Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.
Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.
Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.
Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.
Caput XXII: De origine mali in communi.
Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.
Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.
Caput XXV: De primorum parentum punitione.
Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.
Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.
Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.
Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.
Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.
Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.
Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.
Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.
Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.
Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.
Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.
Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.
Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.
Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.
Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.
Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.
Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.
Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.
Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.
Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.
Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.
Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.
Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.
Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.
Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.
Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.
De praeceptis autem legis divinae hoc tenendum est, quod in lege Moysaica sunt praecepta iudicialia, figuralia et moralia, utpote decem praecepta decalogi in duabus tabulis conscripta digito Dei1. — Lex autem evangelica iudicialia temperat auferendo, figuralia evacuat adimplendo, moralia consummat adiiciendo. Adiicit autem documenta instruentia, promissa excitantia et consilia perficientia; cuiusmodi sunt consilium paupertatis, consilium obedientiae et consilium castitatis, ad quae implenda invitat Christus Dominus noster eum qui vult esse perfectus2.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia primum principium, sicut est summe bonum in se ipso, sic est summe iustum in opere suo et in universi regimine3 disponendo. Quoniam ergo summe iusti est zelare iustitiam non tantum in se, verum etiam in altero; iustitia autem consistit in conformando se regulis iuris: hinc est, quod divinae iustitiae est regulas iustitiae homini imprimere et exprimere, non tantum dictando per modum veritatis erudientis, sed etiam praecipiendo et obligando per modum voluntatis imperantis. Et quoniam gratia facit voluntatem nostram divinae voluntati conformem, ipsius est disponere nos ad obtemperandum et subiacendum illis regulis iustitiae secundum dictamen legis divinitus datae.
Rursus, quoniam divinis imperiis dupliciter obtemperare contingit, videlicet ex timore poenae, vel ex amore iustitiae; et primum est imperfectorum, secundum autem perfectorum; ideo Deus duplicem homini contulit legem: unam timoris, alteram amoris, unam in servitutem generantem et alteram in adoptionem filiorum Dei transferentem;4 Ac per hoc, quia timentibus et imperfectis competit, ut terreantur per iudicia et manuducantur per signa et dirigantur nihilominus per praecepta; hinc est, quod lex Moysaica, quae est lex timoris, continet iudicialia et figuralia et moralia. — Perfectis autem et amantibus convenit aperta instructio documentorum, larga promissio praemiorum et alta perfectio consiliorum; hinc est, quod lex evangelica continet ista tria. Et ideo dicitur lex Moysaica differre ab evangelica, quia illa figurae, haec veritatis; illa lex poenae, haec gratiae; illa litteralis, ista spiritualis; illa occidens, ista vivificans;5 illa timoris, ista amoris; illa servitutis, ista libertatis; illa oneris et ista facilitatis.
Postremo, quoniam regulae spectantes ad iustitiae necessitatem continentur in divinis praeceptis; et iustitiae est «ius suum unicuique reddere»6: necesse est, quod praecepta moralia quaedam sint, quae ordinant nos ad Deum; quaedam ad proximum secundum duplex caritatis praeceptum; quod Spiritus sanctus voluit insinuare per duarum mysterium tabularum, et ideo digito Dei scriptae dicuntur. — Et quia Deus est trinus, Pater scilicet et Filius et Spiritus sanctus, cui competit summa maiestas adoranda, veritas profitenda et caritas acceptanda, secundum vim irascibilem, rationalem et concupiscibilem, per actum operis, oris et cordis: ideo triplex est mandatum primae tabulae, correspondens tribus praemissis, scilicet adorationis subiectivae, iurationis veridicae et sabbatizationis sacratae.
Quia vero proximus est imago Trinitatis, et ei, in quantum praefert imaginem Patris, debetur pietas; in quantum praefert imaginem Filii, debetur veracitas,7 in quantum praefert imaginem Spiritus sancti, debetur benignitas: hinc est, quod septem sunt mandata, quae ad secundam tabulam spectant. Nam penes pietatem sunt duo: unum, quod pietatem mandat, scilicet de patre honorando; alterum, quod impietatem vetat, scilicet de non occidendo. Penes veracitatem, quae principaliter consistit in verbo, accipitur unum, scilicet de falso testimonio non ferendo. Penes benignitatem, cui opponitur cupiditas et concupiscentia, quarum utraque potest esse in opere, vel in corde, accipiuntur quatuor, scilicet non moechaberis, non concupisces uxorem, non furtum facies, et non concupisces rem alienam.8 Et habent haec ordinari secundum maiora vel minora nocumenta, per quae infringi potest iustitia. Et sic regulae spectantes ad iustitiae necessitatem debent contineri in decem9 praeceptis.
Quoniam autem iustitia ad perfectionem pervenit, dum perfecte se elongat a malo et quantum ad culpam et quantum ad causam; et omne malum oritur ex triplici radice, scilicet concupiscentiae carnis, concupiscentiae oculorum et superbiae vitae;10 hinc est, quod tria sunt consilia evangelica,11 perfecte nos elongantia a triplici radice praedicta. Quae ideo sunt consilia,12 quia, ut perfecte faciant recedere a malo non solum separant ab illicitis, verum etiam a licitis et concessis, quae possunt esse occasio mali; ac per hoc non solum iustitiam continent sufficientem, verum etiam abundantem, secundum quod competit perfectioni evangelicae legis et exercitationi gratiae perficientis.