Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.
Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.
Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.
Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.
Caput XXII: De origine mali in communi.
Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.
Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.
Caput XXV: De primorum parentum punitione.
Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.
Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.
Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.
Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.
Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.
Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.
Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.
Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.
Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.
Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.
Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.
Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.
Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.
Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.
Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.
Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.
Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.
Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.
Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.
Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.
Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.
Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.
Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.
Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.
Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.
Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.
Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.
Caput LIII: De Sacramentorum origine.
Caput LIV: De Sacramentorum variatione.
Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.
Caput LVI: De Sacramentorum institutione.
Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.
Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.
Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.
Caput LX: De integritate confirmationis.
Caput LXI: De integritate eucharistiae.
Caput LXII: De integritate poenitentiae.
Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.
Caput LXIV: De integritate ordinis.
Caput LXV: De integritate matrimonii.
Caput LXVI: De iudicio in communi.
Caput LXVII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatoria.
Caput LXVIII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suffragia ecclesiastica.
Caput LXIX: De concomitantibus iudicium, sicut est conflagratio ignium.
Caput LXX: De concomitantibus iudicium, sicut est resurrectio corporum.
De resurrectione autem corporum hoc tenendum est, quod omnium corpora hominum in generali resurrectione resurgent, nulla in eis existente distantia quantum ad ordinem temporis, sed magna quantum ad ordinem dignitatis. — Nam mali surgent cum suis deformitatibus et poenalitatibus, miseriis et defectibus, quos habuerunt in statu viae. In bonis autem « natura servabitur, et vitia detrahentur »,1 et omnes resurgent integro corpore et plena aetate et debita mensura membrorum; ut sic omnes Sancti occurrant in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. — Surgent autem tam in bonis quam in malis corpora eadem numero, quae prius et ex eisdem partibus constituta, salva totius veritate naturae non solum quantum ad membra principalia et humiditatem radicalem, verum etiam salvis capillis,2 et ceteris membris, quae faciunt ad decentiam corporis; ita quod « in quascumque auras vel sinus naturae pulvis humani corporis cedat, ad eam animam redibit, quae ipsum primitus, ut viveret et cresceret, animavit ».
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia primum principium, eo ipso quod primum et summum, est universalissimum et sufficientissimum, ac per hoc principium est naturarum, gratiarum et praemiorum, principium etiam potentissimum, clementissimum et iustissimum; et licet secundum quandam appropriationem3 sit potentissimum in constitutione naturarum et clementissimum in collatione gratiarum et iustissimum in retributione stipendiorum; tamen singula sunt in singulis, quia summa potentia, clementia et iustitia nullatenus possunt ab invicem separari. Et ideo in opere retributionis necesse est quod ipsa fiat, secundum quod exigit rectitudo iustitiae et reformatio gratiae et completio naturae. Quoniam ergo iustitia necessario requirit, ut homo, qui meruit vel demeruit non in anima solum nec in corpore solum, sed in anima simul et corpore, puniatur vel praemietur in utroque; reformatio etiam gratiae requirit, ut totum corpus assimiletur Christo capiti, cuius corpus mortuum necessarium fuit resurgere, cum unitum esset inseparabiliter Divinitati; completio vero naturae requirit, ut homo constet simul ex corpore et anima tanquam ex materia et forma, quae mutuum habent appetitum et inclinationem mutuam:4 necesse est, resurrectionem esse futuram, exigente hoc constitutione naturae, infusione gratiae et retributione iustitiae, secundum quas tota universitas habet regi. Et ideo ex his tribus omnia clamant hominem resuscitandum, ut omnis tollatur excusatio illis qui contra hanc veritatem fidei obsurdescunt, et merito contra tales universus pugnet orbis terrarum.5
Primo igitur, quoniam resurrectio debet esse secundum exigentiam ordinis divinae iustitiae; et divina iustitia reddit unicuique quod suum est pro loco et tempore; et omnis anima corpori semel6 et ad punctum temporis unita vel habet in eo culpam, vel gratiam: necesse est, quod omnes resurgant. — Et quia distinctus debet esse status retributionis a statu viae, et resurrectio spectat ad statum retributionis; ut non confundatur ordo universi, et ut fides habeat meritum, quae credit quod non videt, et ut certius et clarius appareat aequitas divinae iustitiae, et ut simul fiat consummatio et retributio finalis in Angelis et hominibus: requirit hoc divina iustitia, ut omnes resurgant simul, quantum est de lege communi. Quod dico propter Christum et eius beatissimam matrem, gloriosam Virginem Mariam. — Quia vero malis debetur poena et miseria et bonis gloria; ideo, etsi simul resurgant in tempore, valde tamen dissimiles erunt in conditione. Nam quia malis resurrectio non est ad vitam, sed ad supplicium;7 necesse est, quod ipsi cum infirmitatibus, deformitatibus et defectibus suscitentur.
Rursus, quia resurrectio debet esse secundum exigentiam consummationis gratiae; et perfecta gratia facit nos conformes Christo, capiti nostro, in quo nullus fuit defectus membrorum, sed perfecta aetas et statura debita et effigies formosa: opportunum est, quod boni suscitentur in optimis conditionibus; ac per hoc necesse est, quod in eis vitia detrahantur, et natura servetur. — Opportunum etiam est, ut, si aliquod membrum deerat, suppleatur; si aliqua erat superfluitas, auferatur; si aliqua membrorum deordinatio, corrigatur; si parvulus erat, ad quantitatem aetatis Christi, quam habebat in resurrectione, licet « non in mole8 », divina virtute deducatur; si decrepitus, ad eandem aetatem reducatur; si gigas, si nanus, ad mensuram congruam limitetur; ut sic omnes integri et perfecti occurrant in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.
Postremo, quia resurrectio debet esse secundum exigentiam perfectionis naturae; et natura spiritus rationalis exigit, quod vivificet corpus proprium, quia « proprius actus in propria materia habet fieri9 »: necesse est, quod idem corpus numero resurgat, alioquin non esset resurrectio vera. Requirit etiam natura animae rationalis et immortalis, quod sicut habet esse perpetuum, sic corpus habeat, cui perpetuo influat vitam; ac per hoc corpus, quod animae unitur, ex ipsa unione ordinationem habet ad incorruptionem perpetuam, ita tamen, quod illud, in quo consistit substantia totius corporis, sicut sunt membra principalia et etiam humiditas radicalis et caro secundum speciem, habeat ordinationem necessariam; alia vero, scilicet caro secundum materiam10, et partes, quae sunt de bene esse corporis, habeant ordinationem de congruo: et ideo primae partes sunt ordinatae ad resurrectionem secundum ordinem necessitatis, aliae vero omnes secundum ordinem congruitatis. Quem quidem ordinem quia Deus impressit naturae; et natura non potest perficere, quia non potest mortuum suscitare; et ipsa divina providentia nihil debuit facere frustra11: necesse est, quod ipsius virtute reparetur corpus idem numero et immortale et ex omnibus partibus constitutum, et salva tota veritate naturae. — Cum autem haec natura non habeat in potestate, sed solum in appetitu, quia nec idem corpus numero destructum reparare potest, cum non possit in totam rei substantiam, nec corpus immortale possit efficere, cum omne per naturam generabile sit corruptibile,12 nec dispersa colligere: necesse est, quod resurrectio non seminalibus nec naturalibus causis, sed primordialibus attribuatur, ut fiat secundum cursum mirabilem et supernaturalem et divinae imperium voluntatis.