Breviloquium

Bonaventure

Breviloquium

Bonaventure (1217–1274)

First published 1882

Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.


Prologus

Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.

Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.

Caput III: De istius fidei intelligentia sana.

Caput IV: De istius fidei expressione catholica.

Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.

Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.

Caput VII: De omnipotentia Dei.

Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.

Caput IX: De voluntate Dei et providentia.

Caput X: De productione mundi totalis.

Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.

Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.

Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.

Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.

Caput XV: De productione supernorum spirituum.

Caput XVI: De apostasia daemonum.

Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.

Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.

Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.

Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.

Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.

Caput XXII: De origine mali in communi.

Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.

Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.

De culpa vero primorum parentum haec tenenda sunt, quod mulier, consentiens tentationi diabolicae, appetiit scientiam et excellentiam ad modum Dei, appetiit nihilominus experiri suavitatem ligni vetiti; et tandem incidit in transgressionem praecepti. — Nec hoc contenta, offerendo fructum ligni vetiti, induxit virum, qui, nolens delicias suas contristare, mulierem non corripuit, sed potius consensum praebuit male suadenti; et oblatum pomum gustando, factus est transgressor divini mandati.

Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia; cum a primo principio, ut supra dictum fuit, datus esset homini duplex sensus et appetitus respectu duplicis libri et respectu duplicis boni, ut secundum libertatem arbitrii homo posset ad utrumque converti; mulier, audita suggestione serpentis exteriori, non recurrit ad librum interiorem, qui legibilem se praebet recto iudicio rationis; sed sensum suum circa exteriorem librum tenuit et circa exterius bonum negotiari coepit. Et quia sensus eius non accessit ad verum infallibile, appetitus eius converti coepit ad bonum commutabile. Appetiit ergo quod diabolus promisit, et ideo consensit, ut faceret quod suggessit. excellentem scientiam, erecta est in superbiam, et erecta in superbiam, hoc ipso illecta est ad gulam; ac per hoc tertio prostrata est per inobedientiam. Primum fuit in mente, secundum in sensualitate, tertium in operatione. — Et sicut tentatio, ab inferiori incipiens, pervenit usque ad summum, quia ab auditu per appetitum venit ad consensum; sic e converso deordinatio, a superiori incipiens, pervenit usque ad imum et fecit unum peccatum consummatum, quod in humana natura omnis peccati initium est et origo malorum.

Nam mulier illecta illexit virum, qui similiter ad librum exteriorem conversus et ad bonum commutabile, nimis appretiando mulieris consortium et suae societatis solatium, nec mulierem voluit corripere nec proprias delicias contristare. Et quoniam debuit eam corripere et non corripuit, idcirco imputatur ei peccatum mulieris. Quia vero noluit suas delicias contristare, a se repellendo mulierem; incepit nimium se ipsum diligere, ac per hoc recedens a divina amicitia incidit in gulam et inobedientiam.

Fuit ergo transgressio praecepti utrique communis, licet ex alia et alia causa, quia non vir, sed mulier seducta fuit; in utroque tamen, scilicet viro et muliere, fuit deordinatio a summo usque ad imum, quia primo in mente sive in ratione, deinde in sensualitate et postremo in opere. Ideo enim uterque prostratus fuit per inobedientiam et illectus per gulam, quia uterque erectus fuit in superbiam, mulier quidem appetendo et ambiendo quod nondum acceperat, vir nimis amando et appretiando quod iam habebat; unde mulier manducando credidit sublimari, Adam vero, existimans se aliquid magnum et Deo carum, minus graviter puniri. Nondum enim expertus fuerat rigorem divinae severitatis. — Et sic uterque, dum inordinate se erexit supra se, cecidit miserabiliter infra se a statu innocentiae et gratiae ad statum culpae et miseriae.

Caput XXV: De primorum parentum punitione.

Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.

Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.

Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.

Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.

Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.

Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.

Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.

Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.

Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.

Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.

Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.

Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.

Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.

Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.

Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.

Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.

Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.

Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.

Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.

Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.

Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.

Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.

Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.

Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.

Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.

Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.

Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.

Caput LIII: De Sacramentorum origine.

Caput LIV: De Sacramentorum variatione.

Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.

Caput LVI: De Sacramentorum institutione.

Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.

Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.

Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.

Caput LX: De integritate confirmationis.

Caput LXI: De integritate eucharistiae.

Caput LXII: De integritate poenitentiae.

Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.

Caput LXIV: De integritate ordinis.

Caput LXV: De integritate matrimonii.

Caput LXVI: De iudicio in communi.

Caput LXVII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatoria.

Caput LXVIII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suffragia ecclesiastica.

Caput LXIX: De concomitantibus iudicium, sicut est conflagratio ignium.

Caput LXX: De concomitantibus iudicium, sicut est resurrectio corporum.

Caput LXXI: De consequentibus ad iudicium, sicut est poena infernalis.

Caput LXXII: De gloria paradisi.

↑ Top of work