Breviloquium

Bonaventure

Breviloquium

Bonaventure (1217–1274)

First published 1882

Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.


Prologus

Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.

Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.

Caput III: De istius fidei intelligentia sana.

Caput IV: De istius fidei expressione catholica.

Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.

Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.

Caput VII: De omnipotentia Dei.

Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.

Caput IX: De voluntate Dei et providentia.

Caput X: De productione mundi totalis.

Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.

Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.

Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.

Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.

Caput XV: De productione supernorum spirituum.

Caput XVI: De apostasia daemonum.

Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.

Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.

Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.

Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.

Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.

Caput XXII: De origine mali in communi.

Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.

Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.

Caput XXV: De primorum parentum punitione.

Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.

Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.

Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.

Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.

Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.

Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.

Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.

Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.

Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.

Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.

Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.

Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.

Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.

Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.

Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.

Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.

Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.

Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.

Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.

Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.

Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.

Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.

Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.

Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.

Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.

Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.

Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.

Caput LIII: De Sacramentorum origine.

Caput LIV: De Sacramentorum variatione.

Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.

Caput LVI: De Sacramentorum institutione.

Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.

Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.

Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.

Caput LX: De integritate confirmationis.

Caput LXI: De integritate eucharistiae.

Caput LXII: De integritate poenitentiae.

Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.

Caput LXIV: De integritate ordinis.

Caput LXV: De integritate matrimonii.

Caput LXVI: De iudicio in communi.

Caput LXVII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatoria.

Caput LXVIII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suffragia ecclesiastica.

De suffragiis autem ecclesiasticis hoc tenendum est, quod suffragia Ecclesiae prosunt mortuis, suffragia, dico, quae Ecclesia pro mortuis facit, sicut sunt sacrificia, ieiunia, eleemosynae et aliae orationes et poenae voluntarie assumtae pro eorum culpis celerius et facilius expiandis. — Prosunt autem mortuis, non quibuscumque, sed « mediocriter bonis », utpote illis qui sunt in purgatorio; « non valde malis », scilicet illis qui sunt in inferno; « nec valde bonis », scilicet his qui sunt in caelo, quin potius e converso eorum merita et orationes suffragantur Ecclesiae militanti, cuius membris multa beneficia impetrant Beati. — Prosunt autem secundum magis et minus vel pro diversitate meritorum in mortuis, vel pro caritate vivorum, quae magis sollicitatur pro aliquibus quam pro aliis; et hoc vel ad poenarum mitigationem, vel celeriorem liberationem, secundum quod supernae providentiae dispensatio melius eis viderit expedire. Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quoniam primum principium, cum sit optimum, ac per hoc summae severitatis contra malum, debet pariter summae suavitatis esse ad bonum; et ideo, cum ratione severitatis iustitiae iusti, in quibus est reatus culpae, debeant post hanc vitam in purgatorio tormentari, debent etiam ratione suavitatis misericordiae relevari et habere auxilium et munimen, maxime quia in miseria sunt constituti et suis operibus et meritis non possunt amplius se iuvare. Disponere igitur debuit regimen divinae providentiae, suffragia eis conferri ab his qui possunt, salva tamen rectitudine iustitiae, a qua nec debet nec potest dulcedo divinae misericordiae dissentire nec aliquatenus separari. Quoniam igitur rectitudo iustitiae exigit conservationem honoris divini, regiminis universi et qualitatis meriti humani; ideo superni et primi principii providentia summa disposuit, ut suffragia valere defunctis secundum dulcedinem misericordiae et rectitudinem iustitiae, servantis honoris divini dignitatem, universi regimen et humani meriti qualitatem. Primo igitur, quoniam in huiusmodi suffragiis servari debet iustitia, quae divini praecipue est conservativa honoris; et honor divinus nihilominus exigit opera satisfactoria et poenalia sibi persolvi pro culpis: hinc est, quod per illa opera habent suffragia fieri, per quae potissime fit satisfactio, et honor recompensatur Deo. Quoniam igitur huiusmodi sunt tres partes satisfactionis: ieiunium, oratio et eleemosyna, et altaris sacrificium, in quo maxime redditur honor debitus Deo propter praestantiam illius qui in sacrificio illo offertur: hinc est, quod suffragia Ecclesiae consistunt in huiusmodi operibus satisfactoriis et maxime in Missis celebrandis; secundum quod Gregorius in quarto Dialogorum insinuat, aliquos propter Missarum beneficia de poenis magnis celerrime liberatos. Ac per hoc pompa exsequiarum et accuratio funeris et huiusmodi non debent inter suffragia Ecclesiae computari. Propter quod et sanctus

