Breviloquium

Bonaventure

Breviloquium

Bonaventure (1217–1274)

First published 1882

Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.


Prologus

Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.

Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.

Caput III: De istius fidei intelligentia sana.

Caput IV: De istius fidei expressione catholica.

Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.

Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.

Caput VII: De omnipotentia Dei.

Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.

Caput IX: De voluntate Dei et providentia.

Caput X: De productione mundi totalis.

Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.

Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.

Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.

Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.

Caput XV: De productione supernorum spirituum.

Caput XVI: De apostasia daemonum.

Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.

Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.

Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.

Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.

Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.

Caput XXII: De origine mali in communi.

Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.

Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.

Caput XXV: De primorum parentum punitione.

Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.

Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.

Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.

Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.

Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.

Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.

Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.

Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.

Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.

Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.

Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.

Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.

Postquam innotuit nobis Verbum incarnatum quantum ad unionem naturarum, considerandum est quantum ad plenitudinem charismatum spiritualium. Circa quae primo consideranda est plenitudo gratiae in affectu, deinde plenitudo sapientiae in intellectu, et postremo plenitudo meriti in opere vel effectu.

De plenitudine igitur gratiae in affectu in Christo haec tenenda sunt, quod in Christo a sui conceptione fuit plenitudo omnis gratiae quantum ad gratiam singularis personae et quantum ad gratiam capitis et quantum ad gratiam unionis; ita quod per gratiam singularis personae habuit omnis culpae immunitatem et quantum ad actum et quantum ad posse, quia nec peccavit nec peccatum potuit habere. — Per gratiam autem unionis dignus est non tantum felicitate gloriae, verum etiam adoratione latriae, quae est cultus reverentiae soli Deo debitae. — Per gratiam vero capitis influit motum et sensum in universos, qui ad eum accedunt vel per fidem rectam, vel per fidei Sacramenta, sive adventum eius praecesserint, sive fuerint subsecuti. Nam et qui praeibant et qui sequebantur clamabant: Hosanna filio David.

Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia reparatio est operatio primi principii, ita quod ab ipso manat secundum liberalitatem et ad ipsum reducit secundum conformitatem; ideo oportet, quod fiat per gratiam et deiformitatem. Gratia enim et manat a Deo liberaliter et reddit hominem deiformem. Quoniam ergo reparativum principium per gratiam reparat, et omnis res plenius et perfectius est in suo fonte et origine quam alibi; necesse est, quod in principio nostro reparativo, scilicet Christo Domino, fuerit omnis gratiae plenitudo. Et quoniam reparativum principium in reparando non tantum tenet rationem principii, verum etiam medii et extremi, extremi quidem in satisfaciendo, medii in reconciliando, et principii in superinfluendo: ideo necesse est, quod in Christo fuerit plenitudo gratiae ratione extremi satisfacientis, medii reconciliantis et principii superinfluentis. Quoniam igitur extremum ad satisfaciendum idoneum necesse est esse Deo placens, ac per hoc ab omni peccato perfecte immune; et hoc non potest esse nisi per donum divinae gratiae in aliquo homine: necesse fuit ponere in Christo gratiam ipsum sanctificantem et confirmantem, quam vocamus gratiam singularis personae.

Rursus, quoniam medium ad reconciliandum conveniens non est, nisi habeat in se utramque naturam, superiorem scilicet et inferiorem, adorabilem et adorantem; et hoc nullo modo fieri potest nisi per summe dignativam et gratuitam unionem; ideo necesse est in Christo ponere gratiam super omnem gratiam et omnimoda reverentia venerandam, quam vocamus gratiam unionis, ratione cuius Christus homo est super omnia benedictus Deus, et ideo cultu latriae venerandus. Postremo, quia principium ad influendum efficax non est, nisi habeat in se plenitudinem fontalem et originalem, quae non tantum est plenitudo sufficientiae, sed etiam superabundantiae; ideo necesse est, Verbum incarnatum esse plenum gratiae et veritatis, ita quod de plenitudine eius accipere valeant universi iusti, sicut universa membra a capite recipiunt influentiam motus et sensus. Et propter hoc vocatur haec gratia gratia capitis, pro eo quod, sicut caput habet in se sensuum plenitudinem et ceteris membris est conforme ceterisque praesidet ac ceteris beneficium praestat influentiae, quae ipsi capiti connectuntur: sic Christus, habens in se gratiae superabundantiam et nobis consimilis in natura, prae ceteris sanctus et iustus, ceteris, qui ad ipsum accedunt, praestat beneficium gratiae et spiritus, per quae fit sensus et motus in spiritualibus.

Et quoniam ad ipsum accedere est per fidem, vel per fidei Sacramentum; et fides Christi eadem est in praeteritis, praesentibus et futuris: ideo ratio influendi in Christo ponitur respectu omnium, tam praeteritorum quam praesentium quam etiam futurorum, in Christum credentium et in Christo renatorum, qui per fidem copulantur Christo et per gratiam influentem fiunt membra Christi et templa Spiritus sancti, ac per hoc filii Dei Patris, connexi ad invicem per indivisibile vinculum caritatis. Quod sicut distantia locorum non dividitur, sic nec diuturnitate temporum separatur; ac per hoc omnes iusti, ubicumque sint et quandocumque fuerint, unum efficiunt corpus Christi mysticum, sensum et motum suscipiendo ab uno capite influente, secundum fontalem, radicalem et originalem plenitudinem omnis gratiae in Christo habitantis sicut in fonte.

Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.

Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.

Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.

Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.

Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.

Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.

Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.

Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.

Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.

Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.

Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.

Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.

Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.

Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.

Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.

Caput LIII: De Sacramentorum origine.

Caput LIV: De Sacramentorum variatione.

Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.

Caput LVI: De Sacramentorum institutione.

Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.

Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.

Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.

Caput LX: De integritate confirmationis.

Caput LXI: De integritate eucharistiae.

Caput LXII: De integritate poenitentiae.

Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.

Caput LXIV: De integritate ordinis.

Caput LXV: De integritate matrimonii.

Caput LXVI: De iudicio in communi.

Caput LXVII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatoria.

Caput LXVIII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suffragia ecclesiastica.

Caput LXIX: De concomitantibus iudicium, sicut est conflagratio ignium.

Caput LXX: De concomitantibus iudicium, sicut est resurrectio corporum.

Caput LXXI: De consequentibus ad iudicium, sicut est poena infernalis.

Caput LXXII: De gloria paradisi.

↑ Top of work