Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.
Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.
Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.
Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.
Caput XXII: De origine mali in communi.
Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.
Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.
Caput XXV: De primorum parentum punitione.
Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.
Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.
Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.
Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.
Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.
Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.
Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.
Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.
Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.
Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.
Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.
Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.
Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.
Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.
Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.
Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.
Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.
Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.
Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.
Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.
Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.
Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.
Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.
Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.
Quarto igitur restat considerare gratiam quantum ad exercitia meritorum. Et circa haec consideranda sunt quatuor. Primo, de exercitatione gratiae in credendis, cuiusmodi sunt articuli fidei; secundo, in diligendis, cuiusmodi sunt illa quae spectant ad ordinem diligendi; tertio, in exsequendis, cuiusmodi sunt praecepta legis divinae; quarto in postulandis, cuiusmodi sunt petitiones orationis dominicae1.
De articulis autem fidei haec tenenda sunt, Quod licet per fidem astringamur credere plurima, quae sunt supra rationem, et generaliter omnia, quae continentur et afferuntur in canone sacrae Scripturae; specialiter tamen et proprie articuli fidei dicuntur illi qui continentur in serie Symboli apostolici; qui uno modo sunt « duodecim, si habeatur respectus ad eos, qui Symbolum ediderunt, alio modo quatuordecim, si consideremus, quae radicaliter credenda sunt tanquam omnium credendorum fundamenta2.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum primum principium in se ipso sit summe verum et bonum, in opere vero suo sit summe iustum et misericors; et summe vero debeatur firma assensio, summe bono fervens dilectio, summe iusto universalis subiectio, summe misericordi fiducialis invocatio; et gratia sit ordinativa mentis nostrae ad primi principii culturam debitam: hinc est, quod ipsa dirigit et regulat ad debita et meritoria exercitia in credendis, amandis, exsequendis et postulandis, secundum quod requirit summa veritas, bonitas, iustitia et misericordia in Trinitate beata.
Quoniam igitur veritati est credendum, et maiori veritati magis credendum, et summae veritati per consequens summe credendum; et veritas primi principii in infinitum maior est omni veritate creata et luminosior omni lumine intellectus nostri: hinc est, quod ad hoc, quod intellectus noster recte sit ordinatus in credendis, necesse est, quod plus credat summae veritati quam sibi, et quod se redigat in obsequium Christi3; ac per hoc, quod non solum credat quae sunt secundum rationem, verum etiam quae sunt supra rationem et contra sensuum experientiam; quod si recusat, non exhibet summae veritati debitam reverentiam, dum iudicium industriae propriae praefert dictamini lucis aeternae; quod esse non potest absque tumore superbiae et elationis improbandae.
Rursus, quia veritas supra rationem sive praeter rationem est veritas non visa nec apparens, sed magis occulta et ad credendum difficillima; ideo ad hoc, quod firmiter credatur, necessaria est illustratio veritatis animam elevans, necessaria est etiam testificatio auctoritatis animam firmans. Primum fit per fidem infusam, secundum per Scripturam authenticam, quarum utraque est a veritate summa per Iesum Christum, qui est Splendor et Verbum,4 et per Spiritum sanctum, qui veritatem ostendit et docet et nihilominus credere facit. Hinc est, quod auctoritas praebet fulcimentum fidei, et fides assentit auctoritati. Et quia auctoritas principaliter residet in sacra Scriptura, quae per Spiritum sanctum est condita tota ad dirigendam fidem catholicam; hinc est, quod vera fides a Scriptura non dissonat, sed ei assentit assensione non ficta.
Postremo, quia veritas, ad quam credendam arctamur per fidem, et de qua sacra Scriptura agit principaliter, non est veritas quaecumque, sed veritas divina, vel ut est in natura propria, vel ut est in natura assumta — nam in huius veritatis cognitione consistit et praemium patriae et meritum viae5 — hinc est, quod articuli fidei, qui sunt fidei fundamenta, aut spectant ad Divinitatem, aut ad humanitatem. Et quoniam Divinitas habet considerari in tribus personis, scilicet Patre generante, Filio genito et Spiritu sancto procedente, et quadriformi operatione, scilicet creatione in esse naturae, recreatione in esse gratiae, resuscitatione in reparatione vitae et glorificatione in collatione gloriae; hinc est, quod articuli spectantes ad Divinitatem sunt septem. — Similiter, quia Christi humanitas habet considerari ut concepta de Spiritu sancto, ut nata de Virgine, ut patiens in cruce, ut descendens ad infernum, ut resurgens a morte, ut ascendens in caelum, ut veniens ad iudicium finale; hinc est, quod septem sunt articuli humanitatis, et sic in universo quatuordecim, ad modum septem stellarum et septem candelabrorum aureorum, in quorum medio Filius hominis ambulabat6.
Quoniam ergo unus est Christus in divina natura et humana; et una tantum est veritas summa, quae est ratio credendi una, prima, summa et sola, quae non mutatur per tempora: hinc est, quod de omnibus praedictis articulis una tantum est fides de eadem, non mutata tam in praesentibus quam in praeteritis quam in futuris, licet magis clara sit et explicita in eis qui Christum sequuntur, quam in eis qui praecesserunt eius adventum; sicut novum testamentum est clarius quam vetus, in quibus praedicti articuli continentur7.
Et quia Spiritus sanctus hos articulos fidei in Scripturarum profunditate contentos in unum compegit per duodecim Apostolos tanquam per testes firmissimos; hinc est, quod praedicti articuli in unum Symbolum Apostolorum collecti fuerunt. Et ideo secundum Apostolos componentes duodecim articuli dici possunt, quia quilibet Apostolus in aedificationem fidei posuit unum articulum quasi lapidem unum vivum; quod Spiritus sanctus recte praefiguravit in duodecim viris, qui duodecim lapides de Iordanis alveo extraxerunt ad altare dominicum construendum8.