Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.
Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.
Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.
Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.
Caput XXII: De origine mali in communi.
Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.
Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.
Caput XXV: De primorum parentum punitione.
Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.
Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.
Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.
Postremo, modus curationis originalis hic est1, quod sic curatur culpa, quod remanet poena temporalis, sicut patet in parvulis baptizatis; sic curatur quantum ad reatum poenae aeternae, quod remanet quantum ad actum et motum concupiscentiae; sic curatur in parente, quod nihilominus ab eo qui curatus est per baptismum, transmittitur in prolem originale peccatum; sic tollitur originalis peccati macula, quod remanet sequela, cum qua oportet pugnare, quamdiu vivimus in hac vita, quia in nullo prorsus exstinguitur concupiscentia per gratiam communem; quod dico propter beatissimam Virginem, in qua in conceptione Filii Dei exstincta fuit per gratiam singularem2.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, sicut infectio derivatur in omnes a principio creato, a quo fit corporum propagatio, et hoc a parte inferiori, scilicet carnis; sic curatio fieri habet a principio increato, a quo fit animarum infusio, et hoc a parte superiori, scilicet mentis. Quoniam igitur ex parte mentis distinctio est in hominibus, ita quod secundum illam non propagatur unus ab alio, sed immediate exit a Deo3; gratia curativa, menti nostrae a Deo infusa respicit unumquemque, in quantum tenet rationem personae singularis et individuae, non in quantum tenet rationem productivi secundum virtutem naturae. Quia ergo originale est morbus inficiens personam pariter et naturam, personam in voluntate, naturam in carne; ideo sic curatur macula originalis in mente, quod remanet infectio et sequela in carne.
Et quia homo generat, non secundum quod curatus in mente, sed secundum quod corruptus in carne, non secundum quod spiritualis, sed secundum quod carnalis; hinc est, quod quamvis sit baptizatus et sic ab originali mundatus in se, transmittit tamen originale in prolem.
Rursus, quia reatus poenae aeternae respicit deformitatem mentis et personae, motus autem respicit inclinationem carnis et naturae; ideo transit originale per baptismum quantum ad reatum et remanet quantum ad actum4.
Postremo, quia temporalis afflictio conditionem respicit ex parte carnis; cum caro remaneat semper subiecta cuidam infectioni, remanere debet semper subiecta poenalitati: et ideo, sicut poenalitas et corruptio per gratiam non aufertur a carne; sic sequela illa sive concupiscentia et languor membrorum simul stare potest cum gratia curativa. Et ideo, quamvis paulatim minuatur, quia tamen radix non tollitur, nunquam omnino aufertur in viatore nisi in beatissima Virgine per gratiam singularem. Quia enim Virgo concepit eum qui erat expiatio omnis culpae5, ideo data fuit ei gratia singularis, qua exstincta fuit in ea radicitus omnis concupiscentia, ad concipiendum Dei Filium absque omni peccati labe et corruptela. «Nempe decens erat, ut ea puritate, qua maior sub Deo nequit intelligi, Virgo illa niteret, cui Deus Pater unicum Filium, quem de corde suo genitum sibi aequalem tanquam se ipsum diligebat, ita dare disponebat, ut naturaliter esset unus idemque communis Dei Patris et Virginis Filius; et quam ipse Filius substantialiter facere sibi matrem eligebat, et de qua Spiritus sanctus volebat et operaturus erat, ut conciperetur et nasceretur ille, de quo ipse procedebat»6.