Breviloquium

Bonaventure

Breviloquium

Bonaventure (1217–1274)

First published 1882

Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.


Prologus

Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.

Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.

Caput III: De istius fidei intelligentia sana.

Caput IV: De istius fidei expressione catholica.

Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.

Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.

Caput VII: De omnipotentia Dei.

Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.

Caput IX: De voluntate Dei et providentia.

Caput X: De productione mundi totalis.

Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.

Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.

Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.

Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.

Caput XV: De productione supernorum spirituum.

Caput XVI: De apostasia daemonum.

Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.

Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.

Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.

Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.

Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.

Caput XXII: De origine mali in communi.

Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.

Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.

Caput XXV: De primorum parentum punitione.

Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.

Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.

Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.

Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.

Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.

Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.

Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.

Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.

Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.

Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.

Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.

Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.

Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.

De plenitudine autem sapientiae Christi in intellectu hoc tenendum est, quod in Verbo incarnato, Christo scilicet Domino nostro, fuit omnis sapientiae plenitudo non solum quantum ad cognita, verum etiam quoad cognoscendi modos et differentias. — In Christo namque fuit cognitio sempiternalis ex parte Deitatis, cognitio sensibilis ex parte sensualitatis et carnis, cognitio scientialis ex parte mentis et spiritus; et haec fuit triplex: quaedam scilicet per naturam, quaedam per gratiam et quaedam per gloriam. Unde sapientiam habuit et ut Deus et ut homo, ut comprehensor et ut viator, ut illuminatus per gratiam et ut recte formatus per naturam; et ita in universo fuerunt in Christo quinque modi cognoscendi. — Primus est secundum divinam naturam; et hoc modo cognovit omnia actualia et possibilia, finita et infinita, cognitione actuali et comprehensiva. — Secundus est per gloriam; et hoc modo cognovit omnia actualia et finita, cognitione actuali et comprehensiva; infinita vero non nisi forte cognitione habituali, vel excessiva. — Tertius, per gratiam; et hoc modo cognovit omnia spectantia ad humani generis redemptionem. — Quartus, secundum naturam integram, cuiusmodi fuit in Adam; et hoc modo cognovit omnia, quae spectant ad universi constitutionem. — Quintus, secundum sensibilem experientiam; et hoc modo cognovit ea quae veniunt ad organa sensuum, secundum quem modum dicitur, quod didicit ex his quae passus est, obedientiam.

Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, sicut reparativi principii est nos reparare per liberalissimam gratiam; sic etiam per providentissimam sapientiam. Quod enim secundum ordinem sapientiae conditum fuit non potest absque luce et ordine sapientiae reparari; et ideo, sicut Christus debuit esse immunis ab omni culpa, sic elongatus debuit esse ab omni ignorantia, ac per hoc totaliter repletus supernae sapientiae luce et circumfulgentia. Quapropter cognitionem perfectam habuit secundum utramque naturam et potentiam cognoscitivam et secundum omnem rerum existentiam.

Quia ergo res habent esse in aeterna arte et in humana mente et in proprio genere; necesse fuit, Christum habere hanc triformem rerum cognitionem. Quia vero res dupliciter potest cognosci in arte, scilicet vel ab ipso artifice, vel ab alio contemplante artem; similiter habet dupliciter esse et cognosci in mente, etiam praeter acquisitionem, quae Christo non competit propter imperfectionem, scilicet vel secundum habitum innatum, vel secundum habitum infusum: hinc est, quod necessarium fuit ad perfectam sapientiae plenitudinem, quinque modos praedictos reperiri in Christo Deo et homine, ut in arte aeterna cognoscat res et per naturam Deitatis et per gloriam comprehensionis; in mente sua per habitum naturalem et innatum, sicut cognoverunt Adam et Angeli; et per habitum gratuitum et infusum, sicut Sancti Dei per Spiritum sanctum illuminati; in proprio vero genere cognosceret via sensus, memoriae et experientiae, quae in nobis facit rem incognitam cognosci, in Christo vero rem cognitam secundum unum modum cognosci fecit secundum alium.

Quoniam autem divina substantia, virtus et operatio est immensa, hinc est, quod secundum primum modum, qui est per naturam Deitatis, infinita actualiter comprehendit; quodam enim ineffabili modo summe infinito omnis infinitas est finita.

Quia vero creaturae quantumcumque sublimatae finita est substantia, virtus et operatio, ita tamen, quod mens humana non quiescit nisi in bono infinito, nec tamen illud proprie comprehendit, quia infinitum non comprehenditur a finito, accepta comprehensione proprie: hinc est, quod quantum ad secundum modum cognoscendi anima Christi per gloriam comprehensionis capit quantumcumque potest capere natura finita, per bonum infinitum beatificata, cui est summe unita; ac per hoc ad finita se extendit actualiter comprehendendo, ad infinita vero non nisi forte habitualiter, vel etiam excedendo. Non enim potest anima aequari Verbo, nec in scientia nec in aliquo alio.

Rursus, quia gratia maxime respicit opus reparationis; hinc est, quod secundum tertium modum cognoscendi per gratiam perfectissimam cognovit Christus omnia, quae spectant ad reparationem nostram, longe excellentius et melius quam aliquis Prophetarum, vel etiam Angelorum.

Amplius, quia natura hominis bene instituta nata erat omnibus creaturis praeesse et ipsas nosse tanquam eas quae debeant sibi servire, sicut patuit in primi hominis conditione: hinc est, quod quantum ad quartum modum cognoscendi cognovit Christus omnia, quae spectant ad mundanam machinam construendam, longe excellentius quam Adam.

Postremo, quia sensus non est perceptivus rerum nisi ad obiecti praesentiam; hinc est, quod secundum cognitionem sensitivam non simul cognoscebat omnia, sed modo haec, modo illa, iuxta quod opportunum erat ad reparationem humani generis faciendam.

Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.

Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.

Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.

Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.

Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.

Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.

Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.

Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.

Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.

Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.

Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.

Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.

Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.

Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.

Caput LIII: De Sacramentorum origine.

Caput LIV: De Sacramentorum variatione.

Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.

Caput LVI: De Sacramentorum institutione.

Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.

Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.

Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.

Caput LX: De integritate confirmationis.

Caput LXI: De integritate eucharistiae.

Caput LXII: De integritate poenitentiae.

Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.

Caput LXIV: De integritate ordinis.

Caput LXV: De integritate matrimonii.

Caput LXVI: De iudicio in communi.

Caput LXVII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatoria.

Caput LXVIII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suffragia ecclesiastica.

Caput LXIX: De concomitantibus iudicium, sicut est conflagratio ignium.

Caput LXX: De concomitantibus iudicium, sicut est resurrectio corporum.

Caput LXXI: De consequentibus ad iudicium, sicut est poena infernalis.

Caput LXXII: De gloria paradisi.

↑ Top of work