Breviloquium

Bonaventure

Breviloquium

Bonaventure (1217–1274)

First published 1882

Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.


Prologus

Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.

Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.

Caput III: De istius fidei intelligentia sana.

Caput IV: De istius fidei expressione catholica.

Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.

Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.

Caput VII: De omnipotentia Dei.

Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.

Caput IX: De voluntate Dei et providentia.

Caput X: De productione mundi totalis.

Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.

Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.

Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.

Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.

Caput XV: De productione supernorum spirituum.

Caput XVI: De apostasia daemonum.

Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.

Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.

Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.

Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.

Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.

Caput XXII: De origine mali in communi.

Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.

Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.

Caput XXV: De primorum parentum punitione.

Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.

Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.

Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.

Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.

Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.

Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.

Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.

Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.

Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.

Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.

Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.

Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.

Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.

Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.

Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.

Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.

Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.

Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.

Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.

Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.

Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.

Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.

Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.

Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.

Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.

Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.

Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.

Caput LIII: De Sacramentorum origine.

Caput LIV: De Sacramentorum variatione.

De variatione autem Sacramentorum hoc tenendum est, quod Sacramenta ab initio ad curationem hominis instituta sunt et semper cum morbo hominis cucurrerunt et usque in finem saeculi perdurabunt; sed alia fuerunt in lege naturae, alia sub lege scripta, alia sub gratia. Et in his omnibus illa quae posteriora sunt, significatione sunt evidentiora et effectu gratiae digniora. — In lege enim naturae fuerunt oblationes, sacrificia et decimationes. In lege autem scripta introducta est circumcisio, superaddita est expiatio, et superadiecta est oblationum, decimationum et sacrificiorum multiformis distinctio. — In lege autem nova «statuta sunt Sacramenta numero pauciora, utilitate potiora, virtute efficaciora», et praeeminentia digniora; in quibus est impletio simul et evacuatio Sacramentorum omnium praedictorum.

Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia Verbum incarnatum, quod est reparationis nostrae principium et fons et origo Sacramentorum, cum sit clementissimum et sapientissimum; eo quod clementissimum est, non permisit, quod curreret morbus peccati sine remedio Sacramenti; eo vero, quod sapientissimum est, ideo iuxta dictamen suae immutabilis sapientiae cuncta ordinatissime gubernantis diversa adhibuit medicamenta et varia, secundum mutationem variam temporum diversorum. Quoniam ergo «ab initio, procurrente tempore, et adventu Salvatoris magis ac magis appropinquante, semper magis ac magis effectus salutis crevit et cognitio veritatis; congruum fuit, et ipsa signa salutis per successionem temporum alia post alia variari, ut effectus gratiae divinae in salutem cresceret, simulque et ipsa significatio in ipsis signis visibilibus evidentior appareret». Et ideo «primum per oblationem et postea per circumcisionem, ad ultimum per baptismalem ablutionem expiationis et iustificationis Sacramentum formari institutum est; quia eiusdem mundationis forma et similitudo in oblatione quidem occulte invenitur, in circumcisione vero evidentius exprimitur, per baptismum autem manifestius declaratur». Et hinc est, quod «illa primi temporis Sacramenta, sicut dicit Hugo, fuerunt sicut veritatis umbra, medii temporis sicut figura seu imago, postremi, scilicet gratiae, sicut corpus», quia intra se veritatem et gratiam curatricem continent, quam praesentant, et praesentialiter conferunt quod promittunt.

Rursus, quoniam praesentia veritatis et gratiae, quae in lege gratiae exhibetur, ratione suae excellentiae et multiformitatis in opere et virtute per unum signum exprimi non poterat, ut decebat; hinc est, quod in omni tempore et lege plura fuerunt Sacramenta data ad illam veritatem et gratiam exprimendam; sed praecipue in tempore legis figurae, cuius est figurare, multa signa et varia praecesserunt, quae sua varietate Christi gratiam multipliciter exprimerent et excellentius commendarent, et multipliciter commendando nutrirent parvulos, exercerent imperfectos et duros onerando frangerent et ad iugum gratiae domarent et quodam modo emollirent.

Postremo, quoniam, veritate superveniente, cessat umbra, et figura praenuntians sortitur finem intentum, quo habito, cessare debet eius usus et actus; hinc est, quod gratia superveniente, vetera Sacramenta et signa impleta sunt pariter et sublata, quia signa erant prognostica futurorum et quasi praenuntiantia de longinquo; et nova nihilominus instituta tanquam demonstrativa praesentis gratiae et rememorativa quodam modo passionis dominicae, quae fons est et origo gratiae curativae sive in nobis, sive in his qui praecesserunt Christi adventum; sed in his qui praecesserunt, tanquam pretium promissum, in his qui sequuntur, tanquam pretium persolutum. Et quoniam non debetur gratia promissioni pretii nisi ratione persolutionis; et abundantior debetur persoluto pretio quam promisso: hinc est, quod passio Christi immediatius sanctificat Sacramenta temporis legis novae et pleniori gratia in eis redundat. Propter quod illa praeparaverunt et perduxerunt ad haec, sicut via ad terminum, sicut signum ad signatum, sicut figura ad veritatem, et sicut imperfectum reducit et praeparat ad perfectum.

Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.

Caput LVI: De Sacramentorum institutione.

Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.

Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.

Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.

Caput LX: De integritate confirmationis.

Caput LXI: De integritate eucharistiae.

Caput LXII: De integritate poenitentiae.

Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.

Caput LXIV: De integritate ordinis.

Caput LXV: De integritate matrimonii.

Caput LXVI: De iudicio in communi.

Caput LXVII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatoria.

Caput LXVIII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suffragia ecclesiastica.

Caput LXIX: De concomitantibus iudicium, sicut est conflagratio ignium.

Caput LXX: De concomitantibus iudicium, sicut est resurrectio corporum.

Caput LXXI: De consequentibus ad iudicium, sicut est poena infernalis.

Caput LXXII: De gloria paradisi.

↑ Top of work