Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.
Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.
Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.
Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.
Caput XXII: De origine mali in communi.
Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.
Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.
Caput XXV: De primorum parentum punitione.
Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.
Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.
Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.
Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.
Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.
Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.
Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.
Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.
Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.
Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.
Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.
Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.
Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.
Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.
Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.
Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.
Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.
Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.
Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.
Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.
Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.
Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.
Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.
Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.
Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.
Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.
Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.
De petitionibus autem orationis dominicae hoc tenendum est, quod licet Deus sit liberalissimus et promptior ad dandum quam nos ad accipiendum; vult tamen orari a nobis, ut occasionem habeat largiendi dona gratiae Spiritus sancti. — Vult autem orari non solum oratione mentali,1 quae est, «ascensus intellectus in Deum», verum etiam vocali, quae est «petitio decentium a Deo», non solum per nos ipsos, verum etiam per Sanctos tanquam per coadiutores nobis divinitus datos, ut quod minus digni sumus impetrare per nos impetrare valeamus per Sanctos. — Et quia, quid oremus, secundum quod oportet, nescimus, ne vagaremur incerti, formam nobis tradidit in oratione, quam composuit; in qua sub septenario petitionum numero universitas comprehenditur petendorum.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia primum principium, sicut est summe verum et bonum in se ipso, sic misericors et iustum in opere suo. Et quoniam misericordissimum est, ideo libentissime condescendit humanae miseriae per infusionem gratiae suae. Quia vero simul cum hoc iustum est, ideo donum perfectum2 non dat nisi desideranti, non dat gratiam nisi regratianti, non impendit misericordiam nisi miseriam cognoscenti, ut salva sit libertas arbitrii, et non vilescat nobilitas doni, et integer perseveret cultus honoris divini. Quoniam ergo orantis est divinum affectare subsidium, proprium allegare defectum et gratias agere propter beneficium gratis datum; hinc est, quod oratio disponit ad susceptionem divinorum charismatum, et Deus orari vult ad hoc, ut munera largiatur.
Rursus, quia ad hoc, ut desiderium efficaciter sursum tendat ad impetrandum dona divina, necesse est, quod affectio nostra sit fervida, et cogitatio in unum collecta, et exspectatio nostra sit certa et firma; et quia cor nostrum frequenter est tepidum, frequenter dispersum, frequenter etiam pavidum propter peccati remorsum nec audens per se ipsum comparere ante divinum conspectum: hinc est, quod Dominus voluit, nos non tantum orare mentaliter, verum etiam vocaliter ad nostri affectus excitationem per verba et ad recollectionem cogitationum per sensum verborum;3 — Voluit etiam, nos orare per Sanctos, et Sanctos pro nobis, ad dandam fiduciam pavidis, ut qui non audent, vel non possunt impetrare per se per idoneos impetratores obtineant; ac per hoc in orantibus humilitas conservetur, in Sanctis intercedentibus dignitas declaretur, in omnibus Christi membris caritas et unitas ostendatur, qua quae inferiora sunt ad superiora fiducialiter recurrant, et superiora inferioribus liberaliter condescendant.
Postremo, quia Deus iustus et misericors exaudire non debet nisi in his quae spectant ad suum honorem et ad nostram salutem; huiusmodi autem sunt, quae spectant ad praemium patriae et ad viaticum viae, et prima sunt tria, sequentia quatuor: hinc est, quod petitiones orationis dominicae, quae docent, quid petere utiliter debeamus, sunt septem,4 — Quae enim spectant ad divinum honorem et praemium patriae sunt tria, scilicet intelligentia veritatis, reverentia maiestatis et concordia voluntatis, seu per alia verba, vel est visio summi veri, quod non videtur nisi a mundis et sanctis, et hoc petitur, cum dicitur: Sanctificetur nomen tuum, id est, tui nominis notitia perfectis, sanctis et mundis donetur; vel est tentio summi ardui, quae reges facit, et per quam regnum habetur, et hoc petitur, cum dicitur: Adveniat regnum tuum; vel est fruitio summi boni, quae non datur nisi his qui voluntates suas habent divinae voluntati conformes, et hoc petitur, cum dicitur5: Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. — Quae autem spectant ad transitum viae aut respiciunt collationem boni conferentis, aut amotionem mali nocentis. Collatio autem boni conferentis petitur in pane quotidiano sive supersubstantiali, in quo petitur quidquid necessarium est ad conservationem vitae praesentis sive secundum spiritum, sive secundum corpus. Amotio autem mali nocentis petitur in tribus petitionibus ultimis: quia omne malum aut tenet rationem praeteriti, aut futuri, aut praesentis; vel aliter, aut tenet rationem mali culpae, aut pugnae, aut poenae. Primum petitur amoveri in dimissione debitorum; secundum, in victoria tentationum; tertium et ultimum, in liberatione ab oppressione malorum. — Et sic septem in universo sunt petitiones, in quibus universaliter6 petitur quidquid petendum est; et hoc quidem satis recte, ut septenarius petitionum respondeat septenario divinorum charismatum et donorum gratiae septiformis.
Propter quod notandum, quod septiformem septenarium proponit nobis sacra Scriptura considerandum, scilicet vitiorum capitalium, Sacramentorum, virtutum, donorum, beatitudinum, petitionum et dotum gloriosarum, trium spiritualium et quatuor corporalium, ut apparebit inferius,7 septenarium vitiorum tanquam primum, a quo debemus recedere; septenarium Sacramentorum secundum, per quem debemus incedere; septenarium dotum ultimum, quem debemus appetere; septenarium petitionum penultimum, quo debemus petere; septenarium autem virtutum, donorum et beatitudinum triplicem intermedium, per quem debemus transire; ut sic, septies in die8 laudantes nomen Domini et orantes, impetremus gratiam septiformem virtutum, donorum et beatitudinum, qua vincamus septiformem pugnam vitiorum capitalium et perveniamus ad septiformem coronam dotum gloriosarum, adiuvante nihilominus septiformi medicina Sacramentorum divinitus ad reparationem humani generis statutorum.