Breviloquium

Bonaventure

Breviloquium

Bonaventure (1217–1274)

First published 1882

Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.


Prologus

Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.

Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.

Caput III: De istius fidei intelligentia sana.

Caput IV: De istius fidei expressione catholica.

Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.

Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.

Caput VII: De omnipotentia Dei.

Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.

Caput IX: De voluntate Dei et providentia.

Caput X: De productione mundi totalis.

Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.

Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.

Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.

Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.

Caput XV: De productione supernorum spirituum.

Caput XVI: De apostasia daemonum.

Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.

Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.

Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.

Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.

Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.

Caput XXII: De origine mali in communi.

Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.

Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.

Caput XXV: De primorum parentum punitione.

Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.

Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.

Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.

Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.

Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.

Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.

Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.

Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.

Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.

Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.

Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.

Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.

Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.

Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.

Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.

Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.

Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.

Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.

Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.

Secundo, Spiritus sancti gratia nobis occurrit consideranda in comparatione ad liberum arbitrium, et hoc secundum duplicem modum. Primo scilicet, in quantum ipsa est adiutorium ad meritum; secundo vero, in quantum est remedium contra peccatum.

De gratia igitur Dei, in quantum est adiutorium ad merendum, haec tenenda sunt, quod cum gratia dicatur generaliter, specialiter et proprie; generaliter dicitur adiutorium divinum creaturae liberaliter et gratis impensum et indifferenter ad quemcumque actum; et sine huiusmodi adiutorio gratiae nec possumus aliquid efficere nec durare in esse. — Specialiter dicitur gratia adiutorium divinitus datum, ut quis praeparet se ad suscipiendum Spiritus sancti donum, quo perveniat ad meriti statum; et talis dicitur gratia gratis data, et sine hac nullus sufficienter facit quod in se est, ut se praeparet ad salutem. — Proprie vero gratia dicitur adiutorium datum divinitus ad merendum, quod quidem dicitur donum gratiae gratum facientis, sine quo nullus potest mereri nec in bono proficere nec ad aeternam pervenire salutem. Ipsa enim tanquam radix merendi omnia merita antecedit; propter quod dictum est, quod « praevenit voluntatem, ut velit; subsequitur autem, ne frustra velit ». Unde nullus ipsam mereri potest merito condigni, sed « ipsa meretur augeri a Deo in via, ut aucta mereatur et perfici » in patria et gloria sempiterna ab ipso Deo, cuius est gratiam infundere, augere et perficere secundum cooperationem voluntatis nostrae et secundum propositum sive beneplacitum praedestinationis aeternae.

Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum primum principium sua omnipotenti virtute et benignissima largitate creaturam omnem de nihilo produxerit ad esse; ac per hoc creatura de se habeat non-esse, totum autem esse habeat aliunde: sic facta fuit, ut ipsa pro sua defectibilitate semper suo principio indigeret et primum principium pro sua benignitate influere non cessaret. Cum ergo spiritus rationalis, hoc ipso quod de nihilo, sit in se defectivus; hoc ipso quod natura limitata et egena, sit in se recurvus, amans proprium bonum; hoc ipso quod totus a Deo, sit totaliter Deo obnoxius; et quia defectivus est, de se tendit in non-esse; quia recurvus, per se non assurgit ad rectitudinem perfectae iustitiae; quia totaliter Deo obnoxius, et Deus bonis eius non indiget, nihil potest facere de se et propria virtute, per quod Deum sibi constituat debitorem, et maxime mercedis aeternae, quae Deus est, nisi per divinam condescensionem: hinc est, quod ad hoc, quod salvetur in esse, cum sit defectivus, indiget semper adiutorio divinae praesentiae, manutenentiae et influentiae, per quam manuteneatur in esse; quae, quamvis sit universalis in creaturas omnes, nominatur tamen nomine gratiae, quia non ex debito procedit, sed ex liberalitate bonitatis divinae. — Hinc est etiam, quod ad hoc, ut se praeparet ad donum supernae gratiae, cum sit recurvus, indiget dono alterius gratiae gratis datae, maxime post naturam lapsam, per quam habilis efficiatur ad bona moralia, quae sunt bona ex circumstantia, quae nullo modo possunt dici bona, nisi procedant ex intentione recta, videlicet quod non propter nos, sed propter summum bonum fiant, ad quod non assurgit spiritus noster recurvus, nisi praeveniatur a Deo per aliquam gratiam gratis datam. — Hinc nihilominus est, quod ad hoc, quod faciat opera meritoria mercedis aeternae; cum totaliter sit Deo obnoxius et debitor sui totius, indiget dono gratiae gratum facientis, per quam Deus sibi condescendat, prius acceptans suam imaginem et voluntatem quam operationem ex ipsa manantem; quia, cum « causa nobilior sit effectu », nullus potest se facere meliorem nec facere opus Deo placens, nisi prius placeat ipse, ut Deus prius ipsum respiciat quam ad munera eius.

Et ideo omnis radix merendi fundatur in gratia gratum faciente, cuius est facere hominem Deo dignum; propter quod nullus potest eam mereri merito condigni, sed solum merito congrui.

Ipsa autem habita meretur sui ipsius augmentum in statu viae per bonum eius usum merito digni. Nam cum solus Deus sit ipsius gratiae fontale principium influendi, ipse solus est principium augmentandi per modum infundentis, et gratia per modum meriti et dignitatis, et liberum arbitrium per modum cooperantis et merentis, pro eo quod liberum arbitrium cooperatur gratiae et quod est gratiae suum facit.

Et ideo non tantum liberum arbitrium per gratiam meretur gratiae augmentum in statu viae merito digni, verum etiam complementum in statu patriae merito condigni, tum propter sublimitatem doni Spiritus sancti cooperantis in merito; tum propter veracitatem Dei promittentis; tum propter vertibilitatem liberi arbitrii consentientis et finaliter perseverantis; tum propter difficultatem status merendi; tum propter dignitatem Christi nostri capitis intervenientis, quod debet glorificari cum suis membris; tum propter liberalitatem Dei retribuentis, quem non decet parva reddere propter obsequium sibi fideliter obtemperantis; tum propter nobilitatem operis, quod ex caritate procedit, quod tantum ponderat in conspectu iudicis, quantum amor, ex quo procedit, qui Deum incomparabiliter praeponit omnibus creaturis, et ideo non sufficienter et competenter potest nisi in Deo et summo bono remunerari. — Ex quibus omnibus tanquam ex septem rationibus gloriam aeternam merito non tantum congrui, sed etiam condigni mereri facit gratia septiformis.

Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.

Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.

Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.

Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.

Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.

Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.

Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.

Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.

Caput LIII: De Sacramentorum origine.

Caput LIV: De Sacramentorum variatione.

Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.

Caput LVI: De Sacramentorum institutione.

Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.

Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.

Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.

Caput LX: De integritate confirmationis.

Caput LXI: De integritate eucharistiae.

Caput LXII: De integritate poenitentiae.

Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.

Caput LXIV: De integritate ordinis.

Caput LXV: De integritate matrimonii.

Caput LXVI: De iudicio in communi.

Caput LXVII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatoria.

Caput LXVIII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suffragia ecclesiastica.

Caput LXIX: De concomitantibus iudicium, sicut est conflagratio ignium.

Caput LXX: De concomitantibus iudicium, sicut est resurrectio corporum.

Caput LXXI: De consequentibus ad iudicium, sicut est poena infernalis.

Caput LXXII: De gloria paradisi.

↑ Top of work