Breviloquium

Bonaventure

Breviloquium

Bonaventure (1217–1274)

First published 1882

Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.


Prologus

Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.

Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.

Caput III: De istius fidei intelligentia sana.

Caput IV: De istius fidei expressione catholica.

Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.

Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.

Caput VII: De omnipotentia Dei.

Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.

Caput IX: De voluntate Dei et providentia.

Caput X: De productione mundi totalis.

Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.

Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.

Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.

Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.

Caput XV: De productione supernorum spirituum.

Caput XVI: De apostasia daemonum.

Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.

Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.

Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.

Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.

Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.

Caput XXII: De origine mali in communi.

Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.

Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.

Caput XXV: De primorum parentum punitione.

Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.

Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.

Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.

Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.

Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.

Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.

Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.

Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.

Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.

Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.

Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.

Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.

Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.

Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.

Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.

Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.

Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.

De exitu autem passionis Christi et fructu haec indubitanter tenenda sunt, quod anima Christi post passionem descendit ad infernum sive ad limbum, ad liberationem non omnium, sed eorum qui inter membra Christi decesserunt per fidem vivam, vel per fidei Sacramenta. — Post haec tertia die resurrexit a mortuis resumendo corpus, quod prius vivificaverat, sed non tale, quale prius fuerat; quia prius fuit passibile et mortale, postquam autem resurrexit, impassibile et immortale, vivens perpetuo. — Deinde post quadraginta dies ascendit ad caelos, ubi, super omnem creaturam exaltatus, sedet ad dexteram Patris. Quod dictum intelligitur non quantum ad situm, qui non competit Deo Patri, sed quantum ad excellentiam bonorum, quia residet in potioribus bonis Patris. — Postremo, interiectis decem diebus, misit in Apostolos promissum Spiritum sanctum, per quem congregata est Ecclesia gentium et ordinata secundum diversas distributiones officiorum et gratiarum.

Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, sicut Christus in quantum Verbum increatum perfectissime omnia formavit, sic in quantum incarnatum omnia perfectissime reformare debuit. Decet enim perfectissimum principium opus non dimittere citra perfectum, debuit ergo reparatorium principium redemptionis humanae remedium perducere ad perfectum. Ad hoc autem, quod esset perfectissimum, oportuit, quod esset sufficientissimum et efficacissimum.

Quia ergo sufficientissimum, ideo se extendit ad caelestia, terrestria et infernalia. Quia ergo per Christum sunt infernalia recuperata, terrestria remediata, caelestia redintegrata; ita quod primum horum fecit per veniam, secundum per gratiam et tertium per gloriam: ideo post passionem anima descendit ad inferos ad liberandum in inferno detentos; deinde resurrexit a mortuis ad vivificandum in peccatis mortuos; ascendit ad caelos reducendo captivitatem ad redintegrandum Ierusalem caelestem; misit Spiritum sanctum ad aedificandum Ierusalem terrestrem. Quae omnia necessario consequuntur et exiguntur ad sufficientiam reparationis humanae.

Rursus, quia remedium illud fuit efficacissimum tam in eos qui Christi adventum praecesserunt, quam in eos qui sequuntur, qui tamen ad ipsum Christum accesserunt et accedunt et eius membra fuerunt et sunt; tales autem sunt qui adhaerent ei per fidem, spem et caritatem: ideo remedium illud efficaciam habere debuit primo in eos qui in Christum crediderunt, credendo speraverunt et sperando amaverunt; ac per hoc statim debuit ad inferos descendere ad ipsorum liberationem. Unde aperta ianua caeli per Christi passionem, qui satisfaciendo amoverat rhomphaeam mutando sententiam divinam eripuit de inferno omnia membra sua.

Debuit etiam habere efficaciam praecipuam in eos qui Christi adventum sequuntur, ut attrahendo ad fidem, spem et caritatem tandem ad gloriam perduceret caelestem. Ut igitur aedificaret ad fidem, qua credimus Christum verum hominem et verum Deum, qua etiam credimus, eum voluisse nos redimere per mortem et ad vitam nos reducere posse per resurrectionem; ideo voluit resurgere ad vitam immortalem, interiecto tamen spatio temporis debito, scilicet triginta sex horarum; in quo ostenditur, quod vere mortuus fuit; nec magis accelerare debuit, ne, si citius resurgeret, crederetur, quod non vere mortuus fuisset, sed se mortuum finxisset; nec amplius differre, ne, si semper iaceret in morte, crederetur impotens, et quod nullos posset ad vitam revocare; ideoque resurrexit tertia die.

Amplius, ut erigeret ad spem, ad caelestem ascendit gloriam, quam speramus. Sed quia spes non oritur nisi ex fide immortalitatis futurae; ideo non statim ascendit, sed spatio quadraginta dierum interiecto, in quo per multa signa et argumenta veram astrueret resurrectionem, per quam animus solidaretur in fide et sublevaretur ad sperandam gloriam caelestem.

Postremo, ut inflammaret ad caritatem, misit ignem Spiritus sancti in die Pentecostes. Et quia nullus hoc igne impletur, nisi qui petit, quaerit et pulsat cum instanti et importuno spei desiderio; ideo non statim post ascensionem misit, sed decem dierum spatio interiecto, in quo discipuli ieiunantes, orantes et gementes disposuerunt se ad Spiritus sancti susceptionem. — Ac per hoc, sicut debitam servavit horam in patiendo, sic in resurgendo, sic in ascendendo in caelum, sic in mittendo Spiritum sanctum, et propter fundationem trium virtutum praedictarum et propter multa mysteria, quae in his temporibus implicantur.

Et quoniam Spiritus sanctus, qui caritas est et per caritatem habetur, est omnium origo charismatum; ideo, cum descendit Spiritus sanctus, effusa est plenitudo charismatum ad corpus Christi mysticum consummandum. Et quia diversa membra debent esse in corpore perfecto et diversorum membrorum diversa officia et exercitia et diversorum officiorum diversa charismata; hinc est, quod uni datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii fides, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum; quae omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis, prout vult, secundum suam liberalissimam providentiam et providentissimam largitatem.

Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.

Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.

Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.

Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.

Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.

Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.

Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.

Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.

Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.

Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.

Caput LIII: De Sacramentorum origine.

Caput LIV: De Sacramentorum variatione.

Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.

Caput LVI: De Sacramentorum institutione.

Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.

Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.

Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.

Caput LX: De integritate confirmationis.

Caput LXI: De integritate eucharistiae.

Caput LXII: De integritate poenitentiae.

Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.

Caput LXIV: De integritate ordinis.

Caput LXV: De integritate matrimonii.

Caput LXVI: De iudicio in communi.

Caput LXVII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatoria.

Caput LXVIII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suffragia ecclesiastica.

Caput LXIX: De concomitantibus iudicium, sicut est conflagratio ignium.

Caput LXX: De concomitantibus iudicium, sicut est resurrectio corporum.

Caput LXXI: De consequentibus ad iudicium, sicut est poena infernalis.

Caput LXXII: De gloria paradisi.

↑ Top of work