Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.
Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.
Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.
Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.
Caput XXII: De origine mali in communi.
Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.
Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.
Caput XXV: De primorum parentum punitione.
Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.
Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.
Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.
Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.
Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.
Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.
Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.
Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.
Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.
Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.
Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.
Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.
Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.
Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.
Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.
Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.
Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.
Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.
Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.
Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.
Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.
Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.
De ramificatione autem gratiae in habitus donorum haec tenenda sunt, quod licet plurima sint dona gratiae gratis datae, et generaliter omnes habitus divinitus dati dona Dei non absurde dici possint; specialiter tamen et appropriate septem sunt dona Spiritus sancti, quae enumerat et nominat Isaias1, loquens de flore, qui processit de radice Iesse, id est Christo, de quo dicit, quod requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. In hac autem enumeratione descendendo procedit a summo et combinando, ut simul ostendatur donorum distinctio, connexio, origo et ordo.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum principium reparativum per summam liberalitatem non tantum det gratiam ad rectificandum contra obliquitates vitiorum per habitus virtutum, verum etiam ad expediendum contra impedimenta symptomatum2 per habitus donorum; ideo plurificari debent dona gratuita, secundum quod necessarium est ad expeditionis sufficientiam. Quoniam igitur anima nostra indiget septiformiter expediri; hinc est, quod ex septiformi causa necesse est Spiritus sancti dona esse septiformia. Indiget namque expediri contra vitiorum obliquitates, quantum ad vires naturales et quoad superadditas virtutes, in patiendo, in agendo, in contemplando et utroque modo.
Primo igitur, propter vitiorum obliquitates expeditissime repellendas septem sunt dona Spiritus sancti, utpote timor contra superbiam; pietas contra invidiam; scientia contra iram, quae quasi est quaedam insania3; fortitudo contra accidiam, quae mentem reddit ad bona invalidam; consilium contra avaritiam; intellectus contra gulam, et sapientia contra luxuriam.
Secundo, propter expediendas vires naturales Spiritus sancti dona debent esse septem. Nam irascibilis indiget expediri ad bona tam in prosperis quam in adversis; in prosperis expeditur per timorem, in adversis per fortitudinem. Concupiscibilis indiget expediri quantum ad affectionem respectu proximi, et hoc fit per pietatem; et quantum ad affectum respectu Dei, et hoc fit per gustum sapientiae. Rationalis vero indiget expediri in veritatis speculatione, electione et exsecutione; per donum intellectus expeditur ad verum speculandum, per donum consilii ad verum eligendum, per donum scientiae ad electum exsequendum; per donum enim scientiae recte conversamur in medio nationis pravae et perversae4.
Tertio, propter expedienda septem virtutum officia septem debent esse Spiritus sancti dona. Nam timor expedit ad temperantiam, timor enim carnes configit5; pietas ad veram iustitiam; scientia ad prudentiam; fortitudo ad fortitudinem seu patientiam; consilium ad spem; intellectus ad fidem; sapientia ad caritatem. Unde sicut « caritas est mater et consummatio omnium virtutum », sic sapientia donorum, ita ut vere dicat Sapiens6: Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius.
Quarto, propter expeditionem in patiendo conformiter ad Christum septem sunt habitus donorum. Christum autem ad patiendum movit paterna voluntas, humana necessitas et virtutis strenuitas. Divina7 quidem voluntas movit, ut cognita per intellectum, ut amata per sapientiam, ut in reverentia habita per timorem. Movit etiam nostra necessitas, ad quam cognoscendam necessaria est scientia, ad quam miserandam superadditur pietas. Movit nihilominus virtutis strenuitas, ut provida in eligendo per consilium, ut vigorosa in perferendo per fortitudinem. Et sic dona debent esse septem.
Quinto, propter expeditionem in agendo septem dona dantur a Spiritu sancto. Nam ad actionem expeditam8 necesse habemus expediri ad declinandum a malo, quod fit per timorem. Necesse etiam habemus expediri ad proficiendum in bono duplici: vel necessitatis, vel supererogationis. Circa primum expedimur per scientiam et pietatem, ita quod unum est dirigens, et aliud exsequens; circa secundum, per consilium dirigens et per fortitudinem exsequentem. Necesse etiam habemus quiescere in optimo, et hoc quantum ad intellectum veri et quantum ad affectum boni; primum fit per donum intellectus, secundum per donum sapientiae, in quo est quies.
Sexto, ad expeditionem in contemplando dona Spiritus sancti sunt in septenario numero. Nam ad vitam hierarchicam et contemplativam necessarium est animam purgari, illuminari et perfici. Purgari autem oportet a concupiscentia, a malitia, ab ignorantia, ab infirmitate seu impotentia; primum facit timor, secundum pietas, tertium scientia, quartum fortitudo. Illuminari autem indigemus in operibus reparationis et primariae conditionis; primum dat consilium, secundum intellectus. Perfici autem habemus per accessum ad summum, quod consistit in uno, et hoc per donum sapientiae; et sic arcanum contemplationis a lato consummatur quasi in cubito910.
Septimo denique, ad expeditionem in actione et contemplatione septem debent esse dona Spiritus sancti. Nam contemplativa propter conversionem ad Trinitatem tria debet habere dona expedientia: quantum ad reverentiam maiestatis, timorem; quantum ad intelligentiam veritatis, intellectum; quantum ad saporem seu gustum bonitatis, sapientiam11. Activa vero, quae versatur in agendis et sustinendis, debet habere quatuor, scilicet pietatem ad agendum et fortitudinem ad sustinendum; et directiva harum duarum, scilicet scientiam et consilium. Unde quia ad expeditionem necessaria est directio, ideo fit donorum combinatio; et plura sunt dona ad intellectum spectantia, quia lux cognitionis vehementer expedit ad dirigendos pedes in viam rectam12.