Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.
Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.
Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.
Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.
Caput XXII: De origine mali in communi.
Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.
Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.
Caput XXV: De primorum parentum punitione.
Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.
Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.
Modus autem traductionis peccati originalis hic est, quod licet anima non sit ex traduce, originalis tamen culpa ab anima Adae transit ad animas posterorum, mediante carne per concupiscentiam generata, ita quod, sicut ab anima peccante infecta fuit caro Adae et prona effecta ad libidinem, sic, per libidinem seminata et secum trahens infectionem vitiosam, inficit et vitiat animam; quae quidem infectio in anima non tantum est poena, verum etiam culpa. Et sic persona corrumpit naturam, et natura corrupta corrumpit personam1, salva in omnibus divina iustitia, cui nullo modo potest imputari infectio animae, licet eam creando infundat et infundendo uniat cum carne infecta.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum primum principium hominem fecerit ad suam imaginem propter sui ipsius expressionem; sic condidit eum ex parte corporis, ut omnes homines propagarentur a primo homine tanquam ab uno radicali principio; sic ex parte animae, ut propter expressam similitudinem, tam in essendo et durando quam intelligendo et amando, immediate emanarent omnes spiritus rationales ab ipso Deo tanquam a primo principio et immediato. Et quoniam spiritus, tanquam excellentior, magis accedit ad primum principium; sic condidit Deus hominem, ut spiritus corpori praeesset, et corpus subesset spiritui creato2, quamdiu ille obediret Spiritui increato; et econtra, si spiritus non obediret Deo, iusto Dei iudicio corpus suum inciperet sibi rebellare; quod et factum est, cum Adam peccavit.
Sicut igitur, si Adam stetisset, corpus suum obediens spiritui fuisset, et tale ad posteros transmitteret, et Deus illi animam infunderet, ita quod, unita corpori immortali et sibi obedienti, haberet ordinem iustitiae et immunitatem omnis poenae: sic, ex quo Adam peccavit, et caro facta est rebellis spiritui, oportet, quod talem ad posteros transmittat, et quod Deus animam infundat secundum institutionem primariam; anima vero, cum unitur carni rebelli, incurrit defectum ordinis naturalis iustitiae, quo debebat omnibus inferioribus imperare. Et quia anima carni unita est, oportet, quod ipsam trahat, vel trahatur ab ipsa; et quia ipsam non potest trahere tanquam rebellem, necesse est, ut ab ipsa trahatur et incurrat morbum concupiscentiae. Et sic incurrit simul carentiam debitae iustitiae et morbum concupiscentiae; ex quibus duobus tanquam ex aversione et conversione dicitur integrari, secundum Augustinum et Anselmum, peccatum originale3.
Quoniam ergo ordinatissimum fuit, quod natura humana ita conderetur, et quod condita ita propagaretur, et quod peccans ita puniretur, sicut dictum est prius4, ita quod in conditione servatur ordo sapientiae; in propagatione, ordo naturae; in punitione, ordo iustitiae: patet, quod non est contra divinam iustitiam, si ad posteros transmittitur culpa.
Rursus, quia culpa originalis in animam transfundi non posset, nisi poena rebellionis in carne praecederet; et poena non esset, nisi culpa praecessisset; nec culpa processit5 a voluntate ordinata, sed inordinata, ac per hoc non a voluntate divina, sed humana: patet ergo, quod originalis peccati transfusio est a peccato primi hominis, non a Deo, non a natura condita, sed a vitio perpetrato. Et sic verum est quod dicit Augustinus6, quod «peccatum originale non transmittit ad posteros propagatio, sed libido».