Breviloquium
Bonaventure (1217–1274)
First published 1882
Bonaventure's Breviloquium, a concise systematic presentation of Christian theology in a prologue and seven parts. Latin transcription from the Quaracchi critical edition, Opera omnia, tomus V (1882), pp. 201-291.
Prologus
Caput I: De illis septem, de quibus est theologia, in summa.
Caput II: Quid tenendum est de trinitate personarum et unitate essentiae.
Caput III: De istius fidei intelligentia sana.
Caput IV: De istius fidei expressione catholica.
Caput V: De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Caput VI: De unitate divinae naturae in multiplicitate appropriatorum.
Caput VII: De omnipotentia Dei.
Caput VIII: De Dei sapientia, praedestinatione et praescientia.
Caput IX: De voluntate Dei et providentia.
Caput X: De productione mundi totalis.
Caput XI: De natura corporali quantum ad fieri.
Caput XII: De natura corporali quantum ad esse.
Caput XIII: De natura corporali quantum ad operari et influere.
Caput XIV: De modo describendi praedicta in sacra Scriptura.
Caput XV: De productione supernorum spirituum.
Caput XVI: De apostasia daemonum.
Caput XVII: De confirmatione bonorum Angelorum.
Caput XVIII: De productione hominis quantum ad spiritum.
Caput XIX: De productione hominis quantum ad corpus.
Caput XX: De productione hominis quantum ad totum coniunctum.
Caput XXI: De completione et ordinatione totius mundi consummati.
Caput XXII: De origine mali in communi.
Caput XXIII: De primorum parentum tentatione.
Caput XXIV: De primorum parentum transgressione.
Caput XXV: De primorum parentum punitione.
Caput XXVI: De originalis peccati corruptione.
Caput XXVII: De originalis peccati transfusione.
Caput XXVIII: De originalis peccati curatione.
Caput XXIX: De origine peccatorum actualium.
Caput XXX: De origine et distinctione capitalium peccatorum.
Caput XXXI: De origine et qualitate peccatorum poenalium.
Caput XXXII: De origine peccatorum finalium, quae sunt peccata in Spiritum sanctum.
Caput XXXIII: De ratione, qua Verbum Dei debuit incarnari vel decuit.
Caput XXXIV: De incarnatione quantum ad unionem naturarum.
Caput XXXV: De incarnatione quantum ad modum.
Caput XXXVI: De incarnatione quantum ad plenitudinem temporum.
Caput XXXVII: De plenitudine gratiae Christi quantum ad charismata in affectu.
Caput XXXVIII: De plenitudine sapientiae in intellectu.
Caput XXXIX: De perfectione meriti in effectu.
De plenitudine autem meriti Christi hoc tenendum est, quod in Christo Domino fuit omnis meriti perfectio et plenitudo: primo, quantum ad eum qui merebatur, quia non tantum erat homo, verum etiam Deus. — Secundo, quantum ad tempus, in quo merebatur, quia ab instanti conceptionis usque ad horam mortis. — Tertio, quantum ad id, per quod merebatur, quia per perfectissimum habitum caritatis et perfectissimum exercitium virtutis in orando, in agendo et in patiendo. — Quarto, quantum ad eum cui merebatur, quia non tantum sibi, verum etiam nobis, immo omnibus iustis. — Quinto, quantum ad id quod merebatur nobis, quia non tantum gloriam, verum etiam gratiam et veniam, non tantum gloriam spiritus, sed etiam stolam carnis et apertionem ianuae caelestis1. — Sexto, quantum ad id quod merebatur sibi, quia, licet non mereretur glorificationem mentis, quam iam habebat; merebatur tamen glorificationem corporis et accelerationem resurrectionis et clarificationem sui nominis et dignitatem iudiciariae potestatis. — Septimo, quantum ad modum, quo merebatur. Cum enim tripliciter dicatur aliquis mereri: vel de indebito faciendo debitum, vel de debito faciendo magis debitum, vel de debito uno modo faciendo debitum alio modo2; omnibus his modis meruit nobis, tertio tantum modo meruit sibi, faciente hoc plenitudine gratiae Spiritus sancti, per quam Christus simul erat beatus et in statu merendi, ita quod super eius meritum omnia merita nostra habent fundari3.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum in principio reparativo, Christo scilicet Domino nostro, necessario fuerit plenitudo gratiae et sapientiae, quae sunt nobis origo recte et sancte vivendi; necesse est, quod in Christo fuerit plenitudo et perfectio omnis meriti secundum omnem modum plenitudinis. Quia enim in Christo fuit plenitudo gratiae unionis4, per quam erat Deus ab instanti conceptionis, habens gloriam comprehensionis et motum liberi arbitrii; hinc est, quod necessario fuit in Christo perfectio meriti et quantum ad excellentissimam dignitatem merentis et quantum ad celerrimam opportunitatem temporis.
Rursus, quia fuit in eo plenitudo gratiae singularis personae, per quam habuit firmissimam caritatem et omnes virtutes perfectas quantum ad habitus et exercitia; necesse fuit, quod in eo esset plenitudo meriti quantum ad id, per quod contingit mereri, cuiusmodi est radix caritatis et actus multiplicis nobilitatis5.
Amplius, quia fuit in eo plenitudo gratiae capitis, per quam plenissimam habuit influentiam in membra sua; hinc est, quod plenitudinem habuit meriti non tantum respectu sui, sed etiam respectu nostri, quibus, sicut omnia spiritualia, quae habemus, influit ratione Deitatis, sic meruit ratione assumtae humanitatis, sive sint bona status praesentis, sive aeternae felicitatis.
Postremo, quia tantorum charismatum plenitudo necessario ponebat in Christo summam et perfectam felicitatem secundum sui partem superiorem, licet dispensative propter nos esset in statu viae; hinc est, quod perfectionem habuit meriti, quantum ad id quod meruit sibi, quia non6 gloriam et beatitudinem animae concreatam, quae naturaliter in ipso omne meritum anteibat, sed solum illa, cum quibus status viae stare non poterat, sicut stolam carnis cum glorificatione suae excellentissimae dignitatis.
Hinc est etiam, quod perfectionem habuit meriti quantum ad modum merendi. Quia enim in ipso ab instanti conceptionis fuit perfectissima plenitudo, statim omnia meruit, quae potuit mereri respectu sui; ac per hoc de debito uno modo facere potuit debitum alio modo; de indebito autem debitum, vel de debito magis debitum facere non potuit sibi; quia nullo modo potuit in sanctitate proficere, cum a principio esset sanctissimus. Fecit tamen hoc nobis, qui merito ipsius iustificamur per gratiam7, proficimus in iustitia et per aeternam gloriam coronamur.
Ac per hoc in merito Christi radicata sunt omnia merita nostra, sive satisfactoria poenae, sive meritoria vitae aeternae, quia nec ab offensa summi boni digni sumus absolvi, nec immensitatem aeterni praemii, quae Deus est, digni sumus lucrari nisi per meritum hominis-Dei, cui dicere possumus et debemus: Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine8. Ipse, inquam, est Dominus, cui Propheta dicit: Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.