Breviloquium

Bonaventure

Breviloquium

Bonaventure (1217–1274)

First published 1882

Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.


Prologus

Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.

Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.

Caput III: De istius fidei intelligentia sana.

Caput IV: De istius fidei expressione catholica.

Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.

Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.

Caput VII: De omnipotentia Dei.

Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.

Caput IX: De voluntate Dei et providentia.

Caput X: De productione mundi totalis.

Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.

Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.

Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.

Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.

Caput XV: De productione supernorum spirituum.

Caput XVI: De apostasia daemonum.

Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.

Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.

Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.

Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.

Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.

Caput XXII: De origine mali in communi.

Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.

Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.

Caput XXV: De primorum parentum punitione.

Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.

Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.

Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.

Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.

Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.

Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.

Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.

Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.

Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.

Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.

Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.

Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.

Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.

Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.

Caput XL: De passione Christi quantum ad statum patientis.

Caput XLI: De passione Christi quantum ad modum patiendi.

Caput XLII: De passione Christi quantum ad exitum passionis.

Caput XLIII: De gratia, in quantum est donum divinitus datum.

Caput XLIV: De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.

Caput XLV: De gratia, in quantum est remedium peccati.

Caput XLVI: De ramificatione gratiae in habitus virtutum.

Caput XLVII: De ramificatione gratiae in habitus donorum.

Caput XLVIII: De ramificatione gratiae in habitus beatitudinum, et per consequens fructuum et sensuum.

Caput XLIX: De exercitio gratiae respectu credendorum.

Caput L: De exercitio gratiae respectu diligendorum.

Caput LI: De exercitio gratiae respectu agendorum, praeceptorum et consiliorum.

Caput LII: De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.

Caput LIII: De Sacramentorum origine.

Caput LIV: De Sacramentorum variatione.

Caput LV: De Sacramentorum numero et distinctione.

Caput LVI: De Sacramentorum institutione.

Caput LVII: De Sacramentorum dispensatione.

Caput LVIII: De Sacramentorum iteratione.

De iteratione autem Sacramentorum hoc tenendum est, quod licet commune sit omnibus Sacramentis non iterari super eandem personam et materiam et ex eadem causa, ne fiat contumelia Sacramento; specialiter tamen tria sunt Sacramenta, quae non sunt aliquatenus iteranda, scilicet baptismus, confirmatio et ordo. In his namque tribus imprimitur triplex character interior, qui non deletur; inter quos character baptismalis retinet fundamentum, nec alii possunt imprimi, nisi ille primitus imprimatur. — Unde si quis ordinatur non baptizatus, nihil prorsus efficitur, sed est totum de novo faciendum, quia « non intelligitur iteratum, quod constat non fuisse factum ».

Ratio autem ad intelligentiam praemissorum haec est: quia principium nostrum reparativum, Verbum scilicet incarnatum, licet ratione summae virtutis et sapientiae et bonitatis suae nihil agat inefficaciter, nihil inepte, nihil infructuose; potissime tamen hoc observare debet in nobilissimis suis operibus, cuiusmodi sunt illa, per quae reparatur genus humanum. Quoniam ergo Sacramenta sunt de genere huiusmodi operum divinorum; hinc est, quod contumelia quodam modo fit eis, quando super eandem materiam et personam et ex eadem causa iterantur; quia ex hoc ostenditur, quod prius dispensata fuerunt inefficacia, inepta et infructuosa, contra id quod exigebat ipsius reparativi principii virtus, sapientia et bonitas summa, quae semper assistit ad operandum in illis et per illa Sacramenta.

Rursus, quoniam inter haec Sacramenta reparantia, in quibus est generaliter efficacia divinae virtutis ad reparationem humani generis, quaedam sunt, quae tantum introducta sunt propter remedia morborum; quaedam etiam non solum ad hoc, sed ad statuendum, discernendum et ordinandum in Ecclesia hierarchicos gradus; et morbi possunt variari, expelli et iterum introduci, gradus autem Ecclesiae debent esse firmi, solidi et inconcussi: hinc est, quod Sacramenta, quae respiciunt morbos iterabiles, habent effectus transeuntes, ac per hoc et iterabiles ratione novae causae. Sacramenta vero illa, quae respiciunt gradus hierarchicos et status fidei determinatos, necesse est, quod praeter effectus remediantes aliquos effectus tribuant permanentes ad graduum et statuum Ecclesiae distinctionem fixam et stabilem. Et quoniam hoc non potest fieri per data naturalia, vel per dona gratuita gratum facientia; necesse est, quod fiat per aliqua signa substantiae incorruptibili, scilicet animae incorruptibili, a principio incorruptibili secundum conformitatem ad incorruptibile indelebiliter et gratis impressa, quae characteres appellantur; qui, quoniam nunquam delentur, ideo nec iterari possunt, nec illa Sacramenta, in quibus huiusmodi characteres imprimuntur.

Postremo, quoniam triplex est status fidei, secundum quem habet fieri distinctio in populo christiano, videlicet in acie ecclesiasticae hierarchiae, scilicet status fidei genitae, roboratae et multiplicatae; secundum primum fit distinctio fidelium ab incredulis, per secundum fit distinctio fortium ab infirmis et debilibus; secundum tertium fit distinctio clericorum a laicis: hinc est, quod illa Sacramenta, quae respiciunt triplicem fidei statum praedictum, characteres imprimunt, per quos indelebiliter impressos semper distinguunt, ac per hoc nunquam iterari possunt. Quoniam ergo baptismus respicit statum fidei genitae, in quo populus Dei distinguitur ab incredulis, ut Israelitae ab Aegyptiis; et confirmatio respicit statum fidei roboratae, in quo distinguitur populus fortis ab infirmis, sicut pugiles ab his qui ad pugnandum non sunt idonei; et ordo respicit statum fidei multiplicatae, in quo distinguitur clerus a laicis, sicut levitae ab aliis tribubus: hinc est, quod in his tantum tribus Sacramentis characteres imprimuntur.

Quia vero distinctio populi a non-populo est prima et radicalis; hinc est, quod character baptismalis est fundamentum omnium aliorum characterum; et ideo, illo non substrato, nihil poterit superaedificari; ac per hoc oportet de novo fieri. Si autem ille substernatur, alii imprimi possunt nec unquam ulterius iterandi sunt; nec Sacramenta tria praedicta, quae hos imprimunt, ex causa aliqua iterantur, et gravis de facto iterantibus debet poena imponi propter divini contumeliam Sacramenti; licet alia quatuor ex causis diversis possint sine sui contumelia iterari.

Caput LIX: De constitutione et integritate baptismi.

Caput LX: De integritate confirmationis.

Caput LXI: De integritate eucharistiae.

Caput LXII: De integritate poenitentiae.

Caput LXIII: De integritate unctionis extremae.

Caput LXIV: De integritate ordinis.

Caput LXV: De integritate matrimonii.

Caput LXVI: De iudicio in communi.

Caput LXVII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi est poena purgatoria.

Caput LXVIII: De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suffragia ecclesiastica.

Caput LXIX: De concomitantibus iudicium, sicut est conflagratio ignium.

Caput LXX: De concomitantibus iudicium, sicut est resurrectio corporum.

Caput LXXI: De consequentibus ad iudicium, sicut est poena infernalis.

Caput LXXII: De gloria paradisi.

↑ Top of work