Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.
Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.
Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.
Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.
Caput XXII: De origine mali in communi.
Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.
Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.
Caput XXV: De primorum parentum punitione.
Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.
Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.
Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.
Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.
Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.
Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.
Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.
Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.
Postquam aliqua praedicta sunt de Trinitate Dei, de creatura mundi et de corruptela peccati; restat nunc aliqua breviter dicere de incarnatione Verbi, per quod quidem Verbum incarnatum facta est salus et reparatio generis humani, non quia aliter Deus non potuerit humanum genus salvare vel liberare, sed quia nullus alius modus erat ita congruus et conveniens ipsi reparatori et reparabili et reparationi1.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum principium effectivum rerum non potuerit nec decuerit esse nisi Deum; et non minus sit res conditas reparare quam in esse producere2, sicut non minus est bene esse quam simpliciter esse: decentissimum fuit, rerum principium reparativum esse Deum summum, ut, sicut omnia creaverat Deus per Verbum increatum, sic omnia curaret per Verbum incarnatum3. Quoniam ergo Deus omnia fecit potenter, sapienter et optime seu benevolenter; decuit, ut sic repararet, quod suam potentiam, sapientiam et benevolentiam ostenderet. Quid autem potentius quam coniungere extrema summe distantia in unam personam? Quid sapientius et congruentius, quam quod ad perfectionem totius universi fieret coniunctio primi et ultimi, Verbi scilicet Dei, quod est omnium principium, et humanae naturae, quae fuit ultima omnium creaturarum4? Quid benevolentius, quam quod Dominus propter servi salutem accipiat formam servi5? Immo hoc tantae benignitatis est, ut nihil clementius, nihil benignius, nihil amicabilius cogitari possit. — Convenientissimus ergo erat hic modus Deo reparatori propter commendandam divinam potentiam, sapientiam et benevolentiam.
Rursus, quia homo, cadens in culpam, averterat se et recesserat a principio6 potentissimo, sapientissimo et benevolentissimo; ideo corruerat in infirmitatem, ignorantiam et malignitatem, ac per hoc de spirituali effectus est carnalis, animalis et sensualis; et ideo ineptus erat ad divinam virtutem imitandam, ad lucem cognoscendam, ad bonitatem diligendam. Ad hoc igitur, quod homo ab isto statu repararetur, congruentissimum fuit, ut ei condescenderet primum principium, reddendo se illi noscibile, amabile et imitabile. Et quia homo carnalis, animalis et sensualis non noverat nec amabat nec sequebatur nisi sibi proportionalia et consimilia; ideo ad eripiendum hominem de hoc statu Verbum caro factum est7, ut ab homine, qui caro erat, et cognosci posset et amari et imitari ac per hoc et homo Deum cognoscens et amans et imitans remediaretur a morbo peccati.
Postremo, quia homo perfecte reparari non poterat, nisi recuperaret mentis innocentiam, Dei amicitiam et suam excellentiam, qua soli Deo suberat; et hoc non poterat fieri nisi per Deum in forma servi: ideo congruum fuit, Verbum incarnari. — Excellentiam namque recuperare non poterat, nisi reparator esset Deus; quia, si mera creatura, tunc homo esset illi merae creaturae subiectus, et sic non recuperaret statum excellentiae8. — Amicitiam quoque Dei recuperare non poterat nisi per mediatorem convenientem, qui manum posset ponere in utrumque et utrique parti conformis esset et utrique amicus, et ideo, sicut similis Deo per Divinitatem, sic similis homini per humanitatem. — Innocentiam vero mentis recuperare non poterat, nisi dimissa culpa; quam dimittere non decebat divinam iustitiam nisi per satisfactionem condignam; et quia satisfacere non poterat nisi Deus pro toto humano genere, nec debebat nisi homo, qui peccaverat: ideo congruentissimum fuit, humanum genus reparari per Deum-hominem natum9 de genere Adae. — Quoniam ergo excellentia recuperari non poterat nisi per reparatorem excellentissimum, nec amicitia reformari poterat nisi per mediatorem amicabilissimum, nec innocentia reacquiri poterat nisi per satisfactorem sufficientissimum; excellentissimus autem reparator non est, nisi sit Deus; amicabilissimus mediator non est, nisi sit homo; sufficientissimus satisfactor non est, nisi sit Deus pariter et homo: congruentissima fuit nostrae reparationi incarnatio Verbi, ut; sicut genus humanum in esse exierat per Verbum increatum et in culpam ceciderat deserendo10 Verbum inspiratum; sic a culpa resurgeret per Verbum incarnatum.