Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.
Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.
Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.
Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.
Caput XXII: De origine mali in communi.
Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.
Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.
Caput XXV: De primorum parentum punitione.
Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.
Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.
Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.
Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.
Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.
Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.
Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.
Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.
Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.
Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.
Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.
De tempore vero incarnationis hoc tenendum est, quod licet Deus a principio potuerit incarnari, noluit tamen nisi in fine saeculorum, praecedente lege naturae et lege figurae, post Patriarchas et Prophetas, quibus et per quos fuit incarnatio repromissa. — Post quos incarnari dignatus est tanquam in fine temporum et plenitudine, iuxta quod dicit Apostolus1: At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia incarnatio est opus primi principii reparantis, iuxta quod decet et convenit secundum libertatem arbitrii, secundum sublimitatem remedii et secundum integritatem universi; nam sapientissimus Artifex in agendo omnia haec attendit. — Quoniam ergo libertas arbitrii hoc requirit, ut ad nihil trahatur invita; sic debuit Deus genus humanum reparare, ut salutem inveniret qui vellet quaerere Salvatorem, qui vero nollet Salvatorem quaerere nec salutem per consequens inveniret. Nullus autem quaerit medicum, nisi recognoscat morbum2; nullus quaerit doctorem, nisi recognoscat se ignorantem; nullus quaerit adiutorem, nisi recognoscat se impotentem. Quia igitur homo in principio sui lapsus adhuc superbiebat de scientia et virtute; ideo praemisit Deus tempus legis naturae, in quo convinceretur de ignorantia; et post, cognita ignorantia, sed permanente superbia de virtute, qua dicebant: non deest qui faciat, sed deest qui iubeat; addidit legem praeceptis moralibus erudientem et caeremonialibus aggravantem; ut habita scientia, et cognita impotentia, confugeret homo ad divinam misericordiam et gratiam postulandam, quae data est nobis in adventu Christi. Ideo post legem naturae et Scripturae subsequi debuit incarnatio Verbi3.
Rursus, quoniam sublimitas remedii requirit, ut credatur fide firmissima et ametur caritate ardentissima tanquam mysterium secretissimum et saluberrimum; ideo congruentissimum fuit, ut ante Christi adventum praeirent multa testimonia Prophetarum, tam explicita in verbis quam implicita in figuris, ut multis et firmis testimoniis quod erat secretum fieret certum et indubitabile ad credendum; praeirent etiam multiplicia promissa et ardentissima desideria, ut promissum beneficium exspectaretur, exspectatum differretur, dilatum amplius desideraretur, et diu desideratum ferventius amaretur et gratiosius susciperetur et sollicitius servaretur4.
Postremo, quoniam integritas et perfectio universi requirit, ut universa sint ordinata quantum ad loca et tempora; et hoc opus incarnationis erat perfectissimum inter omnia opera divina; et processus debet esse ab imperfecto ad perfectum, et non e converso5: hinc est, quod opus illud debuit fieri in fine temporum, ut, sicut primus homo, qui erat totius mundi sensibilis ornamentum, ultimo fuerat conditus, scilicet sexto die, ad totius mundi completionem: sic secundus homo, totius mundi reparati complementum, in quo primum principium coniungitur cum ultimo, scilicet «Deus cum limo6», fieret in fine temporum, hoc est in sexta aetate, quae est aetas apta ad exercitium sapientiae et ad enervationem concupiscentiae et ad transitum a statu turbinis ad quietem; quae omnia competunt sextae aetati decursus mundi propter incarnationem Filii Dei.
Quoniam ergo adventus Christi fuit in tempore legis gratiae et in exhibitione misericordiae repromissae7 et in principio aetatis sextae; et haec omnia dicunt plenitudinem; quia lex gratiae implet legem Scripturae, et solutio promissi implet promissionem, et sexta aetas ratione perfectionis senarii sonat in plenitudinem: hinc est, quod in adventu Filii Dei dicitur esse plenitudo temporum, non propter hoc, quod in eius adventu tempus finiatur, sed quia temporalia mysteria impleantur. Sicut autem Christus non debuit venire in principio temporis, quia adventus eius nimis fuisset festinus; sic nec debuit8 differre usque in finem ultimum, quia tunc nimium esset tardus. Decebat enim salvatorem inter tempus morbi et tempus iudicii in medio introducere tempus remedii. Decebat mediatorem quaedam suorum membrorum praecedere, quaedam sequi. Decebat ductorem perfectum tunc se ostendere, cum esset opportunitas currendi ad bravium; et hoc est in fine temporum et citra terminum et in approximatione ad finale iudicium; ut, per timorem iudicii stimulati et per spem praemii attracti et per perfectionem exempli animati, vigorose et perfecte sequamur ducem de virtute in virtutem, usque quo perveniamus ad bravium felicitatis aeternae9.