Augustinus dicit in libro de Cura pro mortuis agenda, quod « curatio funeris, conditio sepulturae et pompa exsequiarum magis sunt solatia vivorum quam subsidia mortuorum ».

Amplius, quoniam debet ibi servari iustitia conservativa ordinis et regiminis universi; et haec exigit, ut in communicatione influentiarum salvetur ordo et symbolum — inter ea, a quibus et in quae influentiae illae manant; ac per hoc inferius non debeat influere in id quod est supra, neque in id quod est per omnimodam distantiam elongatum: hinc est, quod suffragia Ecclesiae non possunt valere his qui sunt in inferno, quia sunt a corpore Christi mystico penitus separati; unde nulla spiritualis influentia ad eos pervenit nec eis prodest, sicut nec influentia capitis prodest membris a corpore amputatis. — Hinc est etiam, quod non prosunt Beatis, quia sunt omnino superiores secundum statum, et iam in termino existentes non possunt ad altiora conscendere; sed magis e converso ipsi prosunt nobis et eorum orationes — nam et hoc meruerunt in carne — ideo disposuit ordo divinus, ut etiam ipsis Sanctis Dei orationes offerantur, ut et ipsi suffragentur nobis ad divina beneficia impetranda. Non prosunt ergo eis ecclesiastica suffragia, sed magis nobis prosunt sua. — Restat igitur, quod prosunt solis iustis, qui sunt in poenis purgatoriis. Nam ipsi ratione poenae et impotentiae se iuvandi sunt vivis inferiores, ratione vero iustitiae ceteris membris Ecclesiae sunt coniuncti; ita ut merito eis Ecclesiae sanctae merita possint propter symbolum et ordinem suffragari.

Postremo, quoniam debet in eis servari iustitia, quae pensat exigentiam meritorum; hinc est, quod suffragia illa, quae communiter fiunt pro defunctis, licet omnibus bonis valeant pro modulo suo, his tamen amplius valent, qui magis meruerunt, ut sibi prodessent et valerent, dum erant in statu viae. — Illa vero, quae specialiter fiunt pro aliquibus; quia intentio facientis est recta et secundum Deum procedit, et ecclesiastica institutio absque dubio non est cassa: ideo plus valent illis, pro quibus determinate fiunt, licet etiam aliis aliquo modo communicentur. Nec tamen possunt ita illis subvenire, sicut illi principales personae, pro eo quod, licet sint spiritualia, tamen divina iustitia pro maiori culpa maiorem exigit emendam et pro pluribus culpis plures emendas. Unde exemplum de lumine, quod aequaliter illuminat ad unam mensam sedentes, non placet, quia huiusmodi suffragia potius assimilari habent pretiis redemptivis quam huiusmodi influentiis diffusivis. — Quantum autem cuilibet determinate valeant, ille solus certitudinaliter definire habet, cuius est in reatibus et poenis et suffragiis pondus attendere et numerum et mensuram.

Caput LXIX: De concomitantibus iudicium, sicut est conflagratio ignium.

Caput LXX: De concomitantibus iudicium, sicut est resurrectio corporum.

Caput LXXI: De consequentibus ad iudicium, sicut est poena infernalis.

Caput LXXII: De gloria paradisi.

↑ Top of work