Breviloquium

Bonaventure

Breviloquium

Bonaventure (1217–1274)

First published 1882

Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.


Prologus

Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.

Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.

Caput III: De istius fidei intelligentia sana.

Caput IV: De istius fidei expressione catholica.

Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.

Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.

Caput VII: De omnipotentia Dei.

Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.

Caput IX: De voluntate Dei et providentia.

Caput X: De productione mundi totalis.

Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.

Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.

Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.

Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.

Caput XV: De productione supernorum spirituum.

Caput XVI: De apostasia daemonum.

Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.

Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.

Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.

Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.

Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.

Caput XXII: De origine mali in communi.

Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.

Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.

Caput XXV: De primorum parentum punitione.

Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.

Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.

Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.

Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.

Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.

Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.

Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.

Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.

Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.

Circa ipsum autem Verbum incarnatum tria nobis consideranda occurrunt, scilicet unio naturarum, plenitudo charismatum et perpessio passionum propter redimendum genus humanum. — Circa naturarum unionem haec tria consideranda sunt ad intelligendum incarnationis mysterium, scilicet opus, modus et tempus.

De opere autem incarnationis haec tenenda sunt secundum fidem christianam, quod incarnatio est operatio Trinitatis, per quam fit assumtio carnis a Deitate et unio Deitatis cum carne; ita quod assumtio non tantum est carnis sensibilis, sed etiam spiritus rationalis secundum potentiam vegetandi, sentiendi et intelligendi; ita etiam, quod unio non fit in unitate naturae, sed personae, non humanae, sed divinae, non assumtae, sed assumentis; non personae cuiuslibet, sed personae solius Verbi; in qua tanta fit unio, ut quidquid dicitur de Filio Dei dicatur de filio hominis, et e converso, his tamen exceptis, in quibus exprimitur unio, vel clauditur negatio.

Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia incarnationis opus non solum est a primo principio, in quantum est effectivum in producendo, verum etiam, in quantum est reparativum remediando, satisfaciendo et reconciliando. Quoniam ergo incarnatio, in quantum dicit aliquem effectum, est a primo principio, quod omnia facit ratione summae virtutis; et substantia, virtus et operatio unita est et indivisa omnimode in tribus personis: hinc est, quod necesse est, incarnationis operationem a tota Trinitate manare.

Quia vero est a primo principio, in quantum est reparativum remediando; et totum genus humanum lapsum fuerat et vitiatum, non solum ratione animae, verum etiam carnis: hinc est, quod necesse fuit, quod totum assumeretur, ut totum curaretur. — Et quoniam nobis magis nota est pars carnis et magis a Deo distat; ut expressior fiat nominatio, et maior exprimatur humiliatio, et profundior explicetur dignatio: hinc est, quod opus illud non inanimatio, sed incarnatio nominatur.

Rursus, quia est a primo principio, in quantum est reparativum satisfaciendo, et satisfactio non fit, nisi ab eo qui debet et potest; et non debet nisi homo, nec potest nisi Deus: oportuit, quod in satisfactione simul esset concursus utriusque naturae, divinae scilicet et humanae. Et quia impossibile est, quod divina natura concurrat cum alia sicut pars ad constitutionem tertii; nec quod ipsa transeat in aliam naturam, nec alia natura transeat in ipsam, propter simplicitatem et immutabilitatem ipsius perfectissimam: hinc est, quod Deitas et humanitas non uniuntur in unitate naturae nec accidentis, uniuntur ergo in unitate personae et hypostasis. Et quoniam divina natura in nullo supposito potest subsistere praeterquam in propria hypostasi; ideo unio illa non potest esse in hypostasi seu persona hominis, sed Dei; ac per hoc per illam unionem primum principium in una suarum hypostasum fecit se ipsum suppositum humanae naturae: et ita una tantum est ibi personalitas et unitas personalis, ex parte scilicet assumentis.

Postremo, quia est a primo principio, ut est reparativum reconciliando; et reconcilians est mediator, mediatio autem proprie convenit Dei Filio: ideo et incarnatio. Mediatoris namque est esse medium inter hominem et Deum ad reducendum hominem ad divinam cognitionem, ad divinam conformitatem et ad divinam filiationem. Nullum autem magis decet esse medium quam personam, quae producit et producitur, quae est media trium personarum; nullumque magis decet reducere hominem ad divinam cognitionem quam Verbum, quo se Pater declarat, quod est unibile carni, sicut et verbum voci; nullum etiam magis decet reducere ad divinam conformitatem, quam eum qui est imago Patris; nullum magis decet ad filiationem adoptivam reducere quam Filium naturalem: ac per hoc nullum magis decet fieri filium hominis quam ipsum Filium Dei.

Quoniam ergo omnino idem est Filius hominis et Dei ratione incarnationis; et «quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem»: hinc est, quod necessario fit communicatio idiomatum, nisi sit vocabulum, in quo aliqua repugnantia includatur; sicut sunt illa, in quibus includitur respectus unionis unius naturae ad alteram, sicut unire, incarnari, assumere et assumi; vel negatio alicuius, cuius oppositum alteri competit, sicut incipere esse, creari et consimilia, in quibus instantia fertur contra regulam praehabitam propter causam praedictam.

Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.

Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.

Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.

Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.

Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.

Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.

Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.

Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.

Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.

Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.

Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.

Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.

Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.

Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.

Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.

Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.

Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.

Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.

Caput LIII: De Sacramentorum origine.

Caput LIV: De Sacramentorum variatione.

Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.

Caput LVI: De Sacramentorum institutione.

Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.

Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.

Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.

Caput LX: De integritate confirmationis.

Caput LXI: De integritate eucharistiae.

Caput LXII: De integritate poenitentiae.

Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.

Caput LXIV: De integritate ordinis.

Caput LXV: De integritate matrimonii.

Caput LXVI: De iudicio in communi.

Caput LXVII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatoria.

Caput LXVIII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suffragia ecclesiastica.

Caput LXIX: De concomitantibus iudicium, sicut est conflagratio ignium.

Caput LXX: De concomitantibus iudicium, sicut est resurrectio corporum.

Caput LXXI: De consequentibus ad iudicium, sicut est poena infernalis.

Caput LXXII: De gloria paradisi.

↑ Top of work