Breviloquium

Bonaventure

Breviloquium

Bonaventure (1217–1274)

First published 1882

Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.


Prologus

Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.

Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.

Caput III: De istius fidei intelligentia sana.

Caput IV: De istius fidei expressione catholica.

Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.

Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.

Caput VII: De omnipotentia Dei.

Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.

Caput IX: De voluntate Dei et providentia.

Caput X: De productione mundi totalis.

Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.

Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.

Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.

Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.

Caput XV: De productione supernorum spirituum.

Caput XVI: De apostasia daemonum.

Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.

Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.

Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.

Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.

Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.

Caput XXII: De origine mali in communi.

Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.

Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.

Caput XXV: De primorum parentum punitione.

Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.

Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.

Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.

Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.

Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.

Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.

Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.

De peccatis autem finalibus sive irremissibilibus, cuiusmodi sunt peccata in Spiritum sanctum, haec tenenda sunt, quod licet omne peccatum generaliter sit contra Deum trinum et unum, appropriate tamen dicitur aliquod peccatum esse in Patrem, aliquod in Filium, aliquod in Spiritum sanctum. — Hoc autem peccatum in Spiritum sanctum irremissibile dicitur in hoc saeculo et in futuro, non quia in hoc saeculo non possit dimitti, sed quia raro dimittitur aut vix in hoc saeculo quantum ad culpam, modicum autem et quasi nihil fiet sibi remissio in futuro quantum ad poenam. — Huius autem peccati sex sunt differentiae, scilicet invidia fraternae gratiae, impugnatio veritatis agnitae, desperatio, praesumtio, obstinatio mentis et impoenitentia finalis.

Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum peccatum dicat recessum a primo principio trino et uno, omne peccatum imaginem Trinitatis deformat et ipsam animam foedat quantum ad triplicem potentiam, scilicet irascibilem, rationalem et concupiscibilem; et a libero arbitrio procedit, quod gerit in se insigne Trinitatis: Patris, ratione facultatis; Filii, quia rationis; Spiritus sancti, quia voluntatis.

Licet autem haec tria concurrant simul ad omnem culpam, quaelibet tamen harum per suum defectum potest esse ratio deordinandi alias. Defectus autem circa facultatem est impotentia, circa rationem est ignorantia, circa voluntatem est malitia. Et hinc est, quod cum quaedam sint peccata ex impotentia, quaedam ex ignorantia, quaedam ex malitia; et potentia attribuatur Patri, sapientia Filio et voluntas Spiritui sancto; quod quaedam dicuntur esse in Patrem, quaedam in Filium, quaedam in Spiritum sanctum. Et quoniam nihil magis est in voluntate quam ipsa voluntas; et voluntas ipsa est origo peccati: nullum peccatum est adeo voluntarium et mere, sicut illud quod provenit ex corruptione existente in voluntate. — Cum enim dupliciter dicatur involuntarium, scilicet per violentiam et per ignorantiam: primum per defectum potentiae, secundum per defectum scientiae; quando voluntas sola corruptione sua, licet possit resistere et sciat, hoc malum esse, aliquid eligit; tunc dicitur peccare ex certa malitia; et tale peccatum mere procedit ex improbitate voluntatis liberi arbitrii et directe impugnat gratiam Spiritus sancti. — Et quia mere procedit ex libertate arbitrii, ideo non habet colorem excusationis, et propterea modicum et quasi nihil debet ei qui punitur, de poena relaxari. Quia vero directe impugnat gratiam Spiritus sancti, per quam fit remissio peccati; ideo dicitur irremissibile, non quia nullo modo possit remitti, sed quia, quantum est de se, directe est impugnativum medicamenti et remedii, per quod fieri habet remissio peccati.

Et quoniam remissio peccati fit a Deo per gratiam poenitentialem intra ecclesiasticam unitatem; ideo differentiae huius peccati accipiuntur, secundum quod directe impugnant illa tria. Aut enim impugnant ipsam gratiam poenitentialem in se; aut in comparatione ad Deum, a quo datur; aut in comparatione ad Ecclesiam, in qua suscipitur. Si in comparatione ad unitatem Ecclesiae; sic, quia unitas Ecclesiae consistit in fide et caritate, sive in gratia et veritate: sic est duplex peccatum, scilicet invidia fraternae gratiae et impugnatio veritatis agnitae. — Si in comparatione ad Deum dantem; cum universae viae eius quantum ad iustificationem maxime sint misericordia et veritas, sic est duplex peccatum: unum scilicet, quod impugnat misericordiam, et hoc est desperatio; aliud, quod impugnat iustitiam, et hoc est impunitatis praesumtio. — Si vero impugnat ipsam gratiam poenitentialem in se vel secundum se, sic est duplex: quia gratia poenitentialis facit resilire a commissis et praecavere a committendis. Contra primum est obstinatio mentis, contra secundum est impoenitentia finalis, secundum quod finalis impoenitentia dicitur propositum non poenitendi; sic enim est species peccati in Spiritum sanctum. Secundum autem quod finalis impoenitentia dicit continuationem peccati usque in finem; sic est sequela omnium mortalium, quae in hac vita non remittuntur, et maxime omnium specierum peccati in Spiritum sanctum.

Et sic omne peccatum initium sumit a superbia et consummationem sive finem habet in finali impoenitentia; in quam qui pervenerit corruit in gehennam, a qua nullus peccans mortaliter potest liberari, nisi interveniat gratia mediatoris Christi. Et ideo incarnationem ipsius desiderabat universitas salvandorum, cui mediatori Domino nostro omnis honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.

Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.

Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.

Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.

Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.

Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.

Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.

Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.

Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.

Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.

Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.

Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.

Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.

Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.

Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.

Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.

Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.

Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.

Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.

Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.

Caput LIII: De Sacramentorum origine.

Caput LIV: De Sacramentorum variatione.

Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.

Caput LVI: De Sacramentorum institutione.

Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.

Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.

Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.

Caput LX: De integritate confirmationis.

Caput LXI: De integritate eucharistiae.

Caput LXII: De integritate poenitentiae.

Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.

Caput LXIV: De integritate ordinis.

Caput LXV: De integritate matrimonii.

Caput LXVI: De iudicio in communi.

Caput LXVII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatoria.

Caput LXVIII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suffragia ecclesiastica.

Caput LXIX: De concomitantibus iudicium, sicut est conflagratio ignium.

Caput LXX: De concomitantibus iudicium, sicut est resurrectio corporum.

Caput LXXI: De consequentibus ad iudicium, sicut est poena infernalis.

Caput LXXII: De gloria paradisi.

↑ Top of work