertate arbitrii; divina superveniente gratia, ad summum bonum conversi, cum totaliter in Deum tenderent, per gloriam fuerunt confirmati pariter et perfecti: ideo quantum ad voluntatem fuerunt stabiles et felices; quantum ad rationem, perspicaces, ita ut non tantum cognoscerent res in proprio genere, sed etiam in arte, ac per hoc non tantum haberent cognitionem vespertinam, sed etiam matutinam, vel etiam diurnam, propter illius lucis plenitudinem et omnimodam puritatem, respectu cuius omnis creatura merito potest dici tenebra.4 — Quantum autem ad virtuositatem perfecte fortificati sive in imperando, sive in exsequendo, vel assumto corpore, vel etiam non assumto. — Quantum vero ad operationem perfectissime ordinati, ut iam non possint deordinari nec ascendendo ad contemplationem Dei nec descendendo ad ministrandum homini; quia, cum Deum facie ad faciem5 contemplentur, quocumque mittantur, intra Deum currunt. Aguntur enim et agunt secundum ordinem hierarchicum in eis initiatum per naturam et consummatum per gloriam, quae, stabiliendo liberi arbitrii vertibilitatem, illustravit perspicacitatem, ordinavit officiositatem et roboravit virtutem, secundum quatuor attributa superius6 nominata. — Perspicacitas autem rationis in contemplando aut principaliter respicit ad maiestatem divinam venerandam, aut ad veritatem intelligendam, aut ad bonitatem desiderandam; et secundum hoc sunt tres ordines in prima hierarchia, scilicet Throni, ad quos reverentia; Cherubim, ad quos sapientia, et Seraphim, ad quos spectat benevolentia. — Ad perfectam autem virtuositatem spectat virtus imperativa, virtus exsecutiva et virtus expeditiva.7 Prima ad Dominationes, secunda ad Virtutes, tertia vero ad Potestates spectat, quarum est arcere potestates contrarias. — Ad perfectam officiositatem spectat regere, revelare et relevare. Primum est Principatuum, secundum Archangelorum et tertium Angelorum, quia custodiunt, ne stantes cadant, et cadentes adiuvant, ut resurgant. — Et sic patet, quod haec omnia sunt in Angelis secundum plus et minus, gradatim a superioribus descendendo usque ad ima. Ordo autem denominari debet ab eo quod « excellentius accepit8 in munere ».