Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.
Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.
Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.
De toto autem homine in paradiso collocato1 haec tenenda sunt, scilicet quod datus est ei duplex sensus, scilicet interior et exterior, mentis et carnis. — Datus est ei duplex motus, scilicet imperativus in voluntate et exsecutivus in corpore. — Datum est ei duplex bonum, unum visibile, alterum invisibile. — Datum est ei duplex praeceptum, scilicet naturae et disciplinae; praeceptum naturae: Crescite et multiplicamini2; praeceptum disciplinae: De ligno scientiae boni et mali ne comedas. — Iuxta quae datum est sibi quadruplex adiutorium, scilicet scientiae, conscientiae, synderesis et gratiae, ex quibus sufficienter habuit, ut posset stare in bono et proficere et a malo cavere et declinare.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia primum principium fecit mundum istum sensibilem ad declarandum se ipsum, videlicet ad hoc, quod per illum tanquam per speculum et vestigium reduceretur homo in Deum3 artificem, amandum et laudandum. Et secundum hoc duplex est liber, unus scilicet scriptus intus, qui est aeterna Dei ars et sapientia; et alius scriptus foris, mundus scilicet sensibilis. Cum igitur esset una creatura, quae sensum habebat intus ad cognitionem libri interioris, ut Angelus; et alia, quae totum sensum habebat foris, ut quodlibet animal brutum: ad perfectionem universitatis debuit fieri creatura, quae hoc sensu duplici esset praedita ad cognitionem libri scripti intus et foris, id est Sapientiae et sui operis. Et quia in Christo simul concurrit aeterna Sapientia et eius opus in una persona; ideo dicitur liber scriptus intus et foris4 ad reparationem mundi.
Et quia cuilibet sensui respondet motus, ideo duplex datus est homini motus: unus secundum instinctum rationis in mente, alius secundum instinctum sensualitatis in carne5. Primi est imperare, secundi est obtemperare, secundum rectum ordinem; quando autem fit e converso, tunc rectitudo et regimen animae praecipitatur de statu suo.
Et quia cuilibet motui et sensui respondet appetitus ad aliquod bonum, ideo praeparatum est homini duplex bonum: « unum visibile, alterum invisibile; unum temporale, aliud aeternum; unum carni, alterum spiritui. Ex his bonis Deus unum dedit, alterum promisit, ut unum gratis possideretur, alterum per meritum quaereretur ».
Et quia frustra datur bonum, nisi custodiatur; frustra promittitur, nisi ad ipsum perveniatur: ideo duplex datum est homini praeceptum: unum naturae ad custodiendum bonum datum, alterum disciplinae ad promerendum bonum promissum, quod nullo modo melius poterat mereri quam per meram obedientiam. Obedientia autem mera est, quando praeceptum ex se solo obligat, non ex aliqua alia causa; et tale dicitur praeceptum disciplinae, quia per ipsum discitur, quanta sit virtus obedientiae, quae suo merito ducit ad caelum, suo vero contrario6 praecipitat in infernum. Non ergo datum est illud mandatum homini propter indigentiam aliquam, quam Deus haberet de humano obsequio; sed ad dandam viam merendi coronam per meram et voluntariam obedientiam.
Et quoniam homo ratione naturae defectivae, ex nihilo formatae nec per gloriam confirmatae poterat cadere; benignissimus Deus quadruplex ei contulit adiutorium: duplex naturae et duplex gratiae. Duplicem enim indidit rectitudinem ipsi naturae: unam ad recte iudicandum, et haec est rectitudo conscientiae; aliam ad recte volendum, et haec est synderesis, cuius est remurmurare contra malum et stimulare ad bonum. — Duplicem etiam superaddidit perfectionem gratiae: unam gratiae gratis datae, quae fuit scientia illuminans intellectum ad cognoscendum se ipsum, Deum suum et mundum istum, qui factus fuerat propter ipsum; aliam gratiae gratum facientis, quae fuit caritas habilitans affectum ad diligendum Deum super omnia et proximum sicut se ipsum7. — Et sic ante lapsum homo perfecta habuit naturalia, supervestita nihilominus divina gratia. Ex quo manifeste colligitur, quod si cecidit, hoc non fuit nisi ex culpa sua, quia obedire contempsit.