Breviloquium

Bonaventure

Breviloquium

Bonaventure (1217–1274)

First published 1882

Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.


Prologus

Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.

Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.

Caput III: De istius fidei intelligentia sana.

Caput IV: De istius fidei expressione catholica.

Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.

Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.

Caput VII: De omnipotentia Dei.

Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.

Caput IX: De voluntate Dei et providentia.

Caput X: De productione mundi totalis.

Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.

Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.

Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.

Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.

Caput XV: De productione supernorum spirituum.

Caput XVI: De apostasia daemonum.

Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.

Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.

Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.

Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.

Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.

Caput XXII: De origine mali in communi.

Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.

Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.

Caput XXV: De primorum parentum punitione.

Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.

Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.

Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.

Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.

Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.

Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.

De peccatis autem poenalibus hoc tenendum est, quod licet malum culpae et malum poenae sint diversae malorum differentiae; quaedam tamen sic sunt peccata, quod etiam sunt poena peccati. Speciali namque modo peccata et poenae peccati dicuntur illa quae habent adiunctum dolorem et moestitiam, sicut invidia, accidia et consimilia. — Minus specialiter dicuntur illa quae habent adiunctam vel meram depravationem naturae, vel ignominiam, sicut sunt illa, quantum ad quae dicitur peccator tradi in reprobum sensum. — Generaliter autem peccata, quae «sunt inter primam apostasiam et ultimam poenam gehennae, et peccata dici possunt et poena peccati», iuxta quod dicit Gregorius, crimina criminibus vindicari. — Licet autem idem dicatur peccatum et poena peccati, tenendum tamen est, quod omnis poena in quantum poena iusta est et a Deo; nulla vero culpa iusta nec a Deo, sed tantum a libero voluntatis arbitrio. — Poena vero, quae mere poena est, a Deo est inflicta; quae vero est culpa, vel inclinans ad culpam est contracta, vel acta.

Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum malum dicat recessum a primo principio, per hoc quod nocet bono; non autem nocet bono nisi aliquid adimendo de bono; bonum autem consistit in modo, specie et ordine: nullum est malum, quod non sit corruptivum modi, speciei et ordinis. Ordo autem duplex est, scilicet ordo naturae et ordo iustitiae. Ordo naturae est in bono naturali, ordo iustitiae in bono morali; et quia bonum naturale est in omni natura, bonum morale in voluntate habet consistere: ideo ordo naturae est in omni natura, ordo vero iustitiae in voluntate electiva consistit. Et quia voluntas «est instrumentum se ipsum movens», natura vero minime; hinc est, quod ordo iustitiae est ordo non tantum factus, sed etiam factivus; ordo vero naturae est ordo factus. Quoniam ergo malum privare potest ordinem iustitiae et ordinem naturae; hinc est, quod duplex est malum, scilicet culpae et poenae.

Rursus, quia ordo iustitiae est ordo voluntarius; hinc est, quod «malum culpae est affectio voluntaria, malum autem poenae est affectio involuntaria».

Postremo, quia ordo iustitiae, qui est in voluntate, est ordo factivus; ideo «malum culpae, quod est eius privatio, est malum, quod facimus, et malum poenae est malum, quod patimur». Et quia passio non est, nisi naturaliter praecedat actio; nec actio, ad quam non sequatur aliqua passio: hinc est, quod nulla est poena sine praecedente merito culpae, nulla est etiam culpa, quin comitetur aliqua poena.

Et quoniam quod facimus a nobis est, quod patimur potest esse a nobis et ab aliis, utpote a causa superiori, vel inferiori: ideo, licet omnis culpa sit a nobis, non tamen omnis poena est a nobis, immo quaedam a nobis acta, quaedam inflicta, quaedam contracta.

Et quia cum qui facit quod non debet, iustum est pati quod debet; ideo omnis poena in quantum poena iusta est et a divina providentia, quia ordinata ad culpam et ipsius culpae ordinativa.

Quia vero passio illa potest esse per ademptionem boni naturalis, vel boni moralis cum naturali; hinc est, quod quaedam poena est mere poena, quaedam vero est poena et culpa; quia bonum morale, quod est iustitia, non adimitur nisi per iniustitiam, quae est culpa. — Prima igitur poena est a Deo et secundum quod poena, et secundum id quod est: a Deo, inquam, non instituente, sed vindicante. Secunda vero, cum sit culpa, secundum id quod est, a Deo non est, sed solum quantum ad ordinem. Ipsa vero vel est acta, si sequatur ad actuale, vel est contracta, si sequatur ad originale.

Si ergo proprie accipiatur malum, secundum quod est privatio boni naturalis et affectio involuntaria et malum, quod patimur; sic non coincidit cum malo culpae in idem, licet sit annexum eidem. Si autem accipiatur large, ut dicatur malum, quod patimur sive a nobis, sive aliunde, sive in natura, sive in voluntate; sic coincidunt in idem, sed non ad idem, vel secundum idem: quia quod est culpa in se dicitur praecedentis poena; vel: culpa ratione actionis dicitur esse poena ratione passionis. — Et sic patet, quomodo, pro quanto et quare aliquid simul dicatur peccatum et poena peccati.

Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.

Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.

Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.

Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.

Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.

Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.

Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.

Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.

Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.

Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.

Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.

Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.

Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.

Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.

Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.

Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.

Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.

Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.

Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.

Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.

Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.

Caput LIII: De Sacramentorum origine.

Caput LIV: De Sacramentorum variatione.

Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.

Caput LVI: De Sacramentorum institutione.

Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.

Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.

Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.

Caput LX: De integritate confirmationis.

Caput LXI: De integritate eucharistiae.

Caput LXII: De integritate poenitentiae.

Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.

Caput LXIV: De integritate ordinis.

Caput LXV: De integritate matrimonii.

Caput LXVI: De iudicio in communi.

Caput LXVII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatoria.

Caput LXVIII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suffragia ecclesiastica.

Caput LXIX: De concomitantibus iudicium, sicut est conflagratio ignium.

Caput LXX: De concomitantibus iudicium, sicut est resurrectio corporum.

Caput LXXI: De consequentibus ad iudicium, sicut est poena infernalis.

Caput LXXII: De gloria paradisi.

↑ Top of work