Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.
Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.
Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.
Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.
Caput XXII: De origine mali in communi.
Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.
Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.
Caput XXV: De primorum parentum punitione.
Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.
Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.
Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.
Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.
Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.
Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.
Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.
Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.
Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.
Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.
Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.
Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.
Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.
Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.
Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.
Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.
Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.
Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.
Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.
Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.
Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.
Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.
Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.
Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.
Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.
Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.
Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.
Caput LIII: De Sacramentorum origine.
Caput LIV: De Sacramentorum variatione.
Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.
Caput LVI: De Sacramentorum institutione.
Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.
Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.
Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.
Caput LX: De integritate confirmationis.
Caput LXI: De integritate eucharistiae.
Caput LXII: De integritate poenitentiae.
Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.
Caput LXIV: De integritate ordinis.
Caput LXV: De integritate matrimonii.
Caput LXVI: De iudicio in communi.
Caput LXVII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatoria.
Caput LXVIII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suffragia ecclesiastica.
Caput LXIX: De concomitantibus iudicium, sicut est conflagratio ignium.
Deinde aliquid adiiciendum est de concomitantibus iudicium, quae sunt duo, scilicet conflagratio ignium mundanorum et resurrectio corporum.1
De conflagratione igitur hoc tenendum est, quod ignis praecedet faciem iudicis, quo terrae facies exuretur, ita quod figura huius mundi2 mundanorum ignium conflagratione peribit, sicut factum est aquarum inundatione diluvium. — Dicitur autem transire figura huius mundi non quantum ad destructionem totalem huius mundi sensibilis, sed quia per actionem illius ignis omnia elementaria inflammantis consummentur vegetabilia et animalia, purgabuntur et innovabuntur elementa, maxime aer et terra, purgabuntur iusti et adurentur reprobi; quibus factis, cessabit etiam motus caeli, ut sic, completo numero electorum, fiat quodam modo innovatio et praemiatio corporum mundanorum.3
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia principium rerum universale, cum sit sapientissimum; etsi in omnibus, quae agit, attendat ordinem sapientiae, potissime autem in his debet attendere, quae spectant ad consummationem; ut sic non discordet primum a medio, nec medium a postremo, sed in cunctis congruentissime ordinatis appareat illius primi principii sapientia ordinans et bonitas et altitudo. Quoniam ergo Deus secundum sapientiam suam ordinatissimam cunctum mundum istum sensibilem et maiorem fecit propter mundum minorem, videlicet hominem,4 qui inter Deum et res istas inferiores in medio collocatus est; hinc est, quod ut omnia sibi invicem congruant, et habitatio cum habitatore habeat harmoniam, homine bene instituto, debuit mundus iste in bono et quieto statu institui; homine labente, debuit etiam mundus iste deteriorari; homine perturbato, debuit perturbari; homine expurgato, debuit expurgari; homine innovato, debuit innovari; et homine consummato, debuit quietari.5
Primo ergo, quoniam mundus iste perturbari debet, homine perturbato, sicut stetit cum stante et quodam modo cecidit cum labente; et in futuro iudicio propter severitatem iudicis ostendendam necesse est omnium corda terreri, et peccatorum maxime, qui universorum Dominum contempserunt, ut sic omnis creatura divinum accipiat zelum6 et conformetur auctori, conformetur etiam habitatori: necesse est, totius orbis cardines horribilissime commoveri. Et quia nihil intensius et velocius et horribilius in agendo commovet alia elementa quam ignis hinc inde ex omni parte concurrens; hinc est, quod necesse est, quod ipsius iudicis faciem ignis praecedat, non ex una parte tantum, sed ex omni parte mundi, quia ibi sit concursus ignis elementaris et terrestris, ignis purgatorii et etiam infernalis, ut per infernalem reprobi adurantur, per purgatorium iusti purgentur, per terrestrem haec terrae nascentia consumantur, per elementarem elementa subtilientur et ad innovationis statum disponantur, et simul cum hoc cetera conturbentur, ut non solum homines et daemones, verum etiam Angeli videntes terreantur.
Rursus, quoniam mundus iste purgari debet, homine expurgando,7 et homo in statu finalis temporis indiget purgari a scoria avaritiae et malitiae, sicut in primo tempore a faece luxuriae; indiget etiam purgari et velociter et intime et perfecte: hinc est, quod sicut mundus primus deletus est et quodam modo purgatus per elementum aquae, quod est frigidum, contra ardorem et faecem luxuriae; sic finalis mundus per ignem, propter refrigerium caritatis8 et frigus malitiae et avaritiae, quae regnabunt in fine quasi in ipsius mundi senectute. Quae quia maximae sunt adhaerentiae, necesse est, quod purgans sit actionis intimae, violentae et acceleratae; quod non contingit reperiri in elemento alio quam in igne. Et ideo sicut factum est aquarum inundatione diluvium, sic per actionem ignis huius mundi sensibilis facies exuretur.9
Amplius, quoniam mundus iste innovari debet cum homine innovato;10 nec innovari potest aliquid in novam formam, nisi exuat vetustatem et quodam modo disponatur dispositione nova superinducta: hinc est, quod cum ignis maxime habeat virtutem expulsivam formae extraneae, habeat etiam vim subtiliativam et caelesti naturae cognatam: ideo per ipsum debet fieri purgatio summa et innovatio, ita quod, cum geminam habeat efficaciam, quantum ad aliquid iudicis adventum praecedit, quantum autem ad reliquum, habet sequi. Et cum innovatio sit ad novitatem, quae amplius non redit in vetustatem; ac per hoc ad novitatem incorruptibilem, quam dare non est in potentia alicuius creaturae: hinc est, quod licet in illa purgatione et innovatione ignis aliquid agat per naturalem virtutem, ut inflammare, purgare, rarefacere et subtiliare, tamen necesse est, quod cum illa virtute naturali sit virtus operans supra naturam, cuius imperio fiet conflagrationis initium, et cuius etiam virtute fiet nihilominus complementum.
Postremo, quoniam mundus iste debet consummari, homine consummato; et tunc est homo consummatus, quando in gloria completus erit numerus electorum, ad quem quidem statum omnia tendunt sicut ad finem ultimum et completum: necesse est, facta11 completione illius numeri, terminari et quietari motus naturae caelestis; necesse est etiam, terminari transmutationes elementares; necesse est etiam per consequens, terminari generationem, quae est in animalibus12 et in plantis. Cum enim omnia ista ordinentur ad formam nobilissimam, quae quidem est anima rationalis; posito statu in animabus, necesse est, statum et complementum poni in ceteris praecedentibus. — Et ideo corpora caelestia, habita quiete et luminis plenitudine, dicuntur remunerari. Elementa vero, quae amplius non habent vim multiplicandi per transmutationem mutuam, dicuntur interire, non quantum ad substantiam, sed quantum ad actionem et passionem mutuam, et hoc maxime quantum ad qualitates activas. Vegetabilia vero et sensibilia, quia non habent potestatem ad vitam perpetuam et durationem sempiternam, qualis competit statui illius nobilitatis; necesse est in propria natura consumi, ita tamen, quod salvantur in principiis et quodam modo in simili, videlicet in homine, qui similitudinem habet cum omni genere creaturae;13 et ideo in ipsius innovatione et glorificatione possunt dici omnia innovari et quodam modo praemiari.